Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

debent indifferenter secundum Romanam Ecclesiam, et secundum Hostien- • sem, et secundum Thomam Aquinatem. Hæc qucestio erat discussa et determinata in sacro palatio domini papce Johannis, et translata in Angliam per magistrum Johannem Haystede, Anno Domini MCCCXXI. Causa discussionis erat, quia multitudo sacerdotum tunc temporis ad sedem apostolicam pro beneficio absolutionis obtinendo advenit pro benedictionibus secundo nubentibus datis indiscrete.

Sequitur constitutio nova super his domini papae Johannis xxi. :

Sane volentes antiquum temperare rigorem concedimus, ut presbyter qui secundas nuptias scienter benedixerit, ad sedem apostolicam ex hoc transire minime teneatur, sed a pæna suspensionis hoc casu a jure indicta per diocesanos eorum possit absolvi, &c.

Hæc Oratio sequens, Propitiare, Domine, semper, dicatur super nubentes sub pallio prosternentes, quandocunque alter conjugum fuerit alias nuptus, quia non prohibetur in decretis. Sed Deus, qui tam excellenti mysterio, non debet dici, si alter eorum fuerit prius nuptus, cum sit benedictio sacramentalis, quce nullo modo iterari debet ; ut Extra. de secundis nuptiis capitulo primo et cap., Vir autem.

Tunc inclinatis eorum capitibus Sacerdos dicat :

Benedicti sitis a Domino qui fecit mundum ex nibilo. Amen. Dominus vobiscum.

Oratio. . Deus Abraham, Deas Isaac, et Deus Jacob, sit vobiscum et ipse vos conjungat, impleatque benedictionem suam in vobis. Qui vivit.

Alia Oratio. Benedicat vos Deus Pater, et cetera ut supra, p. 20*.

Hic intrent ecclesiam [usque ad gradum Altaris-MS.] Sacerdos et clerici dicant hunc Psalmum, Beati omnes, sine nota, et dicatur usque in finen.

Tunc genuflectant vir et mulier coram altari ; et Sacerdos stans super gradum Altaris verso vultu ad eos dicat :

Benedicat vos Dominus ex Sion, ut videas filios filiorum tuorum, pacem super Israel.

Gloria Patri. Kyrie eleyson. Christe eleyson. Kyrie eleyson.
Pater noster. Et ne nos. Sed libera.

Salvum fac servum tuum et ancillam tuam : Deus meus, sperantes in te.

Mitte eis auxilium de sancto: Et de Sion tuere eos.
Esto eis, Domine, turris fortitudinis: A facie inimici.
Domine, exaudi : Et clamor.
Dominus vobiscum.
Oremus.
Oratio. Deus Abraham, Deus Isaac, Deus Jacob, et cetera ut supra,

[ocr errors]

Oremus.

Oratio. Respice, Domine, propitius super hunc famulum tuum, et cetera ut supra, p. 21*.

Alia Oratio. * Omnipotens sempiterne Deus, qui primos parentes, et cetera ut supra, p. 29.

Alia Oratio.
Respice, Domine, de cælo sancto tuo super hanc conventionem, ut

sicut misisti sanctum angelum tuum Raphaelem pacificum Tobiæ et Saræ filiæ Raguelis, ita digneris, Domine, mittere benedictionem tuam super adolescentes istos, ut in tua voluntate permaneant et in amore tuo vivant, et senescant, et multiplicentur in longitudinem dierum. Per.

Alia Oratio. Benedicat vos Dominus in omni benedictione, efficiatque, et cetera ut supra, p. 21*.

Post hæc introductis illis in Chorum Ecclesice prosternentes eos ad gradum Altaris, et statuta muliere ad dextram viri cum duobus cereis in manibus. Ad Missam.

Officium. Benedicta sit, et cetera, ut in die Trinitatis.
Si in tempore Paschali dicatur: Alleluya.
Psalmus. Benedicamus Patrem et Filium cum Sancto Spiritu.

Ad hanc Missam servetur modus et ordo qui in Festis Duplicibus per omnia.

Gloria in excelsis.

Iste duce Orationes sequentes dicantur sub (uno) Oremus et sub uno Per Dominum.

Oratio. Omnipotens sempiterne Deus, ut in die Trinitatis.
Alia Oratio.

Exaudi nos, omnipotens et misericors Deus, ut quod nostro ministratur officio, tua benedictione potius impleatur. Per.

Ad Corinthios (vi. 15-20.)

Fratres : Nescitis quoniam corpora usque ad portate Deum in corpore vestro.

Gradale. Benedictus es, Domine.
V. Benedicite.

Repetatur Gradale.
Alleluya. V. Benedictus es.

Si in tempore Paschali contigerit secundum Alleluya erit de Pascha. V. Angelus Domini descendit de cælo, et accedens revolvit lapidem et sedebat super eum.

Sequentia. Alma chorus, ut supra in Feria secunda post Pentecosten.
Secundum Matthæum (xix. 3-6).

In illo tempore, Accesserunt ad Jesum Pharisæi tentantes eum et dicentes ; Si licet homini dimittere uxorem usque ad homo non separet.

Credo.
Offertorium. Benedictus sit Deus.
Secreta. Sanctifica.

Alia Secreta. Adesto, Domine, supplicationibus nostris, et cetera ut supra, p. 31.

Præfatio. Qui cum unigenito.

Post Sanctus prosternant se in Oratione [ad gradum Altaris—MS.), extenso pallio super eos, quod teneant quattuor clerici ad dorsum corum in superpelliciis usque ad Pax Domini. Dein dicto Per omnia sæcula sæculorum, antequam Pax Domini dicatur, fractione facta Eucharistia more solito, dimissa hostia in tribus fractionibus super patenam, Sacerdos ad illos conversus et elevata manu dextera super cos, dicat has sequentes Orationes, sub lono lectionis, illis interim genuflectentibus.

Dominus vobiscum. Oremus.

Oratio. Propitiare, Domine, supplicationibus nostris, et cetera ut supra, p. 37.

Oremus.

Oratio. Deus, qui potestate virtutis tuæ de nibilo cuncta fecisti, et cetera ut supra, p. 37.

Hæc Oratio prædicta scilicet Propitiare dicitur super nubentes prosternentes, quantumcumque alter conjugantium fuerit alias nuptus, quia non prohibetur in decretis. Sed Deus, qui tam excellenti, non debet dici, si alter eorum prius fuerit nuptus, cum sit benedictio sacramentalis, quz nullo modo iterari debet. Extra. de secundis nuptiis, cap. i. cap. Vir autem.

Post hæc revertat se Sacerdos ad Altare, et dicat : Pax Domini. Agnus Dei.

Tunc surgant ab Oratione sponsus et sponsa, et accipiat sponsus pacem a Sacerdote et ferat sponso osculando eam et neminem alium nec ipse nec ipsa, sed clericus post ipsum a Sacerdote pacem accipiens ferat aliis more solito.

Communio. Benedicimus Deum cæli.
Postcommunio. Proficiat.

Alia Postcommunio. Præsta, quæsumus, omnipotens Deus, et cetera ut supra, p. 39*.' Postea fiet benedictio cum calice, hoc modo:

Adjutorium nostrum in nomine Domini :

Qui fecit cælum et terram.
Sit nomen Domini benedictum :

Ex hoc, nunc, et usque in sæculum.
Oremus. Benedictio.

Benedicat vos divina majestas et una Deitas, Patert, et Filius.t, et Spiritus t-Sanctus. Amen.

Post Missam panis et vinum vel aliud bonum potabile in vasculo proferatur, et gustent in nomine Domini, Sacerdote primo sic dicente: Dominus vobiscum.

Benedic, Domine, panem istum et hunc potum, et cetera ut supra,

[ocr errors]

Nocle vero sequente cum sponsus et sponsa ad lectum pervenerint, accedat Sacerdos et benedicat thalamum, dicens : Dominus vobiscum.

Benedic thalamum istum, Domine, et omnes habitantes in eo, et celera ut supra, p. 39.

Deinde benedictio super lectum.
Benedic, Domine, hoc cubiculum, qui non dormis, et cetera ut supra,

[ocr errors]

Deinde fiat benedictio super eos.
Benedicat Deus, corpora, vestra, et cetera ut supra (ibid.)
Manus, Domini, sit super vos, et cetera ut supra, p. 26.
Benedicat vos Pater, et Filius, et cetera ut supra (ibid.)
His itaque peractis discedat Sacerdos et dimittat eos in pace.

II.
BENEDICTIO SUPER EOS QUI PEREGRE

PROFICISCUNTUR.
Isti Psalmi primo dicantur :
Qui habitat (xc.) Levavi oculos (cxx.) De profundis (cxxix.)
Gloria Patri. Sicut erat.
Kyrie elegson. Christe eleyson. Kyrie eleyson.
Pater noster. Et ne nos. Sed libera.
Salvum fac servum tuum :

Deus meus, sperantem in te.
Esto ei, Domine, turris fortitudinis :

A facie inimici.
Nihil proficiat inimicus in eo :

Et filius iniquitatis non apponat nocere ei.
Domine, exaudi.
Dominus vobiscum. Oremus.

Oratio. Adesto, Domine, supplicationibus nostris, et cetera ut supra, p. 105.

Alia Oratio. Deus, qui ad vitam ducis, et cetera ut supra, p. 27*.
Alia Oratio. Deus infinitæ misericordiæ, et cetera ut supra, p. 105.
Benedictio peræ et baculi.
Oremus.

Domine Jesu Christe, qui ineffabili tua miseratione, et cetera ut supra, p. 27*.

Tunc imponens collo ejus dicat : Accipe hanc peram signum peregrinationis. In nomine Patris, et cetera.

Dans ei baculum dicat : Per hunc baculum accipias misericordiam et benedictionem a Deo salutari tuo. Qui vivit.

Subjungat hanc Orationem, illis prostratis in terram.

Oratio. Omnipotens sempiterne Deus, qni est via, veritas, et vitan et cetera ut supra, p. 104.

Alia Oratio.

Angelus Domini bonus comitetur tibi ad dirigendos pedes tuos in viam pacis, ut peracto obedientiæ cursu iterum ad nos revertaris cum gaudio. Per.

Ad benedicendum cruces peregrinorum.

Domine sancte, Pater omnipotens, qui unicum Filium tuum tibi coæternum, coæqualem, consubstantialemque pro humani generis restauratione Sancti Spiritus operatione incarnari voluisti ; benedicere dignare hanc crucem, et præsta per invocationem tui sanctissimi nominis, ut quicunque hoc signaculum super se babuerit, tuæ pietatis protectione munitus hostium visibilium et invisibilium impugnationes superare valeat, teque miserante tam corporis quam animæ incolumitatem percipiat. Per eundem. In unitate ejusdem.

Deinde imponens crucem dicat : Accipe hanc crucem signum pero. grinationis. In nomine Patris, et cetera.

III.
OFFICIUM PRO DEFUNCTIS.
Antiphona. Placebo Domino.
Psalmus. Dilexi.
Antiphona. Heu me quia incolatus.
Psalmus. Ad Dominum.
Antiphona. Dominus custodit te.
Psalmus. Levavi.
Antiphona. Si iniquitates.
Psalmus. De profundis.
Antiphona. Opera inanuum.
Psalmus. Confitebor iii.
Antiphona. Audivi vocem.
Psalmus. Magnificat.

Dicta Antiphona. Audivi vocem post Psalmum Magnificat dicatur Psalmus Lauda anima cum Orationibus ut sequitur.

Si fuerit obitus, tunc dicantur sequentes Orationes :
Oratio. Deus, indulgentiarum Domine.
Oratio. Deus, qui inter Apostolicos.
Oratio. Fidelium Deus omnium. Qui vivis.
Si non fuerit obitus, tunc dicantur sequentes Orationes :
Oratio. Deus, qui inter Apostolicos.
Oratio. Omnipotens sempiterne Deus, cui nunquam.
Oratio. Fidelium Deus omnium.
Si fuerit corpus præsens, dicantur sequentes Orationes :
Oratio. Omnipotens sempiterne Deus, cui nunquam.
Oratio. Deus, qui inter Apostolicos.
Oratio. Fidelium, Deus omnium.
In Laudibus. Si fuerit obitus, dicantur sequentes Orationes :
Oratio. Præsta, quæsumus, Domine ut anima, p. 80*.
Oratio. Deus, cujus misericordiæ, p. 73*.
Oratio. Animabus, quæsumus, Domine.
Si non fuerit obitus, tunc dicantur sequentes Orationes :
Oratio. Deus, cujus misericordiæ.
Oratio. Præsta, quæsumus, omnipotens Deus, ut animam, p. 79*.
Oratio. Animabus, quæsumus, Domine.
Si fuerit corpus præsens, tunc dicantur sequentes Orationes :
Oratio. Præsta, quæsumus, omnipotens Deus, ut animan.
Oratio. Deus, cujus misericordiæ.
Oratio. Animabus, quæsumus, Domine.
Pro corpore prresentis femina.
Oratio. Quæsumus, Domine, pro tua pietate.
In Laudibus. Oratio. Præsta, quæsumus, omnipotens Deus, ut anima

AD MATUTINAS. Ad Matutinas vero per annum quando fit servitium mortuorum non dicitur, Domine, labia nec Deus in adjutorium ; sed qui primus steterit in ordine incipiat Matutinas hoc modo:

« ZurückWeiter »