Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

ORDINES

AD VISITANDUM, AD COMMUNICANDUM, ET AD

UNGENDUM INFIRMOS,
AD COMMENDATIONEM ANIMARUM,
ET AD INHUMATIONEM DEFUNCTORUM.

FROM LEOFRIC'S SACRAMENTARY. SEC. X. INEUNTE.

BODLEIAN LIBRARY.

INCIPIT ORDO AD VISITANDUM ET UNGUENDUM INFIRMIUM.

Primitus audiat Sacerdos confessionem infirmi, et oret pro illo, et benedicat eum dicens :

Oremus.

Omnipotens Deus, qui dixit, qui me confessus fuerit coram hominibus confitebor et ego eum coram Patre meo qui in cælis est, ipse te benedicat et custodiat semper, detque tibi remissionem omnium peccatorum et vitam æternam.

Et hortetur ei ut declinet a malo et faciat bonum et per pænitentiam indictam reconcilietur. Deinde si peccata criminalia habuerit, Episcopus aut Presbyter dicat super eum Orationes ad dandam pænitentiam:

Exaudi, Domine, preces nostras, et confitentium tibi parce peccatis, ut quos conscientiæ metus accusat, indulgentia tuæ miserationis absolvat. Per.

Si autem Episcopus ad fuerit, imponat capiti manum sive Saccrílotis sive cujuscunque infirmi ad reconciliandum. Alioquin Presbyter reconci. lians presbytero manum superponere non debet : celeris vero infirmis superponat capiti manum dicens Orationes ad reconciliandum :

Adesto, Domine, supplicationibus nostris, et me qui etiam misericordia tua primus indigeo, clementer exaudi : et quem non electione meriti sed dono gratiæ tuæ constituisti operis hujus ministrum, da fiduciam tui muneris exsequendi, et ipse in nostro ministerio quod tuæ pietatis est operare. Per Christum.

Deinde canendi sunt septem Psalmi poenitentiales cum Lilania :

Domine, ne in ira tua (i.) Beati quorum. Domine, ne in ira tua (ii.) Miserere (i.) Domine, exaudi (i.) De profundis. Domine, exaudi (ii.)

Inchoante autem Litania dicat Sacerdos :

Parce, Domine, parce famulo tuo, ill. quem redemisti, Christe, sanguine tuo; ne in æternum irascaris ei. Amen, tribus vicibus.

Sequitur Litania et preces :
Pater noster.
Salvum fac servum tuum.
Dominus conservet eum.
Dominus opem ferat illi.
Dominus custodiat te ab omni malo.
Dominus custodiat.
Angelis suis mandet.
Pertice gressus illius in semitis tuis.

Domine, averte faciem tuam a peccatis illius, et omnes iniquitates ejus dele.

Esto ei, Domine, turris fortitudinis.
Convertere, Domine, aliquando.
Nihil proficiat inimicus in eum.
Mitte ei, Domine, auxilium.
Domine exaudi.
Miserere mei Deus (i.)
Sequitur Oratio.

Omnipotens Deus, qui in nomine unigeniti sui misit Spiritum Sanctam secundum promissionem suam discipulis suis, effundat super te spiritum Paraclitum septiformem de cælis ; repleatque te spiritu timoris sui, spiritu scientiæ et pietatis, spiritu consilii et fortitudinis, spiritu sapientiæ et intellectus, qui excoquat omnem rubiginem peccatorum tuorum, ut nullis jam præterita iniquitatis vel fragilitatis confundaris erroribus ; sed inducat in omnem, sicut idem promisit Filius veritatem scientiæ : custodiatque te a totius pravitate nequitiæ et mundanæ conversationis seu carnalis immunditiæ contagione ac mentis impuræ affectu et omnium inimicorum visibilium et invigibilium scilicet infestationibus vel incursu, perducatque te ad gratiam et gloriam regni sui cujus virtus et imperium permanet in sæcula sæculorum. Amen.

Alia Oratio.

Omnipotens mitissime Deus, respice propitius preces nostras, et libera cor famuli tui ill. de malarum temptatione cogitationum, ut Sancti Spiritus dignum fieri habitacnlum inveniatur. Per.

Deinde spargit aquam benedictam super illum et super domum ejus, dicens hanc Orationem :

Exaudi nos, Domine, sancte Pater, omnipotens æterne Deus, et mittere dignare sanctum Angelum tuum de cælis qui custodiat, foveat protegat, visitet et defendat omnes habitantes in hoc habitaculo. Per.

Sequitur Epistola. Tristatur aliquis vestrum.
Et Evangelium. In illo tempore, Intravit Jesus Capharnaum.
Oratio.

Omnipotens Deus, qui per os beati apostoli tui Jacobi hunc ministeriam infirmis hominibus facere præcepisti ; conserva famulo tuo ill. tuarum dona virtutum, et concede ut medelam tuam non solum in corpore sed etiam in anima scntiat. Per.

Alia. Domine Deus, qui per apostolorum tuum locutus es, Infirmatur quis in vobis, et cetera ut supra, p. 46.

Alia. Oremus Dominum nostrum Jesum Christum, et cetera ut supra, p. 41.

Et sic perungant singuli Sacerdotes infirmum de oleo sanctificulo, facientes crucem in collum et guttur et pectus et inter scapulas et per quinque sensus corporeos et in supercilia oculorum et in nares intus et foris et in narium summitatem sive interius et in labia exterius id est de foris, ut maculae, quce per quinque sensus mentis et corporis fragilitate carnis aliquando inhoeserunt, hac medicina spiritali et Domini misericordia pellantur.

Sequitur unctio. Oremus.

Per istam unctionem et Domini benedictionem mundentur ab omni sorde et contagione peccati ac sanctificentur manus et os, cor quoque, tactus videlicet sensus, visus, auditus et gustus, totumque corpus et anima tua; ut idoneus efficiaris ad vocandum in nomine ejusdem Domini Dei nostri: reddat tibi Dominus lætitiam salutaris sui et Spiritu principali te confirmet; Sanctum quoque Spiritum innovet in visceribus tuis, et ne anferat illum a te: sed benedictio Dei Patris et Filii et Spik ritus Sancti descendat super te, quæ copiose super te defluat et in extrema corporis tui descendat. Interius exteriusque te repleat atque circumdet, ac sit semper tecum nunc et in sæcula sæculorum. Amen.

Et sic denique unguatur cegrotus primitus ad aurem ejus dextram et in fronte at ad aurem sinistram, dicentibus singulis Sacerdotibus ita :

In nomine Pat fris et Filii et Spiritus Sancti, accipe sanitatem mentis et corporis.

Sequitur benedictio.

Benedicat te Deus Pater: sanet te Deus Filius : inluminet te Spiritus Sanctus : corpus tuum custodiat; animam tuam salvet; cor tuum irradiet; sensum tuum dirigat; et ad supernam vitam te perducat. Qui vivit.

Ad oculos. Alia.

Ungo oculos tuos de oleo sanctificato, ut quicquid illicito visu deli. quisti, hujus unctione olei expietur. Per.

Deinde in utraque scapula.

Unguo has scapulas de oleo sacrato, ut ex omni parte spirituali protectione munitus jacula diabolica viriliter contemnere ac procul possis cum robore superni juvaminis repellere. Per.

Ad nares. Alia.

Unguo nares has de oleo sacro, ut quicquid noxæ contractum est odoratu superfluo ista medicatione sanetur. Per.

Ad labia.

Unguo labia ista consecrati olei medicamento, ut quicquid otiosa et etiam criminosa peccasti locutione, divina clementia miserante expurgetur unctione hac. Per.

Deinde in pectore et retro.

Ungo pectus tuum de oleo sancto, ut hac unctione protectus fortiter stare valeas adversus aerias catervas. Per.

Ad manus ungendum.

Unguo has manus de oleo consecrato, ut quicquid illicito vel noxio opere peregerint, hac unctione evacuetur. Per.

Deinde in verticem.
Unguo caput tuum oleo sanctificato in nomine Patris et Filii et

Spiritus Sancti ut more militis uncti præparatus ad luctum aerias possis superare catervas. Per. · Ad pedes ungendum.

Ungo pedes hos de oleo benedicto, ut quiquid superfluo vel noxio incessu commiserint, ista aboleat perunctio. Per. · Cncto autem infirmo dicantur hee Orationes singula a singulis Sacerdotibus :

Domine Jesu Christe, qui es salvatio et redemptio nostra, qui es vera salus et medicina, a quo omnis sanitas et medicamentum veuit, qui apostoli tui voce nos instruis, ut languidos olei liquore tangentes tuæ postulemus misericordiam pietatis; respice propitius super hunc famulum tuum ill. ab illa mirabili summitate cælorum; et quem languor curvat ad exitum et virium defectio jam pertrahit ad occasum, medela tuæ gratiæ saluti restituat castigatum. Extingue in eo, Domine, libidinum febriumque et dolorum stimulos, et vitiorum obtege crucitatis; ægritudines et cupiditatum tormenta dissolve; superbiæ inflationem tumoremque compesce ; ulcera et putredines vitiorum evacua ; viscerum interna cordiumque ac medullarum et cogitationum sana discrimina; conscientiarum atque plagarum obducito cicatrices; physicis typicisque adesto periculis ; veteres immensasque remove passiones; opera carnis ac sanguinis materiamque compone; ac delictorum illi veniam propitiatus attribue sicqne illum tua jugiter custodiat pietas, ut nec ad corruptionem (US.-correctionem) aliquando sanitas nec ad perditionem, te auxiliante, nunc perducat infrmitas. Fiatque illi hæc olei sacra perunctio concitil ·morbi præsentis expulsio et peccatorum omnium optata remissio per to Ciriste Jesu salvator et redemptor noster et Domine, qui cum Patre et Spiritu Sancto vivis, per omnia sæcula sæculorum.

Alia.

Propitietur Dominus cunctis infirmitatibus hujus infirmi ill., et sanet omnes languores illius, redimatque de interitu perpetuæ mortis vitam ejus, et corroboret et satiet in bonis omnibus desiderium ipsius, Qui solus in Trinitate unus Deus vivit.

Alia.

Deus, qui facturæ tuæ pio semper dominaris affectu, et cetera ut supra, p. 47.

Alia.

Deus qui humano generi et salutis remedium et vitæ æternae munera contulisti conserva famulo tuo ill. tuarum dona virtutum et concede ut medelam tuam non solum in corporc sed etiam in anima scntiat. Per.

Alia. Virtutum cælestium Deus, et cetera ut supra, p. 47.
Alia. Respice, Domine, famulum tuum ill., et cetera ut supra, p. 46.
Alia. Deus qui famulo tuo Ezechiæ, et cetera ut supra ibid.

Alia.

Domine, sancte Pater, omnipotens æterne Deus, qui fragilitatem conditionis nostru, et celera ut supra, p. 47.

Hic communicetur infirmus, et ponat sacrificium in vino sive aqua dicens:

Fiat commixtio et consecratio corporis et sanguinis Domini nostri Jesu Christi nobis et omnibus accipientibus in remissionem omnium peccatorum et vitam æternam. Amen.

Et sic faciant illi per septem dies, si necessitas fuerit, tam de communione quam de alio oficio. Debent etiam ex ministris sanctæ Dei ecclesice infirmis cum summa reverentia per singulos dies decantare Vesperas et Matutinas. Oratio.

Deus, miserator omnium in te credentium, exaudi preces nostras, et super infirmantem tuum famulum ill., cælestem infunde medicinam. Per.

INCIPIT ORDO IS AGENDA MORTUORUM.

Mox autem ut eum viderint ad exitum propinquare, communicandus est de sacrificio sancto, etiamsi comedisset ipso die, quia communio erit ei defensor et adjutor in resurrectione justorum, et ipsc eum resuscitabit. Post communionem perceptam legendce sunt passiones Dominicæ ante corpus infirmi seu a Presbyteris seu a Diaconibus, quousque egrediatur anima de corpore. Primitus enim ut anima de corpore egressa fuerit, ponatur supercilicium, et canantur septem Psalmi pænitentiales, et agenda est Litania, prout tempus fuerit. Finitis autem sanctorum nominibus, mox incipiatur Responsorium :

Subvenite, sancti Dei: occurrite, angeli Domini. V. Requiem æternam.

Sequitur Antiphona: Suscipiat te Christus, qui vocavit te, et in sinu Abrahæ angeli deducant te.

Psalmus. In exitu Israel (cxiii.) Sequuntur et alii Psalmi usque ad Ad Dominum cum tribularer (cxix.)

Orationes super Defunctum.
Pio recordationis affecta, et cetera ut supra, p. 96.
Alia.

Suscipe, Domine, animam scrvi tui ill. ad te revertentem de Ægypti partibus et proficiscentem ad te. Emitte angelos tuos sanctos obviam ei, et viam justitiæ demonstra ei. Aperi ei portas justitiæ, et repelle ab ea omnes principes tenebrarum; agnosce, Domine, creaturam tuam non ex diis alienis creatam, scd a te Dco vivo et vero, quia non est alius Deus præter te, Domine, et non est secundum opera tua. Lætifica, Domine, animam servi tui ill.; ne memineris iniquitatum ejus antiquarum et ebrietatum, quas suscitavit furor mali desiderii. Licet enim peccaverit, tamen Patrem et Filium et Spiritum Sanctum non negavit, sed credidit, et zelum Dei habuit, et Deum qui omnia fecit adoravit. Per.

Aliu.

Tu nobis auxilium præstare digneris; tu opem, tu misericordiam largiaris; et spirituin etiam famuli tui cari nostri ill., vinculis corporalibus liberatum in pace sanctorum recipias ; ut hic locum pænalem et gehennæ ignem flammasque Tartari in regione viventium evadat, Qui regnas cum Patre et Spiritu Sancto per omnia sæcula sæculorum.

Alia.

Suscipe, Domine, animam servi tui ill. quam de ergastulo, et cetera ut supra, p. 57.

Alia.
Non intres in judicium cum servo tuo, Domine, ill., quoniam nullus

« ZurückWeiter »