Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

atque ad dexteram suam in electorum tuorum te sorte constituat. Redemptorem tuum facie ad faciem videas, et præsens semper assistens manifestissimam beatis oculis aspicias veritatem. Constitutus igitur inter agmina beatorum contemplationis Divinæ dulcedine potiaris in sæcula sæculorum.

Oremus.

Suscipe, Domine, servum tuum in bonum locum sperandæ salvationis sibi a misericordia tua. Libera, et cetera ut supra, p. 56; ending et sicut beatissimam Teclam virginem et martyrem tuam de tribus tormentis atrocissimis liberasti, sic libera animam servi tui hujus et tecum facias in bonis congaudere cælestibus. Resp. Amen.

Oremus.

Commendamus tibi, Domine, animam famuli tui N., precamurque te, Jesu Christe, salvator mundi, ut propter quam ad terram misericorditer descendisti patriarcharum tuorum sinibus insinuare non renuas. Agnosce, Domine, creaturam tuam non ex diis alienis creatam, sed a te Deo vivo et vero, quia non est alius Deus præter te, Domine, et non est secundum opera tua. Lætifica, Domine, animam ejus in conspectu tuo; et ne memineris iniquitatum ejus antiquarum et ebrietatum quas suscitavit fervor mali desiderii : licet enim peccaverit, tamen Patrem et Filium et Spiritum Sanctum non negavit, sed credidit, et zelum Dei in te habuit, et Dominum qui fecit omnia adoravit. Resp. Amen.

Delicta juventutis et ignorantias ejus quæso ne memineris, Domine, sed secundum misericordiam tuam memor esto illius in gloria claritatis tuæ ; aperiantur ei cæli; collatentur ei angeli. In regnum tuum, Domine, servum tuum suscipe. Suscipiat eum sanctus Michael archangelus Dei, qui militiæ cælestis meruit principatum. Veniant illi obviam sancti angeli Dei, et perducant eum in civitatem cælestem Hierusalem. Suscipiat eum beatus Petrus apostolus, cui a Deo claves regni cælestis traditæ sunt Adjuvet eum sanctus Paulus, qui dignus fuit esse vas electionis. Intercedat pro eo sanctus Johannes, electus Dei apostolus, cui revelata sunt secreta celestia. Orent pro eo omnes sancti apostoli, quibus a Domino data est potestas ligandi atque solvendi. Intercedant pro eo omnes sancti qui pro Christi nomine en hoc cæclo tormenta sustinuerint, ut vinculis carneis exutus pervenire mereatur ad gloriam regni cælestis. Præstanto Domino nostro. Qui cum.

Si anciatur adhuc anima, dicantur hi Psalmi : • Beati immaculati (cxviii.) usque ad Ad Dominum cum tribularer (cxix. )

Egressa aulem anima do corpore dicatur hoc Resp.: Subrenite sancti Dei. Vo. Suscipiat. Resp. Requiem æternam. Deinde Kyrie eleyson. Christo eleyson. Kyrie elegson. Pater noster. Et ne nos. Vs. Requiem æternam. V:. A porta inferi. V8. Requiescat in pace. Domino exaudi. Dominus vobiscum.

Oratio. Tibi, Domine, commendamus animam, et cetera ut supra, p. 55.

T'unc fratres quibus præceptum est lavent corpus ejus, et postea reir duant eum tunicam, cingulum et braccas : et ponant eum in feretro, et ex procopto majoris, convocatis omnibus fratribus, stent ordinate in circuitu foratri juxta dispositionem majoris.

Et Sacerdos incipiat absolute dicendo: .
Kyrie eleyson. - Christe elegson. Kyrie eleyson.
Pater noster. Et ne nos.
In memoria æterni erunt justi.

Ne tradas, Domine, bestiis animas confitentes tibi.
V. Ne intres in judicium cum servo tuo, Domine.
V. A porta inferi.
V. Requiescant in pace.

Domine, exaudi orationem. : Dominum vobiscum.

Suscipe, Domine, animam famuli tui N. quem de ergastulo, et cetera ut supra, p. 57. .

Deinde fratres ordinate vadant et corpus in ecclesiam portent cantando hoc Responsoriuni :

Subvenite sancti Dei, et cetera ut supra, p. 55.. V. Suscipiat te Christus, et cetera ut supra ibidem.

Requiem æternam dona, eis, Domine, et lux perpetua luceat ei.

Deposito corpore in Ecclesia præparent se fratres ad cantandum vigiliam. Et sollemniter cantetur

ORDO AD SEPELIENDUM CORPUS.

Finita Missa, Sacerdos sine Casula cum ministris, Subdiaconus cum cruce et omnes * gradu suo veniant ordinate cum luminaribus, et stent in circuitu feretri in modum rolor. Et Sacerdos a capite incipiat absolute.

Non intres, et cetera ut supra, p. 79.

Postea incipiat cantor Responsorium, Subvenite. Dum canitur Responsorium, Sacerdos accipiat thuribulum de manu ministri, et incenset corpus. Finito Responsorio, cantor statim incipiat ;

Kyrie eleyson. Christe eleyson. Kyrie eleyson. Sacerdos dicat astantibus alta vooe, Pater noster; et omnes sub silentio dicant, Pater noster. Et ne nos . Dominus vobiscum. Oremus.

Deus, cui omnia vivunt et cui non pereunt moriendo corpora nostra sed mutantur in melius; te supplices deprecamur, ut suscipi jubeas animam famuli tui N., per manus sanctorum angelorum tuorum deducendam in sinum amici tui Abrahæ patriarchæ suscitandamque in novissimo judicii magni die ; et quicquid vitiorum diabolo fallente contraxerit, tu pius et misericors abluas indulgendo. Per Christum Dominum nostrum...

Finita Oratione cantor incipiat Responsorium :

Ne memineris peccata mea, Domine, Dum veneris judicare sæculum per ignem. Dirige, Domine, Deus meus, in conspectu tuo vitam meam. Dum veneris. V. Requiem æternam. Dum veneris.

Et dum cantat Sacerdos Responsorium, incenset corpus ut prius. Finito Responsorio, incipiat cantor sicut superirus, cum suo Choro alta Doc6 : : :

Kyrie eleyson. Christe eleyton. Kyrie eleyson.

Et Sacerdos sicut prius dicat circumstantibus alta voce; Pater noster, el omnes sub silentio dicant, Pater noster. Et ne nos.

Dominus vobiscum. Oremus.
Fac, quæsumus, et cetera ut supra, p. 94.
Finita Oratione, incipiat cantor Responsorium :

Libera, et cetera ut supra, p. 82.
V. Dies illa, et cetera. Dum veneris.
V. Requiem æternam.

Responsorium. Libera.

Dum canitur Responsorium, Sacerdos incenset corpus sicut prius. Finito Responsorio, cantor incipiat alte sicut prius cum suo Choro ;

Kyrie eleyson. Christe eleyson. Kyrie eleyson.

Deinde dicat Sacerdos circumstantibus alta voce, Pater noster; et omnes
sub silentio dicant, Pater noster. Et ne nos.
V. Requiem æternam.
V. A porta inferi.

Responsoriun. Requiescant in pace.
Dominus exaudi. Dominus vobiscum.
Oratio.

Absolve, quæsumus, Domine, animam famuli tui N., ut defunctus sæculo tibi vivat, et quæ per fragilitatem carnis humana conversatione commisit, tu venia misericordissimæ pietatis indulge. Per Christum.

Finita Oratione, dominus prædictus Sacerdos præcipiat fratribus ut accipiant feretrum et deportent defunctum ad tumulum ; et dum portatur, clerici cantent has subsequentes Antiphonas.

Antiphona. In Paradisum, et cetera ut supra, p. 58.
Chorus angelorum, et cetera.

Cum autem venerint ad tumulum, Sacerdos cum feretro stet juxta tumulum, et cantatis Antiphonis dicat hanc Orationem absolute :

Deus qui fundasti, et cetera ut supra, p. 82'.

Dicta Oratione, accipiat aquam benedictam, et aspergat corpus defuncti et tumulum; et postea similiter incenset. Quibus peractis, incipiat cantor in persona defuncti hanc Antiphonam, Aperite ; et mox ponatur corpus in tumulum: et dum cantantur subscriptce Antiphone cum suis Psalmis sepeliatur corpus.

Aperite mihi, et celera ut supra, p. 60*.
Psalmus. Confitemini (cxvii.)
Antiphona. Ingrediar, et cetera ut supra, p. 97.
Psalmus. Quemadmodum (xli.)
Antiphona. Hæc requics, et cetera ut supra, p. 99.
Psalmus. Memento (cxxxi.)
Antiphona. De terræ, et cetera ut supra, p. 100.
Psalmus. Domine, probasti ( camavii.)
Antiphona. Non intres, et cetera ut supra, p. 93.
Psalmus. Domine, exaudi (clii.)
Antiphona. Omnis spiritus la".det Dominum.
Psalmus. Laudate Dominum (cxlviiicl.)
Antiphona. Ego sum resurrectio, et cetera ut supra, p. 89. .
Psalmus. Benedictus. (S. Luc. i. 68.)

Et interim dum ista Antiphonce cantantur cum suis Psalmis, Sacerdos dicat has Orationes :

Oremus, fratres carissimi, et cetera ut supra, p. 101.
Item dicantur aliæ subsequentes Orationes :
Deus cui omnia vivunt, et cetera ut supra, p. 94.
Oratio. Temeritatis quidem est, et cetera ut supra, p. 101.
Oratio. Opus est misericordiæ, et cetera ut supra, p. 179.
Debitum humani corporis, et cetera ut supra, p. 102.
Omnipotens sempiterne Deus, et cetera ut supra, p. 64.

His omnibus expletis, postquam sepultus fuerit, Sacerdos cum aqua benedicta aspergat tumulum, et dicat alta voce, Pater noster ; et omnes sub silentio dicant, Pater noster.

Oratio. Satisfaciat tibi, Domine, et cetera ut supra, p. 85.
Dominus vobiscum.

Anima ejus et animæ omnium fidelium defunctorum per misericordiam Dei requiescant in pace. Resp. Amen.

Et statim cantor incipiat :

Memento mei, Deus, quia ventus est anima mea, Nec aspiciat me visus hominis. V. De profundis clamavi ad te, Domine: Domine, exaudi vocem meam. Nec aspiciat.

Requiem æternam.

Cum quo revertantur in ecclesian. Cumque pervenerint in ecclesian, stent in ecclesia, scilicet in Choro, et finito Responsorio Sacerdos dicat sicut prius : Pater noster. Et ne nos.

Tibi, Domine, commendamus, et cetera ut supra, p. 84*.

COMMENDATIO ANIMARCU.

Cum portatur corpus ad ecclesiam, cantetur hoc Responsorium :

Subvenite, et cetera ut supra, p. 92. 1. Suscipiat, et cetera ut supra ibidem.

Psalmus. De profundis ( cxxix.)

Responsorium. Libera me, Domine, de morte æterna in die illa tremenda, Quando cæli movendi sunt et terra, Dum veneris judicare seculum per ignem. 1'. Dies illa dies iræ, calamitatis et miseriæ, dies magna et amara valde.

Ad Introitum Ecclesiæ.

Antiphona. In Paradisum, et cetera ut supra, 59. 1'. Requiem æternam, et cetera ut supra ibilem.

Tunc Sacerdos aspergat corpus et thurificet, rogans pro co orare dicens : Pater noster. Et ne nos.

A porta inferi.
Non intres in judicium. Dominus vobiscum.
Oratio. Suscipe, Domine, servum tuum, et cetera ut supra, p. 60*.
Post Missam duo clerici dicant ter hanc Antiphonam ad gradus altaris:

Antiphona. Circumdederunt me gemitus mortis : dolores inferni circumdederunt me. Chorus idem repelat :

Kyrie eleyson. Christe elegson. Kyrie eleyson.

· 'Hic non dicatur, Dominus vobiscum, nec Oremus, sed directe Non intres, et cetera et supra, p. 93.

Responsorium. Qui Lazarum resuscitasti, et cetera ut supra, p. 69. V. Qui venturus es.

Kyrie eleyson. Christe eleyson. Kyrie eleyson.
Tu eis, Domine.
Oratio. . Deus, cui omnia vivunt, et cetera ut supra, p. 94. ·

Responsorium. Heu mihi, et cetera ut supra, p. 74.
V. Anima, et cetera ut supra ibidem.
. Kyrie eleyson. Christe eleyson, Kyrie eleyson...

Non dicitur Pater noster, sed Oremus.
Oratio. Fac, quæsumns, Domine, et cetera ut supra, p. 94.
Responsorium. Libera me, Domine, et cetera ut supra, p. 82.
Kyrie eleyson. Christe eleyson. Kyrie eleyson.
Hic roget Sacerdos pro eo orare, dicens : ;
Pater noster. Et ne nos.
Non intres. A porta inferi.
Dominus vobiscum.
Oratio. Inclina, Domine, aurem tuam, et cetera ut supra, p. 64.
Tunc portetur ad sepulcrum corpus, cantore inchoante :
Antiphonam. In Paradisum.
Psalmus. In exitu (cxiii.)
Psalmus. Ad te, Domine, levavi (xxiv.).
Oratio. Piæ recordationis affectu, et cetera ut supra, p. 96.
Oratio. Te, Domine, sancte Pater, et cetera ut supra, p. 81*.

Sanctificetur, Domine Deus, hoc sepulcrum per nostram supplicationem et per tuam benedictionem, et fugetur ab eo omnis infestatio spirituum immundorum per invocationem omnipotentis nominis tui, ut per virtutem Domini nostri Jesu Christi sit placida requies corpori quod in eo collo cabitur, te protegente, to conservante, invicta majestate tua, per Christum.

Turc sepulcrum aperiatur. Antiphona.

Aperite illi portas justitiæ : ingressus in eas confitebor, Domino. Hæc porta, Domini : justi intrabunt in eam. :

Psalmus. Confitemini, Domino (cocvii.)
Oratio. Obsecramus misericordiam tuam, et cetera ut supra, p. 97.
Hic ponatur in sepulcro cum hac Antiphona :
Ingrediar in locum tabernaculi admirabilis usque ad domum Dei.
Psalmus. Quemadmodum desiderat cervus (ali.)
Oremus, fratres carissimi, pro Spiritu, et cetera ut supra, p. 101.
Oratio. Deus, qui humanarum animarum, et cetera ut supra ibidem.

Hic claulatur sepulcrum, ponente prius Sacerdote absolutionem super pectus defuncti, quce ita se habet. Oratio.

Dominus, Jesus Christus, qui beato Petro, et cetera ut supra, p. 90.
Antiphona. Hæc requies mea.
Psalmus. Memento, Domine, David (cacci.)
Tunc aspergatur corpus aqua benedicta.
Deus, apud quem mortuorum spiritus vivunt, et cetera ut supra, p. 99.
Oremus. Tu, Domine, Deus omnipotens, et cotera ut supra, p. 83*.
Hic operiatur terra.
Antiphona. De terra plasmasti me.

« ZurückWeiter »