Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

VI.

FROM COTTON MSS., TIBERIUS, C. 1, BRITISH MUSEUM.

IN SEXTA FERIA.

Interim autem dum lectiones leguntur, Presbyteri catechizant infantes, qui non sunt catechizati, et præparent ad baptizandum. Expletis autem lectionibus et orationibus vigiliarum Pascha per ordinem cum canticis ad ipsum diem pertinentibus et cum reliquo officio, statim venientes duo acolythi, tenentes ampullas in manibus suis de chrismate et oleo sancto coopertas, et stantes in dextro cornu altaris, procedant Pontifici sive Presbytero obviam, pergenti ad fontes. Secundus vero scholæ tenet vas aureum in manu sua sinistra super planetam, unde Pontifex mittat chrisma in fontem. Tum deinde schola descendit ad fontes ad Litaniam faciendam, expectantes parati Pontificem. Et jussi faciunt Litaniam septenam.

Sive versus.

Rex sanctorum angelorum, totum mundum adjuva.
Ora primum tu pro nobis, Virgo mater germinis ;
Et ministri patris summi ordines angelici,
Supplicate Christo regi cætus Apostolicus.
Suppl(ic)etque permagnorum sanguis fusus martyrum.
Implorate, confessores, consonæque virgines,
Quo donetur magnæ nobis tempus indulgentiæ.
Omnes sancti atque justi, vos precamur cernui,
Ut purgetur crimen omne vestro sub juvamine.
Hujus, Christe, rector alme, plebis vota suscipe,
Qui plasmasti protoplastum et genus gignentium.
Fac interna fontis hujus sacratum mysterium,
Qui profluxit cum cruore sacro Christi corpore.
Præsta Patris atque Nati compar Sancte Spiritus,
Ut te totum semper omni diligamus tempore.

Deinde procedit Pontifex de Ecclesia benedicendo cum omni decore et ordine sacerdotum cum Litania quina, prosequente eum clero vel populo usque ad fontes. Sustentatus a duobus Diaconibus præcedentibus ante eum notariis cum duobus cereis ardentibus qui ante fuerant illuminati staturam hominis habentibus in altum cum thuribulis et thymiamatibus. Et illi duo cerei vel cereostata illo die semper ante ipsum præcedant usque dum omnia fuerint finita. Et ut ventum fuerit ad Agnus Dei semper illud cantent usque dum Pontifex quidem illis annuat ut sileant. Expleta autem Litania ante fontes, astante omni clero vel populo in circuitu fontis ; facto silentio, benedicturus fontem hora nona ut mos est, dicit Pontifex.

Resp. Quoniam apud te est fons vitæ, et in lumine tuo videbimus lumen. Deinde dicat Dominus vobiscum, quod nusquam alias in hoc officio dicatur, respondentibus cunctis Et cum spiritu tuo; et dicat Oremus. Et dicat orationem super fontem. Omnipotens sempiterne Deus, adesto, et cetera ut supra, p. 14.

Deinde dicat alta voce: Per omnia sæcula sæculorum.

Resp. Amen.

Dominus vobiscum. Sursum corda.

Resp. Habemus ad Dominum. Gratias agamus Domino Deo nostro.
Resp. Dignum et justum est.

Præfatio. Vere dignum. Qui invisibili usque ad Spiritu Sancto.
Hic primam crucem faciat cum manu sua dividens aquam in modum

crucis:

Qui hanc aquam regenerandis usque ad indulgentiam consequantur.
Hic secundam crucem faciat :

Unde benedico te usque ad et in quatuor fluminibus.

Hic dividat aquam in quattuor juxta hanc figuram

Totam terram rigare usque ad De petra produxit.
Hic tertiam crucem faciat :

Benedico te usque ad Spiritus Sancti.

Hic mutat vocem quasi lectionem legens :

Hæc nobis præcepta servantibus usque ad mentibus efficaces.

Hic deponatur cereus benedictus in fontem, et Sacerdos dicat celsa

voce:

est.

Descendat in hanc plenitudinem fontis virtus Spiritus tui.

Hic insuflat tribus vicibus in fontem juxta hanc figuram :
Totamque hujus aquæ substantiam regenerandi effectu fecundet.
Hic tolluntur cerei:

Hic omnium peccatorum maculæ deleantur usque ad Qui venturus

His omnibus expletis, in præsentia cleri subdiaconus sumens vas aureum unde mittatur chrisma in fontem, et effundens in id de ampullis utrisque, id est de oleo sancto atque de chrismate, donat Diacono et ille Pontifici.

Pontifex vero fundat chrisma de vasculo aureo intra fontem super ipsam aquam in modum crucis dicens lenta voce:

Sanctificetur et fecundetur fons iste renascentibus ex eo in vitam

æternam.

Et cum ipso vase aureo miscitat ipsum chrisma cum aqua, et spargat cum manu sua per omnem fontem, et super populum circumstantem. Iloc facto, omnis populus qui voluerit, accipiat benedictionem unusquisque in vase suo de ipsa aqua, antequam ibi baptizentur parvuli, ad spargen dum in domibus, et vineis, et campis, vel fructibus suis. Deinde Pontifex baptizat unum, aut duos, vel tres, sive quattuor vel quantum ei placuerit, de ipsis infantibus.

Et tenente infantem eo a quo suscipiendus est, interrogat Pontifex ita: Quis vocaris ?

Respondet: N.

Interrogat item Pontifex:

Credis in Deum Patrem omnipotentem Creatorem cæli et terræ ?
Resp. Credo.

Item. Credis et in Jesum Christum Filium ejus unicum Dominum nostrum natum et passum ?

Resp. Credo.

Interrogatio. Credis et in Spiritum Sanctum, sanctam Ecclesiam Catholicam, sanctorum communionem, remissionem peccatorum, carnis resurrectionem et vitam æternam post mortem.

Resp. Credo.

Interrogatio. Vis baptizari?
Resp. Volo.

Tunc accipit eum et dicit :

Et ego baptizo te in nomine Patris, et mergat semel; et Filii, et mergat iterum; et Spiritus Sancti, et mergat tertio: et reddit eum patrinis vel matrinis.

Deinde Presbyteri aut Diaconi etiam, si necesse fuerit, et Acolythi induentes se vestibus mundis vel candidis, ingrediuntur in fontes intro in aquam; et baptizentur primo masculi, deinde feminæ sub hac interrogatione: Quis vocaris? Resp. Ille vel Illa. Credis in Deum Patrem omnipotentem ? sicut supra: et acceptis infantibus a parentibus vel patrinis eorum, baptizant eos sub trina mersione tantum sanctam Trinitatem semel invocantes, ita dicendo: Et ego baptizo te in nomine Patris, et mergat semel; et Filii, et mergat iterum; et Spiritus Sancti, et mergat tertio.

Ut autem surrexerint a fonte, illi qui eos suscipiunt levantes ipsos infantes in manibus suis offerunt eos uni Presbytero; ille vero Presbyter facit de chrismate crucem in vertice eorum cum pollice ita dicendo:

Deus omnipotens, Pater Domini nostri Jesu Christi, qui te regeneravit, et cetera ut supra, p. 17.

Et sint parati qui eos suscepturi sunt cum linteis in manibus eorum, et accipiunt ipsos a Pontifice et Presbyteris vel Diaconibus qui eos baptizant. Pontifex vero egreditur a fonte in sacrarium habens ibi sedem compositam vel in ecclesia ubi voluerit, et sedet in ea; et cum vestiti fuerint infantes, confirmet eos, et deportentur ipsi infantes ante eum, et det singulis stolam candidam et chrismale et decem siliquas, dicens :

Accipe vestem candidam, sanctam et immaculatam, quam perferas ante tribunal Christi in vitam æternam. Pax tibi. Amen. Et sic vestiuntur.

Induti vero ordinantur per ordinem, sicut scripti sunt, in circuitu ; et cum omnes baptizati fuerint infantes, statuantur per ordinem, et juniores quidem in brachiis dextris tenentur; majores vero pedem ponant super pedem dextrum patrini sui sive matrinæ suæ. Et nemo carnalem filium aut filiam de baptismo suscipiat vel ad confirmationem habeat, ut sit discretio inter carnalem et spiritalem generationem: et qui non est confirmatus nullum ad confirmandum habeat. Et dat orationem Pontifex super eos, confirmans cos. Si vero Episcopus adest, statim confirmari eos oportet chrismate, et postea communicare; et si Episcopus (deest), communicentur a Presbytero Corpore et Sanguine Christi, dicente ita: Corpus Domini nostri, et cetera ut supra, p. 17.

Interim schola jussa facit Litaniam ad fontes ante altare, primo septenam; et spatio facto faciant alteram quinam. Ita enim inchoatur. Stat primicerius unus in dextro choro et dicit cum ipso: Kyrie eleyson. et respondet secundicerius cum sinistro choro: Kyrie eleyson, usque ter. Deinde Kyrie eleyson, usque ter. Hæc sunt septem vices repetita, unde et septenæ dicuntur. Post hæc Christe audi nos usque septies. Et

K*

sic

per ordinem. Hoc ordine intervallo facto, sequuntur ut prædictum est Litanic quinæ, id est quinquies repetitæ.

Pontifex veniens ad infantes, tenente Archidiacono chrisma, involutis scapulis et brachiis ex panno lineo, elevata et imposita manu super capita omnium, dat orationem super eos cum invocatione septiformis gratiæ Spiritus Sancti.

Spiritus Sanctus superveniat in vos, et virtus Altissimi sine peccato custodiat vos.

Resp. Amen.

Deinde.

Dominus vobiscum.

Resp. Et cum Spiritu tuo. Oremus.

Omnipotens sempiterne Deus, qui regenerare dignatus es, et cetera ut supra, pp. 96*, 97*.

Oremus.

Oratione expleta, interrogantibus Diaconibus nomina singulorum, Pontifex tincto pollice in chrismate faciat crucem in frontibus singulorum, ita dicendo:

Confirmo et consigno te in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti Paracliti. Amen.

Pax tecum.

Resp. Et cum spiritu tuo.

Iterum confirmatis omnibus dicat hos Versus :

Ecce sit benedicetur omnis homo qui timet Dominum. Amen. Benedicat vobis Dominus ex Sion, ut videatis bona Hierusalem omnibus diebus vitæ vestræ.

Resp.

Amen.

Custodiat vos Dominus in timore suo sanctissimo, qui vivit et regnat Deus in sæcula sæculorum. Amen.

Pax vobiscum. Et cum spiritu tuo.

Oratio post confirmationem: Deus qui apostolis tuis, et cetera ut supra, p. 97*.

Tunc pronuntiet Diaconus: Humiliate vos ad benedictionem.
Resp. Deo gratias.

Et Episcopus det benedictionem super confirmatos, dicens:

Benedicat vobis omnipotens Deus, qui cuncta ex nihilo creavit, et vobis in baptismate per Spiritum Sanctum remissionem omnium tribuit peccatorum. Amen.

Quique eundem Spiritum Sanctum in igneis linguis discipulis dedit, ipsius illustratione corda vestra perlustret, et in suum amorem jugiter accendat. Amen.

Amen.

Quatinus ejus dono a cunctis vitiis emundati ipsiusque opitulatione ab omnibus adversitatibus defensi templum ejus effici mereamini. Quod ipse præstare dignetur, qui de Patre et Filio procedit et

gloriatur Deus per omnia sæcula sæculorum. Amen.

Benedictio Dei Patris et Filii et Spiritus Sancti descendat super VOS. Amen.

Et pax Domini sit semper vobiscum.

Et cum spiritu tuo.

Et Diaconus dicat, Ite in pace.

Resp. Deo gratias.

Hoc autem omnino præcavendum est ut non negligatur confirmatio, quia tunc omne baptismum legitimum Christianitatis nomine confirmatur.

Quibus expletis, jussi incipiunt a fonte in Ecclesiam Litaniam tertiam trinam, ordine supra scripto, et campana tangantur, et ingrediantur ad Missam; et cum dixerint Agnus Dei, ibi breviter sileant, et magister scholarum dicat excelsa voce, Accendite, tunc primum illuminentur omnes cerei neophytorum quos manibus tenent, et illuminetur Eccelsia de consecrato igne.

Ea vero quæ sequuntur, id est Christe audi nos et Kyrie eleyson, tamdiu debent sollemniter morose repeti, ut ministri queant procedere. Nam ministri ita debent esse parati ante ostium sacrarii, ut cum magister scholarum dixerit Accendite, absque mora procedant usque ad altare; et procedat Pontifex cum ingenti decore cum thymiateriis et duobus cereis unde superius diximus, et stent sicut antea a dextris et a sinistris altaris. Litania expleta dicat Pontifex, Gloria in excelsis Deo.

VII.

FROM THREE PONTIFICALS OF THE XIITH CENTURY.

Cambridge University Library, Ee ii. 3 (Winton.)
Library of Trinity Colleye, Cambridge (Ely.)
Library of Magdalen College, Oxford.

AD FACIENDUM CATECHUMENUM.

Cum venerint catechizandi ante ecclesiam, scribantur nomina eorum ab acolytho, et vocentur per nomina sicut scripta sunt, et masculi statuantur in dexteram partem, feminæ vero in sinistram. Primo omnium alrenuntiatio facienda est secundum Niceti episcopi testimonium in libro quinto ad Competentes. Non enim ad confessionem ante venitur, nisi prius fuerit diabolo renuntiatum. Tunc fiant scrutinia, ut exploretur sæpius quam firmiter post renuntiationem Satanæ sacra verba datæ fidei radicitus corde defixerint.

In primo dicat Presbyter trinam abrenuntiationem sub nomine infantis : Abrenuntias Satan?

Resp. Abrenuntio.

Et omnibus operibus ejus ?

Resp. Abrenuntio.

Et omnibus pompis ejus?

Resp. Abrenuntio.

Deinde exsuflet in faciem ejus ter dicens :

Exi Satan redde honorem Deo vivo et vero; redde honorem Jesu Christo Filio ejus et Spiritui Sancto Paraclito.

Deinde faciat crucem in frontibus dicendo:

Signum sanctæ crucis Domini nostri in fronte tua pono.

« ZurückWeiter »