Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Finita Antiphona, imperet Sacerdos orare pro eo dicendo :
Pater noster. Non intres. A porta inferi.
Dominus vobiscum. Oremus.

Domine, sancte Pater, omnipotens æterne Deus, qui unicum Filiun tuum, Dominum nostrum Jesum Christum, incarnari constituisti, quo vetustum solveret proprio cruore peccatum et vitam redderet mundo; ipso opitulante, animam fratris nostri ab ergastulo cænulentæ materiæ exemptam ab omnibus piaculis absolve. Non patiatur insidias occursantium dæmonum, propter quem misisti ad terras unicum Filium tuum. Libera et absolve eam a tetra voragine inferni, quem redemisti pretio sanguinis Unigeniti tui. Libera et absolve eam ab æstuantis incendio gehennæ, collocans in Paradisi amænitate. Non sentiat, piissime pater, quod calet in flammis, quod stridet in pænis, sed magnificentiæ tuæ munere præventa mereatur evadere judicium ultionis, et beatæ requiei et lucis æternæ felicitate perfrui, Præstante eodem.

Temeritatis, quidem est, Domine, et cetera ut supra, p. 101.
Debitum humani corporis, et cetera ut supra, p. 102.

Exsequiis rite celebratis membrisque feretro expositis, tumulo ex more composito, post Israel exitum de Egypto, deprecemur clementiam Dei Patris pro spiritu cari nostri, quem Deus de laqueo hujus mundi liberavit lugubri et letali; cujus posse ubique est et potestas innumerabilis; habens divitias spirituales spiritui huic subveniat Dominus sublimis, ut ardore careat æterni ignis, adepturus perpetui regni refiigerium. Coram rege suo gratificetur in gaudio genitali, in sublimi solio patrum præelectorum, in medio justorum, in splendoribus sanctorum, in sede majestatis magnæ, in lumine regionis vivorum. Per eum qui est venturus.

Post hæc incipiat cantor pro his qui in coemeterio requiescunt :
Miserere mei Deus (l.)
Requiem æternam. Et lux.
Hic dicat Sacerdos in auditu omnium :

Pater noster, pro animabus fratrum nostrum qui in hoc cæmeterio requiescunt et pro animabus omnium fidelium defunctorum.

Et ne nos. Non intres. A porta inferi.
Dominus vobiscum. Oremus.

Omnipotens sempiterne Deus, annue, quæsumus, precibus nostris ca quæ poscimus, et dona omnibus quorum corpora hic et in cunctis cæmeteriis sanctorum requiescunt, refrigerii sedem, quictis beatitudinem, luminis claritatem ; et qui peccatorum suorum pondere prægravantu:, eos supplicatio commendet ecclesiæ.

Inde revertantur cantore incipiente septem Psa'mus pænitentiales, cumque pervenerint in chorum, prosternal se in tcrram Sacerdos super formam.

Finitis septem Psalmis subjungant:
Requiem æternam. Pater noster. A porta.

Satisfaciat tibi, Domine Deus noster, pro anima famuli tui X., fratris nostri, sanctæ Dei genetricis semperque virginis Mariæ et sanctissimi confessoris tui Benedicti omniumque sanctorum tuorum, et cetera ut supra, p. 85".

Dominus vobiscum. Requiescant in pacc.

[ocr errors][ocr errors]

Absolutio.

Absolvimus te, frater N., vice sancti Petri, cui Dominus dedit potestatem ligandi atque solvendi ; ut in quantum tua expetit accusatio et ad nos pertinet remissio, sit tibi omnipotens Deus Creator tuus vita et salus, et omnium peccatorum tuorum indultor propitius, qui vivit et regnat per omnia sæcula sæculorum. Amen.

IV. FROM THE PONTIFICIAL OF ANIANUS, BISHOP OF

BANGOR, A.D. 1268–1304.

ORDO AD COMMUNICANDUM INFIRUUM.

Imprimis pulsetur campana capituli, et fratres qui possunt in ecclesia conveniant. Interim Sacerdos præparet se omnibus sacerdotalibus indumentis prceter casulam, et duo fratres pro cereis deporlandis et tertius pro crucem portando superpelliceis induantur. Fratribus vero in choro congregatis et ministris ut dictum est præparatis, Sacerdos accipiat calicem sine patena; et ponat in illo reverenter corpus Christi, cooperiatque tobalia mundissima.

Quo facto, hoc ordine procedant. Præcedat frater qui portat aquam benedictam, et sequatur qui portat crucem; tertio qui portant cereos; deinde Sacerdos. Sequuntur alii fratres processionaliter plane dicendo Psalmum : Miserere mei, Deus. Quorum unus portat ampullam cum vino et aliam cum aqua. Cum autem perventum fuerit ad locum ubi jacet infirmus, Sacerdos intrans dicet : Pax huic domui. Responsorium : Et omnibus habitantibus in ea.

Deinde Sacerdos accedens ad ægrotum, in modum crucis aspergat eum aqua benedicta, deinde domum dicendo : Asperges. Miserere. Gloria Patri.

Deinde immediate adoret et osculetur crucem et dicat Confiteor . * Sacerdos dicat hanc Orationem absolute. Oratio.

Dominus Jesus Christus, qui dixit discipulis suis, Quæcunque ligaveritis super terram erunt ligata et in cælo, et quæcunque solveritis super terram eruint soluta et in cælo, de quorum numero quamvis indignos nos esse voluit, ipse te absolvat per ministerium nostrum ab omnibus peccatis tuis, quæcunque cogitatione, locutione et operatione negligenter egisti, et a nexibus peccatorum absolutum perducere dignetur ad regna culorum. Qui cum Patre.

Postea Sacerdos elevet Corpus Domini . calice, et infirmus alorans dicat semel tantum :

Domine, non sum dignus ut intres sub tectum meum, sed tantum dic verbo, et sanabitur anima mea.

Deinde Sacerdos Iradat ei Eucharistiam dicens :

Accipe, frater, viaticum corporis Domini nostri Jesu Christi, qui to custodiat ab hoste maligno et perducat ad vitam æternam.

Deinde abluat digitos super calicem cum vino et aqua, et propinet infirmo, nihil dicens.

Post communionem dicat Sucerdos :
Dominus vobiscum.

Domine, sancte Pater, omnipotens æterne Deus, te fideliter deprecamur, ut accipienti, et cetera ut supra, p. 52.

His peractis eo ordine quo venerunt, sinul in ecclesiam revertantur, dicendo Psalmum : Miserere mei Deus.

ORDO AD UNGUENDUM INFIRMUM. Imprimis pulsetur campana capituli, et fratres qui possunt in ecclesia co:rveniant. Quibus congregatis et Sacerdote cum ministris præparatis ut supra, Sacerdos accipiat oleum sanctum, et deinde ordinate procedant cum Psalmo, Miserere mei, Deus; sicut in Communione Infirmorum determinatum est.

Cum autem perventum fuerit ad locum ubi jacet infirmus, Sacerdos intrans dicat ; Pax huic domui. Responsio : Et omnibus habitantibus in ea.

Deinde stans ante ægrotum dicat : Adjutorium nostrum in nomine Domini. Responsio : Qui fecit cælum et terram.

Dominus vobiscum. Oratio.

Introeat, Domine Jesu Christe, domum hanc sub nostræ humilitatis ingressu æterna felicitas, divina prosperitas, serena lætitia, caritas fructuosa, sanitas sempiterna : effugiat ex hoc loco accessus dæmonum ; assint angeli pacis ; domumque hanc deserat effugata discordia. Magnifica super nos nomen tuum, et benedic nostræ conversationi; sanctifica nostræ humilitatis ingressum, qui sanctus et pius es et permanes cum Patre et Spiritu Sancto in sæcula sæculorum. Resp. Amen.

Alia Oratio.

Oremus et deprecemur Dominum nostrum Jesum Christum, uti benedicendo benedicat hoc tabernaculum, et omnes habitantes in eo et det eis angelum bonum custodem; faciat eos sibi servire ad considerandum mirabilia de lege sua : avertat ab eis omnes contrarias potestates, eripiat eos ab omni formidine et ab omni perturbatione ; ac sanos in hoc tabernaculo custodire digneris, Qui cum Patre et Spiritu Sancto vivis et regnas.

Exaudi nos, Domine, sancte Pater, et cetera ut supra, p. 41.

Deinde in modum crucis aspergat ægrotum aqua benedicta et postea domum, dicendo: Asperges me. Psalmus : Miserere mei, Gloria Patri ; et repelatur Asperges me.

Deinde immediate dicul ægrotus Confitcor. Quo dicto, omnes astantes Sacerdotes eum in simul absolvant, et ex tunc clerici astantes dicant legendo septem Psalmos pænitentiales cum Litania. Sacerdos vero, dum illi lequnt Psalmos, instincto pollice in oleo sanclo dicat absolute :

In nomine Patris et Filü et Spiritus Sancti extinguatur in te omnis virtus diaboli per impositionem manuum nostrarum, immo per invocationem omnium sanctorum angelorum, archangelorum, patriarcharum, prophetarum, apostolorum, martyrum, confessorum, virginum atque omnium siwul sanctorum. Amen.

Quo facto, faciat signum crucis de oleo sancto in corpore infirmi in septem locis subscriptis ad unamquamque crucen propriam Orationem dicendo:

Ad oculos. Per istam unctionem sanctam * et suam piissimam misericordiam parcat tibi Dominus quicquid oculorum vitio deliquisti.

Resp. Amen.

Ministri vero tangant locum inunctum cum stuppa reponens eam in vase mundo, et sic faciat post quamlibet unctionem.

[Similiter ad aures, ad os, ad manus, ad pedes, et ad lumbos, ut supra.]

Quibus omnibus peractis et a clericis Psalmis et Litaniis lectis, Sacerdos dicat :

Kyrie eleyson. Christe eleyson, Kyrie eleyson.
Pater noster. Et ne nos.
Salvum fac servum tuum.
Mitte ei, Domine, auxilium de sancto.
Esto ei, Domine, turris fortitudinis.
Nihil proficiat inimicus in eo.
Domine, exaudi orationem meam. Dominus vobiscum.

Oratio. Domine Deus, qui per apostolum tuum locutus es, Infirmatur quis in vobis, et cetera ut supra, p. 46.

Alia Oratio. Respice, quæsumus, Domine, famulum tuum N. in infirmitate, et cetera ut supra ibiden.

Alia Oratio. Domine, sancte Pater, omnipotens æterne Deus, qui benedictionis, et cetera ut supra, p. 185*.

Oremus. Dominus Jesus Christus apud te sit, et cetera ut supra, p. 186*. : Postea stuppa projiciatur in ignem. His peractis, eo ordine quo venerint ad ecclesiam revertantur, excepto quod crux remaneat coram infirmo.

ORDO COMMENDATIONIS.

Inprimis fiant Litanice breves in hunc modum :

Kyrie eleyson. Christe eleyson. Kyrie eleyson.

Sancta Maria, ora pro eo.
Omnes sancti Angeli et Archangeli, orate pro eo.

Sancte Abel, ora pro eo.
Omnis chorus Justorum, orate pro eo.

Sancte Abraham, ora pro eo.

Sancte Johannes Baptista, ora pro co.
Omnes sancti Patriarchæ et Prophetæ, orate pro eo.

Sancte Petre, ora pro eo.
Sancte Paule, ora pro eo.

Sancte Andrea, ora pro eo.
Omnes sancti Apostoli et Evangelistæ, orate pro eo.
Omnes sancti Innocentes, orate pro eo.

Sancte Stephane, ora pro eo.
Omnes sancti Martyres, orate pro eo.

Sancte Silvester, ora pro eo.
Omnes sancti Pontifices et Confessores, orate pro eo.

Sancte Francisco, ora pro eo.
Sancte Benedicte, ora pro eo.

Sancte Paule, prote heremita, ora pro eo.
Omnes sancti Monachi et Heremitæ, orate pro eo.

Sancta Lucia, ora pro co.
Omnes sanctæ Virgines, orate pro eo.
Omnes Sancti et Sanctæ Dei, orate pro eo.

Propitius esto: parce ei, Domine.
Propitius esto : libera eum, Domine.
Ab ira tua, libera eum, Domine.
A mala morte, libera eum, Domine.
A periculo mortis, libera eum, Domine.
A pænis inferni, libera eum, Domine.
A potestate diaboli, libera eum, Domine.
Ab omni malo, libera eum, Domine.
Per nativitatem tuam, libera eum, Domine.
Per sanctam crucem tuam, libera eum, Domine.
Per mortem et sepulturam, libera eum, Domine.
Per gloriosam resurrectionem, libera eum, Domine.
Per admirabilem ascensionem tuam, libera eum, Domine.
Per gratiam Spiritus Sancti Paracliti, libera eum, Domine.
In die judicii, libera eum, Domine.
Peccatores : te rogamus audi nos.
Ut ei parcas : te rogamus audi nos.

Kyrie eleyson. Christe eleyson. Kyrie eleyson. Deinde pro vicino morti, cum in agone sui exitus anima visa fuerit anziari, fiant hoe Orationes.

Proficiscere, anima Christiana, et cetera ut supra, p. 55*.
Oratio.

Commendo te omnipotenti Deo, frater carissime, et ei cujus es creatura committo, ut cum humilitatis debitum morte interveniente persolveris, ad auctorem tuum qui te de limo terræ formaverat revertaris, Egredienti itaque animæ tuæ de corpore splendidus angelorum cætus occurrat: judex apostolorum tibi senatus occurrat: candidatorum tibi martyrum triumphator exercitus obviet : liliata rutilantium te confessorum turma circumdet: jubilantium te virginum chorus excipiat, et beatæ quietis in sinu patriarcharum te complexus astringat. Mitis atque festivus Christi Jesu tibi conspectus appareat, qui te inter assistentes sibi jugiter interesse decernat. Ignores omne quod horret in tenebris, quod stridet in flammis, quod cruciat in tormentis : cedat tibi teterrimus Satanas cum satellitibus suis, in adventu tuo, te comitantibus angelis contremiscat, atque in æternæ noctis chaos immane diffugiat. Exsurgat Deus et dissipentur inimici ejus, et fugiant qui oderunt eum a facie ejus. Sicut defecit fumus deficiant, sicut fluit cera a facie ignis, sic pereant peccatores & facie Dei, et justi epulentur et exultent in conspectu Dei. Confundantur igitur et erubescant omnes Tartareæ legiones, et ministri Satanæ iter tuum impedire non audeant. Liberet te a cruciatu Christus, qui pro te crucifixus est. Constituat te Christus Filius Dei vivi inter Paradisi superamena virentia, et inter oves suas te verus ille pastor agnoscat. llle ab omnibus tuis (peccatis) te absolvat

« ZurückWeiter »