Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

VIII.

ORDO AD PURIFICANDUM MULIEREM.

FROM THE PONTIFICAL OF ARCHBISHOP CHICHELE,

NOW IN THE LIBRARY OF TRINITY COLLEGE,
CAMBRIDGE.

Primo induat se episcopus more Duplicis Festi in loco sibi præparato, et impositis Capa cum Mitra acceptoque baculo pastorali, procedat ad ostium Ecclesice, præcedentibus ipsum aqua benedicta et duobus ceroferariis ; et eundo cum ministris suis dicat Psalmos sequentes :

Levavi oculos meos (commc).
Ad te levavi oculos meos (xciv.) cum Gloria Patri.
Et subjungat :
Kyrie eleyson, Christe eleyson. Kyrie eleyson.
Pater noster. Et ne nos.
Esto ei, Domine, turris fortitudinis :
A facie inimici.
Salvam fac, Domine, ancillam tuam :
Deus meus, sperantem in te.
Mitte ei, auxilium de sancto :
Et de Sion tuere eam.
Domine, exaudi. Et clamor.
Dominus vobiscum. Oremus.

Omnipotens sempiterne Deus, qui hanc feminam de pariendi periculo liberasti, in servitio tuo tibi fac eam esse devotam, ut temporali cursu fideliter peracto, sub alis misericordiæ tuæ continue requiescens quietem perpetuam consequatur. Per Christum.

Deinde aspergat eam aqua benedicta, dicendo:
In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.

Quo facto accipiens Episcopus mulierem per dexteranı manum in manu sua introducat eam in Ecclesiam sic dicendo :

Ingredere in templum Dei vivi, et ora Filium virginis Mariæ, qui dedit tibi fecunditatem prolis pariendæ, ut concedat tibi vitam æternam et vivas in sæcula sæculorum. Amen.

Deinde præcedat Episcopus cum ministris suis mulierem sic intro.

ductam usque ad altare, ubi Missa sollemniter debet celebrari ; et in eundo dicat cum ministris suis hos Psalmos :

Deus misereatur nostri (lavi).
Beati omnes qui timent Dominum (cxxvii.) cum Gloria Patri.
Et subjungat :
Kyrie eleyson. Christe eleyson. Kyrie eleyson.
Pater noster. Et ne nos. Sed libera.
Salvam fac: Deus meus,
Mitte ei : Et de Sion.
Esto ei : A facie.
Domine exaudi : Et clamor.
Dominus vobiscum : Et cum spiritu tuo.
Oremus.

Omnipotens sempiterne Deus, majestatem tuanı suppliciter exoramus, ut sicut unigenitus Filius tuus cum nostræ carnis substantia in templo est præsentatus, ita mulierem istam post partum purificatam tibi clementer morte devicta facias præsentari. Per Christum.

Tunc procedat Episcopus in Missa. Qua dicta benedicat panem hoc modo : Benedicite.

Resp. Dominus.

Benedic, Domine, istam creaturam panis, sicut benedixisti quinque panes in deserto, ut omnes ex eo gustantes tam corporis quam animæ recipiant sanitatem. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Amen.

Deinde procedens ad mulierem det sibi panem, et data benedictione sua, recedant omnes in pace.

Nota quod mulieres post prolem emissam, quandocunque Ecclesiam intrare voluerint acturæ gratias purificari possunt, et nulla proinde peccati mole gravantur : nec Ecclesiarum illis aditus est denegandus, ne pæna illis converti videatur in culpam. Si tamen ex veneratione voluerint aliquamdiu abstinere, devotionem earum non credimus improbandam.

[ocr errors][merged small]

FROM LEOFRIC'S SACRAMENTARY, NOW IN THE

BODLEIAN LIBRARY, OXFORD. SEC. X.

Benedictiones ante cibum.

Deus, qui nos ad delicias spirituales semper invitas ; da benedictionem super dona tua, ut ca quæ in tuo nomine sunt edenda, sanctificata percipere inereamur. Per.

Alia. Benedic, Domine, dona tua, quæ de tua largitate sumus sumturi.

Alia. Protege nos, Domine Deus noster, et fragilitati nostræ necessariam præbe substantiam. Per.

Alia. * c nos, Domine, donis tuis et opulentiæ tuæ largitate sustenta. Per.

Alic. Tua nos, Domine, dona reficiant, et tua gratia consola Per.

Ad cibum benedicendum.

In nomine sanctæ et unicæ Trinitatis, quod nobis est allatum Creator omnium bosorum Deus benedicat.

Servis suis adposita ad nos sint benedicta.
Creaturam suam Christus Filius Dei benedicat. Amen.
Quod nobis est appositum Dei Filius benedicat.
Ad potum benedicendum.

Qui mutavit aquam in vina Falorna nunc quoque nostra benedicat pocula.

Omnipotens Deus nostra benedicere dignetur nos, et nostra benedicat pocula Christus. Amen.

PRECES IN DOMINICIS DIEBUS DICENDÆ.

FORMS OF BIDDING PRAYER.

Cf. supra, pp. 123 and 134.

I. From Leofric's Sacramentary, Bodleian

Sæc. X.

Library, Oxford.

II. From MS. Gospels, now in the Treasury, York Minster.

Sæc. xi.

III. From a Sarum Missal in the Bodleian Library, Oxford,

Barlow MS., No. 5. Circa A.D. 1400.

IV. For the Diocese of London. From Harleian MS., No. 333.

British Museum.

1'. From a Sarum Processional, now in the Library of the Dean

and Chapter of Salisbury Cathedral; formerly in use in that Cathedral. Sæc. xv.

« ZurückWeiter »