Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

: Hic mutet vocem more præfationis, dicens : Hæc nobis usque ad aspira.

Hic ter aspiret in aquam in modum crucis : Tu has simplices usque ad mentibus efficaces.

Hic stillet de cereo in fontem in modum crucis, sic dicens: Descendat usque ad effectu.

Hic mittat cereum in aquam et faciat inde crucem : Hic omnium peccatorum usque ad emundetur.

Ilic extrahatur cereus : Ut omnis homo usque ad renascatur.
Hic mutet vocem quasi legendo, dicens : Per Dominum. Qui regnat.

Finita benedictione fontis, mittat Sacerdos oleum in aquam crucem faciendo ipsa billione quæ est in vase olei, sic dicens : Conjunctio, et cetera ut supra, p. 16.

Deinde mittat sanctum chrisma, crucem faciens de ipso chrismate cun ipsa billione quae est in vase chrismatis, sic dicens : Fecundetur, et cetera ut supra ibid.

Tertia vice sumat Sacerdos simul oleuni el chrisma, et faciat signum crucis in aqua, sic dicendo : Conjunctio, et cetera ut supra ibid.

BAPTISMUS.

Deinde ponat Sacerdos manum deacteram super caput, et invocato nomine ejus dicat ad infantem: N., Abrenuntias Satan

Respondeant patrini et matrinæ : Abrenuntio.
Item Sacerdos : Et omnibus pompis ejus ?
Respondeant patrini et matrinæ : Abrenuntio.
Tertio dicat : Et omnibus operibus ejus ?
Respondeant patrini et matrince: Abrenuntio.

Postea langat Sacerdos pectus infantis et scapulas de oleo, crucem faciens cum pollice, dicens : Et ego linio te, et cetera ut supra, p. 16.

Deinde interroget Sacerdos nomen infantis, dicens ad infantem : Quid rocaris?

Respondeant patrini. N.

Ilic interroget Sacerdos, dicens : Credis in Deum, et cetera ut supra ibid.

Patrini. Credo.
Item Sacerdos : Credis et in Jesum Christum, et cetera.
Patrini. Credo.
Tertio interroget Sacerdos: Credis et in Spiritum Sanctum, et cetera.
Patrini. Credo.
Tunc interroget Sacerdos : Quid petis ?
Patrini. Baptismum.
Item Sacerdos : Vis baptizari ?
Patrini. Volo.

Deinde accipiat Sacerdos infantem in manibus suis, et interrogato nomine infantis baptizet eum sub trina miersione, (semel] tantum sanctam Trinitatem invocando: Et ego baptizo te in nomine Patris, et mergat seniel ; et Filii, el mergat iterum ; et Sancti Spiritus. Amen, el mergat terlio.

Si dubietas fuerit in corde Sacerdotis utrum puer vere baptizatus fuerit vel non, accipiat infantem et baptizet eum sub conditione, sic dicendo : Si non es baptizatus, ego baptizo te in nomine Patris, et cetera ut supra.

Tunc patrini accipientes infantem levent eum de fonte. Ut autem surrexerint a fonte accipiat Sacerdos de chrismate in pollice suo dicens :

Dominus vobiscum.

Deus Pater Domini nostri Jesu Christi qui te regenerarit ex aqua et Spiritu Sancto quique dedit tibi remissionem omnium peccatorum ipse te liniat chrismate salutis, hic faciat Sacerdos signum crucis in vertice pueri de ipso chrismate cum pollice, in eodem Filio suo Jesu Christo Domino nostro in vitam æternam. Amen.

Postea induatur infans chrismali, Sacerdote interrogante nomen infantis, et ita dicente :

N. Accipe vesteni candidam sanctam et immaculatam, quam perferas ante tribunal Domini nostri Jesu Christi, ut habeas vitam æternam et rivas in sæcula sæculorum.

Deinde interroget nomen infantis, dando ei candelam accensam in manu sua, et dicat : N., Accipe lampadem, et cetera ut supra, p. 17.

Si Episcopus præsens fuerit, statim confirmari eum oportet, et postoa communicari si ejus ætatis est, sic dicendo : Corpus Domini nostri, et cetera ut supra ibid.

ORDINES AD FACIENDUM SPONSALIA.

I. From the Pontifical of Egbert, Archbishop of York, Surtees

Society, vol xxvii.; and the Pontifical of St. Thomas of

Canterbury, now preserved at Douai. II. From the Sacramentary of Leofric, Sæc. x. ineunt; and MS.

Claud. A. ii., British Museum. Sæc. xi. III. From the “ Rede Boke of Darbye,” now in the Library of

Corpus Christi College, Cambridge. Sæc. xi. med. IV. From the Pontifical in the Library of Magdalen College,

Oxford. Sæc. xii. V. From the Ely Pontifical, Cambridge University Library.

Sæc. xii. VI. From the Pontifical of Anianus, Bishop of Bangor, A.D. 1268. VII. From the Parish Missal of Hanley Castle, Worcestershire,

now in the Cambridge University Library. Sæc. xiii.

VIII. From a Pontifical once belonging to an Abbot of West

minster, now in the Bodleian Library (Rawlinson, 425). Sæc. xiv.

IX. From the Harleian MS., No. 2860, British Museum. Sæc.

XV., early. X. From a Welsh. Manual, probably of the Diocese of St.

Asaph, in the Library of the Dean and Chapter of Hereford. Sæc. xv.

ORDINES AD FACIENDUM SPONSALIA.

FROM THE PONTIFICAL OF ARCHBISHOP EGBERT.

SPONSALIA. Oratio Matrimonii.

Benedicat vos Dominus, et custodiat vos Christus, ostendatque Dominus vultum suum ad vos, et det vobis pacem, impleatque vos Christus omni benedictione spiritali in remissionem peccatorum, in vitam æternam in sæcula sæculorum.

Alia.

Respice, Domine, de cælo super hanc conventionem, atque sanctam dignamque tuam benedictionem super eos profunde.

Alia.

Benedicat vos Pater et Filius et Spiritus Sanctus, qui trinus est in numero et unus in nomine.

Benedictio thalami.

Benedic, Domine, thalamum hoc, et omnes habitantes in eo, ut in amore tuo virant et senescant et multiplicentur in longitudine dierum. Per Dominum.

Alia.

Benedic, Domine, istos adolescentulos, sicut benedixisti Tobiam et Sarram filiam Raguelis : ita benedicere digneris, Domine, ut in nomine tuo virant et senescant et multiplicentur in longitudine dierum. Per.

Benedictio annuli.

Creator et conservator humani generis, dator gratiæ spiritalis, æterne Deus, tu permitte Spiritum Sanctum Paraclitum super hunc annulum.

Per.

Benedictio lecti.

Benedic, Domine, lectum istum, et onnes habitantes in co, ut sit in eis sanctitas et castitas et lenitas et plenitudo legis et obedientia Deo Patri et Spiritui Sancto (sic). Per.

Benedicat te Deus Pater, sanet te Dei Filius, illuminet te Spiritus Sanctus, corpus tuum custodiat, animam tuam salvet, cor tuum irradiet, sensum tuum dirigat, et ad supernam vitam te perducat. Per.

Benedictio Domini sit super uxorem tuam, et super parentes vestros, ut videatis filios restros et filios filiorum vestrorum usque in tertiam et quartam generationem, et sit semen vestrum benedictum a Deo Israel, qui regnat in sæcula sæculorum. Amen.

« ZurückWeiter »