Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Omnes sancti Confessores, orate pro nobis.
Omnes sancti Monachi et Eremitæ, orate pro nobis.

Sancta Maria Magdalena, ora pro nobis.
Sancta Maria Ægyptiaca, ora pro nobis.
Sancta Margareta, ora pro nobis.
Sancta Scholastica, ora pro nobis.
Sancta Petronella, ora pro nobis.
Sancta Genovefa, ora pro nobis.
Sancta Praxedis, ora pro nobis.
Sancta Sotheris, ora pro nobis.
Sancta Prisca, ora pro nobis.
Sancta Tecla, ora pro nobis.
Sancta Afra, ora pro nobis.

Sancta Editha, ora pro nobis.
Omnes sanctæ Virgines, orate pro nobis.

Omnes Sancti, orate pro nobis. His itaque completis, accedat Sacerdos ad fontium consecrationem, quce semper dicatur sine cantu, nisi tantum in Vigilia Paschae et Pentecostes ; tunc enim cantata secunda Litania, incipiat Sacerdos ad hunc locum et cantet modesta voce hoc modo :

Dominus vobiscum. Et cum spiritu tuo. Oremus.

Omnipotens sempiterne Deus adesto usque ad Spiritus Sancti Deus, ut supra, p. 14.

Hic mulet vocem suam more prcefationis dicens :

Per omnia, et cetera. Vere dignum, et cetera ut supra, ibid. Qui invisibili potentia usque ad gratiam de Spiritu Sancto.

Hic dividat aquam manu sua dextera in modum crucis :
Qui hanc aquam usque ad rigare præcepit.

llic ejiciat Sacerdos aquam de fonte per quatuor partes manu dextera in modum crucis :

Qui to in deserto usque ad et Spiritus Sancti.
Hic mutet vocem suam quasi legendo et dicat:

Hæc nobis præcepta servantibus, tu Deus omnipotens, clemens adesto; tu benignus aspira.

Hic aspiret ter in fontem in modum crucis, deinde dicat legendo sic: Tu has simplices usque ad mentibus efficaces.

Hic stillet Sacerdos de cereo in fontem in modum crucis; et postea dicat more præfationis :

Descendat usque ad effectu.

Hic dividat Sacerdos aquam cum cereo in fonte in modum crucis dicendo:

Hic omnium usque ad emundetar.

Hic tollat Sacerdos cereum de aqua, + et tradat clerico, a quo ibidem contra fontes teneatur, donec finiatur tota præfatio.t

Ut omnis homo usque ad renascatur.
Hic mutet vocem quasi legendo :
Per Dominum, ei cetera. Amen.
* MS.Hic mittat cereum in (me)dium fontis, crucem faciens."

+ Om. MS.

Non procedatur ulterius in hoc officio in Vigilia Paschae et Pentecostes, nisi aliquis sit baptizandus, ut postea patebit. Nota quod in Vigilia Paschæ et Pentecostes consecratis fontibus non infundetur oleum neque chrisma, nisi adsint aliqui quid debeant baptizari, sed linteamine mundo cooperiantur, et usque ad completorium Paschæ vel Pentecostes reserventur, ut si forte his diebus aliquis baptizandus advenerit, fecundatis et sanctificatis fontibus tunc olei et chrismatis infusione, baptizetur.

Post hæc mittat Sacerdos olcum sanctum cum ipsa billione, quce est in vase ejus, in aquam, signum crucis faciens, et dicens :

Conjunctio olei unctionis et aquæ baptismatis. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Amen.

Simili modo mittat chrisma dicens :

Fecundetur et sanctificetur fons iste salutifero chrismate. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.

Postea mittat simul oleum cum chrismate modo supradicto, dicens :

Conjunctio chrismatis sanctificationis et olei unctionis et aquæ baptismatis. In nomine, et cetera.

Ritus BAPTIZANDI. Tunc portetur infans ad fontes ab his qui eum suscepturi sunt ad baptismum, ipsisque eundem puerum super fontes inter manus tenentibus, ponat Sacerdos manum dextram super eum ; et interrogato ejus nomine respondeant qui cum tenent, N. Item Sacerdos dicat : N., Abrenuntias Satanæ. Respondeant compatrini et commatrine: Abrenuntio. Item Sacerdos: Et omnibus operibus ejus. Respondeant: Abrenuntio. Item Sacerdos: Et omnibus pompis ejus. Respondeant: Abrenuntio.

Postea tingit Sacerdos pectus infantis et inter scapulis de oleo sancto crucem faciens cum pollice, dicens : N., Et ego linio te, super pectus, oleo salutis, inter scapulas, In Christo Jesu Domino nostro ut habcas vitam æternam, et vivas in saecula seculorum. Amen.

* Deinde interrogato nomine ejus, rcsporuleant,+ N. Item Sacerdos: N.,* Credis in Deum Patrem omnipotentem creatorem cæli et terræ. Respondeant : Credo. Item Sacerdos: N., Credis et in Jesum Christum Filium ejus unicum, Dominum nostrum, natum et passum. Respondeant: Credo. Item Sacerdos: N., Credis et in Spiritum Sanctum ; sanctam Ecclesiam Catholicam; sanctorum communionem ; remissionem peccatorum ; carnis resurrectionem, et vitam æternam post niortem. Respondeant : Credo. l'unc interroget Sacerdos nomen infantis, dicens: N., Quid petis. Respondeant: Baptismum. Item Sacerdos: Vis baptizari. Respondeant: Volo.

Deinde accipiat Sicerdos infantem per latera: in manibus suis, et interrogato nomine ejus baptizel eum sub trina mersione lantum Sanctam Trinitatem invocanuo, ita dicens: X., Et ego baptizo te in nomine Patris; Et mergat eum scmel rersa facie ad aquilonem et capite versus orientem;

* MS.—Deinde interroget Sacerdos nomen infantis, dicens ad infientem : Quid vocaris. Respondeant patrini, x.” + The MS. has throughout the paragraph “respondeant patrini."

Om. MS.

Et Filii ; Et iterum mergat semel versa facie ad meridiem; Et Spiritus Sancti. Amen. Et mergat tertio recta facie versus aquam.* Tunc patrini accipientes infantem de manibus Sacerdotis lerent eum de fonte; ut autem surrexit a fonte, accipiat Sacerdos de chrismate cum pollice suo dicers : Dominus vobiscum et Oremus.

Oratio.

Deus omnipotens, Pater Domini nostri Jesu Christi, qui te regeneravit ex aqua et Spiritu Sancto, quique dedit tibi remissionem omnium peccatorum tuorum, Hic liniat infantem de ipso chrismate cum pollice in vertice in modum crucis, dicens : ipse te liniat chrismate salutis in Christo Jes:1 Domino nostro in vitam æternam. Amen. ,

Postea induatur infans veste chrismali, Sacerdote interrogante nomen infantis, et dicente sic: N., Accipe vestem candidam et immaculatam, quam perferas ante tribunal Domini nostri Jesu Christi, ut habcas vitam æternam et vivas in sæcula sæculorum. Amen.

+Licitum est enim pannun chrismalem secundo linire chrismate et super alium baptizatum immittere : tamen ad communes usus non debet pinnus ille assumi, sed ad Ecclesiam reportari, et in usus Ecclesia reservari.t

Deinde quçsito nomine ponat cereum , ardentem in manu infantis dicens: N., Accipe lampadem, et cetera ut supra, p. 17.

Si Episcopus adest, statim eum confirmari oportet, et postea communicari, si cetas ejus id deposcat, Sacerdote dicente : Corpus Domini uostri Jesu Christi custodiat corpus tuum et animam tuam in vitam æternam.

Si infans sit injungatur patri et matri ut conservent puerum ab igni et aqua et omnibus aliis periculis usquc ad ætatem septem annorum ; et si ipsi non faciant, patrini et matrinæ tenentur. Item et commatribus injungatur ut doceant infantem Pater noster et Ave Maria et Credo in Deum, rcl cloceri piciunt ; et quocl chrismale lejerulur ad Ecclesium; it confirmetur, quam cito Episcopus advenerit circum partes per septem milliaria.

Deinde dicatur hoc sequens Evangelium super infantem si placuerit: quia secundum doctores maxime ralet pro morbo caduco :

Dominus vobiscum. Resp. Et cuin spiritu tuo.
Resp. Gloria tibi, Domine.
Sequentia sancti Evangelii secundum Jurcum.

In illo tempore, Respondens unus de turba dixit ad Jesum : Magister, attuli, et cetera ut supra, p. 18.

* The MS. adds—“Si dubitet Sacerilos de infante utrum sic baptizatus fuerit annon, accipiat infantem el baptizet eum, sic dicendo: X., Si baptizatus es, ego non rebaptizo te. Si non es baptizatus, ego baptizo te. In nomine Patris, et cetera, modo supra dicto, videlicet continua recitarione sine aliqua mutatione vel interruptione verborum sub trina mersione, ut supra dictum est,"

+ Om. MS.

The MS. adds—“ita tamen quod nomen infuntis non mutclur,.et quod lavent manus, antequam exeant ab Ecclesia.

Et postea dicatur hoc Evangelium sequens sub forma prædicta, videlicet :
Secundum Johannen. In principio erat Verbum.
Sequuntur Rubricæ ut in Manuali Eboracensi (pp. 19-22), ubi vide.*

* The rubrics given in the MS. are :

"Nota quod si infans fuerit in aliquo periculo tunc primo introducatur ad fontes, et cito baptizetur : et si postea vixerit, totum habeat servitium supradictum.

Hoc idem observetur in quolibet sacramento, quod quandocunque periculum videtur imminere, semper incipiatur ad substantiam illius sacramenti et postea residuum, si poterit, compleatur.

Pater aut mater non debent proprium filium levare de sacro fonte, nec baptizare, nisi magna necessitas fuerit. Vir et uxor ejus non debent simul levare filium alterius de sacro fonte.

Qui levaverit aliquem de sacro fonte non debet eum tenere coram Episcopo in confirmatione nisi necessitate cogente.

Quid si mulier prægnans vivo partu moriatur, numquid partu vivo debeat sepeliri? Pro hac nota Hostiensem (titulo De consecratione Ecclesiae vel Altaris,' summario 'An sit iteranda,' versiculo ‘Dicas ergo'), qui dicit quod si pro certo constat mortuum esse partum, non incidetur mulier, sed cum partu sepelietur; nec obstant jura que nolunt quod paganus sepelialur in coemeterio, quia ipsa jura intelligunt quando paganus separatus est ab utero matris Christiance vel in utero matris pagano ibidem sepultus fuerit, secus si in utero matris Christianæ, quia tunc non commode discerni possit ; et sic non est exhumandus. Sed quid dicam ( dicit Hostiensis ) vel respondebo, si quis me consulat in hoc casu ? Quæram, est mortuus partus? Si dicat quod non ; causa pietatis et humanitatis sine metu alicujus irregularitatis possum respondere ; Pone cito baculum in ore mulieris el consulas sirurgicum peritum. Si vero dicit quod mortuus est partus; quæram, Qualiter es certus ? Si respondeat, Certus sum; dicere possum, Si hoc certum sit, sepelire nec prohibeo nec præcipio ; tu etiam cave tibi, quia si partus vivat, tanquam homicida esses puniendus, si eam sepelires.

Sin dubitet, quis posset baptizare ? Dicit Hostiensis (titulo De baptismo', summario Quis possit vel debeat baptizare') quod nedum Sacerdos vel Diaconus sed et hæreticus et paganus et excommunicatus et quicunque, dum tamen in forma Ecclesiæ rite conferatur ; nullus tamen seipsum baptizare potest. Sed numquid pater et mater possunt proprium filium baptizare ? Et dicit Hostiensis quod sic, necessitate imminente, quia tali tempore quilibet potest hoc facere, ut supradictum est.

Sed numquid possit quis baptizare saliva, aqua deficiente ? Et dicit Hostiensis (eodem titulo et eodem summario) quod non.

" Quid si qua mulier laboret in partu, adeo quod de morte ipsius et prolis timetur, appareat tamen aliquid de prole extra ventrem, sed non potest sciri utrum sit masculus vel femina ? Consulo obstetrici, quod accipiat aquam, et liniendo caput, si appareat, cum aqua crucem faciendo super ipsum dicens : Creatura Dei, Ego baptizo te in nomine Patris ; (iterum liniendo) et Fili (iterum liniendo) et Spiritus Sancti. Amen. Si vero alia pars corporis appareat, non potest.

Sed quæro, quce sit forma baptismi? Pro hoc nota Hostiensem

ORDO AD FACIENDUM SPONSALIA. In primis statuantur vir ct mulier ante ostium Ecclesiæ coram Deo, Sacerdote, et populo, vir a dextris mulieris, et mulier a sinistris viri.

Et sciendum est quod licet omni tempore possint contrahi sponsalia, et etiam matrimonium quod fit privatim solo consensu : tamen traditio uxorum, et nuptiarum sollemnitas certis temporibus fieri prohibentur : videlicet ab Adventu Domini usque ad Oct. Epiph.: et a Septuagesima usque ad Oct. Paschæ : et a Dominica ante Ascensionem Domini usque ad Oct. Pentecostes. In octava die tamen Epiphanive licite possunt nuptice celebrari : quia non invenitur prohibitum, quamvis in Octavis Paschce hoc facere non liceat. Similiter in Dominica proxima post Festum Pentecostes licite celebrantur nuptiæ : quia dies Pentecostes octavam diem non habet.

(titulo De baptismo,' summario .Quæ sit ejus forma’), qui dicit quod ad ejus formam seu essentiam duo sunt necessaria, verbum et elementum (titulo eodem, capitulo “Non ut apponeres'). Unde cum saliva non potest quis baptizare, quamvis aqua deficiat. Item necessarium est verbum, scilicet quod observetur forma verborum, videlicet baptizans mergendo ter baptizandum sic dicendo, Petre, Ego baptizo te in nomine Patris et Fili et Spiritus Sancti. Amen (titulo eodem, capitulo primo). Sed sufficit una mersio, si consuetudo terræ hoc approbet ('De consecratione,' distinctione quarta ‘De Trina'). Et licet lotus puer non mergatur in aqua, nihilominus baptizatus intelligitur, dummodo quantalibet pars aquce super eum infundatur. Quid si aliquod verbum, quod non est de forma, addatur ibi vel misceatur ? Dicunt quidam quod si præmittatur, ut si dicat 'Arma virumque cano, Ego baptizo te in nomine Patris,' et cetera; seu post formam adjiciatur, ut · Ego baptizo te in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, et Diaboli'; efficax est baptismus, quia cum impertinentia extrinsecus adjiciuntur, non vitiant (jf. De verborum obligationibus,' Quæ extrinsecus'). Si vero interponitur, ut si dicat · Ego baptizo te, arma virumque cano, in nomine Patris,' et cetera ; tunc vitiatur et non confertur baptismus. In forma autem baptismi omne verbum aliud a verbo Domini alienum et impertinens censeri debet. Doctores tamen nostri dicunt quod sive præmittatur sire sequatur sive interponatur, semper vitiatur baptismus, secundum Goffredum, quia formce nil detrahendum est vel addendum ('De consecratione, distinctione quarta, Firmissime'). Quid si dicat'Ego baptizo te,' et cetera, 'et omnium sanctorum'? Non est baptizatus, quia nihil jungi debet in forma, ut supra notatum est (versiculo Doctores)' ; et in hoc hodie omnes conveniunt, ergo credamus eis.

Concordat cum isto Paulus de summa Trinitate, et cetera (distinctione prima versiculo 9. Parvulus). Si distinxerit alia verba interserens vel proponens credens esse de substantia, vitiat sacramentum, secus si ex simplicitate vel malitia. Ibidem tenet Paulus (eodem versiculo) quod si quis habeat duo capita et colla et pectora, singillatim et divisim debet baptizare: secus si non habeat duo pectora. Item tenet Paulus (eodem versiculo) quod hoc pronomen Ego non est de substantia ; sed hoc pronomen Te secus ; et quod in baptismo forma verborum est diligenter observanda, adeo quod non fiet per verba equipollentia."

« ZurückWeiter »