Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

usque Deus per quem mulier jungitur viro, non dicatur in secundis nuptiis, vir enim aut mulier ad bigamiam transiens, non debet iterum a Sacerdote benedici, quia cum alia vice benedicti sint eorum benedictio non debet iterari: quia caro benedicta trahit ad se carnem non benedictam.

*

Notandum est autem quod inhibitum est per capitulum Extra de secundis nuptiis, ne benedictio detur in secundis nuptiis, quod etiam testatur beatus Ambrosius qui ait: Primæ nuptiæ a Domino sunt constitutæ; secundæ vero permisse. Primæ nuptiæ sub omni benedictione celebrantur; secundæ vero carent omni benedictione. Sed quia plures benedictiones sunt in nuptiis celebrandis, scilicet in introitu Ecclesiæ, et super pallium, et post missam, et super thorum in sero, quæro quæ benedictio sit iteranda in secundis nuptiis et quæ non.

Sciendum est quod in hac Oratione quæ sic incipit, Deus qui potestate virtutis tuæ de nihilo cuncta fecisti, qui dispositis universitatis, et cetera, tres sunt benedictiones ibidem quæ idem habent principium, scilicet, Deus; media autem est omittenda, scilicet ista, Deus qui tam excellenti mysterio conjugalem copulam consecrasti usque Deus per quem mulier jungitur viro et societas principaliter ordinata, et cetera, quia in ista benedictione agitur de unitate Christi et Ecclesiæ, quæ figuratur in primo matrimonio, non autem in secundo: unde Apostolus ad Corinthios ait: Erunt, inquit, duo in carne una: et hoc notatur extra de bigamis, capitulo, Debitum et si vir unius uxoris. Et hoc pro primo matrimonio: sed qui adhæret pluribus dissolvit unitatem, vel fœdus unitatis, et idco illa benedictio quæ agitur de unitate, scilicet, Deus qui excellenti mysterio conjugalem copulam consecrasti, et cetera, non dicetur in secundis nuptiis: et hoc est verum tam in viro bigamo quam in muliere vidua: quia caro benedicta trahit ad se carnem non benedictam: sed omnes aliæ benedictiones sive orationes debent dici indifferenter, secundum curiam Romanam et secundum Hostiensem et Thomam de Aquino et Morandum doctorem. Et quæstio ista discussa erat et determinata in sacro palatio Romæ, et translata in Angliam per magistrum Jokannem Haysted, anno Domini millesimo cccxxi.: et causa discussionis erat, quia multitudo Sacerdotum tunc temporis ad sedem Apostolicam convolarunt, causa obtinendi absolutionis beneficium pro benedictionibus in secundis nuptiis indiscrete collatis. Ideo super hoc statuitur constitutio nova, quæ sic incipit:

Concertationi antiquæ, et cetera ut supra, p. 36.

Hic quæri potest quare secunda nuptiæ non benedicantur. Ad hoc dico quod secundum matrimonium, quamvis in se consideratum sit perfectum sacramentum, tamen in ordine ad primum sacramentum consideratum, aliquid habet defectum sacramenti, quia non habet plenam signincationem: cum non sit una caro sicut est in matrimonio Christi et Ecclesia: et ratione hujus defectus, benedictio a secundis nuptiis subtrahitur. Sed hoc est intelligendum quando secunda nuptia sunt secundar ex parte viri et ex parte mulieris tantum. Si enim virgo contrakat

* MS.-"Notandum est autem quod inhibitum est per capitulum Capellanum et capitulum Vir autem, Extra de secundis nuptiis et per Decretum xxx. quæstione Hac oratione, nc benedictio detur in secundis nuptiis," et cetera.

cum illo qui habuit aliam uxorem, nihilominus nuptiæ benedicuntur.* Salvatur et aliquo modo significatio in ordine ad primas nuptias, quia Episcopus etsi unam Ecclesiam habeat sponsam, habet tamen plures personas desponsatas in una Ecclesia: sed anima non potest esse sponsa alterius quam Christi, quia cum damone fornicatur, nec est matrimonium spirituale: et proper hoc, quando mulier secundo nubit, nuptiæ non benedicuntur propter defectum sacramenti.†

Post hæc vertat se Sacerdos ad altare et dicat: Pax Domini, et Agnus Dei. Tunc amoto pallio, surgant ambo sponsus et sponsa: et accipiat sponsus pacem a Sacerdote, et ferat sponsæ osculans eam et neminem alium, nec ipse nec ipsa: sed statim diaconus vel clericus a presbytero pacem accipiens, ferat aliis sicut solitum est.

The MS. adds-“Vel si maritus viduæ mortuæ, qui nondum fuerit benedictus in secundis nuptiis illius viduæ, contraxerit; et relicta vidui vel bigami, quæ non fuerit benedicta in secundis nuptiis mariti sui. Consimiliter si ille qui prius contraxerit cum vidua et non fuerit in secundis nuptiis ejus benedictus, contrahat cum virgine seu e contrario, benedicendæ sunt nuptiæ eorum, nec obstat de bigamia scilicet de benedictione qua non debet iterari, si ambo vel alter a presbitero fuerunt benedicti secundum Hostiensem in Summa, titulo de secundis nuptiis; in paragrapho An licitum vel Sed quod si duo, Johannes in novella et coll. prima Vir autem. In secundis nuptiis salvatur in alio modo significatio in ordine etiam ad primas nuptias quia Episcopus," et cetera ut supra.

+ The MS. adds—“Quæritur quando potest sacramentum sollemnizari. Unde notandum quod carnalis copula non est facienda ante benedictionem super nubentibus; et in Festis sollemnibus et in jejuniis abstinendum est a carnali copula, et hæc ratio quare in certis temporibus prohibetur sollemnitas matrimonii, non tamen consensus. Tamen si sollemnitas adhibeatur, non retractetur matrimonium.

"Et nota quot sunt tempora in quibus non licet contrahere matrimonii sollemnitatem. Unde versus :

Adspiciens, veterem, circum, qua, quis, benedicta,
Tempora post ista fiet copulatio sacra.

Videlicet prima Dominica Adventus Domini, Adspiciens, abstinendum est a nuptiis et ab hinc usque ad octavum diem Epiphaniæ inclusive, scilicet in crastinum. Hoc nempe est octavus dies in qua dicitur ad Laudes Antiphona, Veterem hominem, propter reverentiam communionis. Quia secundum antiquos canones in Nativitate Domini populus communicari consuerit. Secundum tempus in quo abstinendum est a nuptiis, videlicet in Dominica Septuagesima in qua cantatur Officium, Circumdederunt, et ab hinc usque ad Octavas Pascha inclusive; hic nempe est octavus dies Dominicalis in qua dicitur Officium, Quasi modo geniti, qui vocatur Dominica in albis, propter communionem Pascha. Tertium tempus in quo abstinendum est a nuptiis, videlicet in die hinc in secunda feria in Rogationibus, in qua legitur Evangelium, Quis vestrum, et ab hinc usque ad octavum diem Pentecostes inclusive, i.e., in crastinum Sanctæ Trinitatis. Hoc nempe est octavus dies sive Dominica, in qua dicitur Officium, Ber.c

Communio. Benedicimus Deum cæli, et cetera ut supra, p. 39. Postcommunio. Proficiat nobis ad salutatem, et cetera ut supra,

ibidem.

Alia Postcommunio. Quæsumus omnipotens, et cetera ut supra, ibidem.*

Post missam benedicatur panis et vinum, vel aliud quid potabile in vasculo, et gustent in nomine Domini, Sacerdote dicente:

Dominus vobiscum. Oremus.

Oratio.

Benedic, Domine, panem istum et hunc potum et hoc vasculum, sicut benedixisti quinque panes in deserto et sex hydrias in Cana Galilææ, ut sint sani et sobrii atque immaculati omnes gustantes ex eis ; Salvator mundi: Qui vivis et regnas cum Deo Patre in unitate Spiritus Sancti, Deus.

Nocte vero sequente cum sponsus et sponsa ad lectum pervenerint, accedat Sacerdos, et benedicat thalamum dicens: Dominus vobiscum. Oremus. Oratio.

Benedic, Domine, thalamum, et cetera, p. 39.

Item benedictio super lectum, cum Dominus vobiscum. Oremus.

Benedic, Domine, hoc cubiculum (respice) qui non dormis, neque dormitas. Qui custodis Israel, custodi famulos tuos in hoc lecto quiescentes, ab omnibus phantasmaticis dæmonum illusionibus: custodi eos vigilantes, ut in præceptis tuis meditentur dormientes, et te per soporem sentiant, ut hic et ubique defensionis tuæ muniantur auxilio. Per Dominum.

Deinde fiat benedictio super eos in lecto, tantum cum Oremus.

Benedictio.

Benedicat Deus corpora vestra et animas vestras : et det super vos benedictionem, sicut benedixit Abraham, Isaac, et Jacob. Amen.

dicta sit, propter præparationem ad communionem illo tempore sumendam, titulo de Feriis capitulo Capellanus, per Hostiensem in lectura. Sed in illis temporibus non est prohibitum debitum reddere nec exigere, quia non est tanta destructio animarun in redditione vel exactione, sicut in celebratione nuptiarum. Tamen in diebus sollemnibus et in jejuniis exactio debiti est prohibita, in aliis vero temporibus anni potest fieri sollemnitas nuptiarum xxxiii. quæst. iv. cap. Non oportet; et in glosa Extra de Feriis capitulo Capellanus, in glosa et in libro quarto Summarum distinctione xxxiii., capite ultimo, servatum prius in editione bannorum constitutione consilii generalis quæ habetur de clandestinis desponsationibus capitulo Cum inhibitio."

* The MS. adds—“Finita Missa Sponsalium cum Ite Missa est statim cum calice et corporalibus hoc modo:

"Adjutorium nostrum in nomine Domini:

Qui fecit cælum et terram.

Sit nomen Domini benedictum :

Ex hoc nunc, et usque in sæculum.

"Benedicat vos Divina Majestas et una Deitas, Pater et Filius

et Spiritus Sanctus."

Alia benedictio cum Oremus.

Manus Domini sit super vos: mittatque angelum suum sanctum, qui custodiat vos omnibus diebus vitæ vestræ. Amen.

Alia benedictio cum Oremus.

Benedicat vos Pater, et Filius, et Spiritus Sanctus : qui trinus est in numero, et unus in nomine.

Amen.

His peractis aspergat eos aqua benedicta, et sic discedat et dimittat eos in pace.

ORDO AD SERVITIUM PEREGRINORUM FACIENDUM.

Inprimis confiteantur Peregrini de omnibus peccatis suis; deinde dicantur super eos coram Altari prostratos Psalmi et preces sequentes, et post unumquemque Psalmum dicatur Gloria Patri.

Psalmus. Ad te, Domine, levavi (xxiv.)

Psalmus. Miserere mei (l.)

Psalmus. Qui habitat (xc.)

Gloria Patri.

Kyrie eleyson. Christe eleyson. Kyrie eleyson.
Pater noster.

Et ne nos.

Sed libera..

Ego dixi, Domine, miserere mei :

Sana animam meam, quia peccavi tibi.

Vias suas Dominus demonstret tibi :

Et semitas suas edoceat te.

Gressus tuos Dominus dirigat secundum eloquium suum :

Et non dominentur tibi omnes injustitiæ.

Utinam dirigantur viæ tuæ :

Ad custodiendas justificationes Domini.

Perficiat Dominus gressus tuos in semitis suis :

Ut non moveantur vestigia tua.

Benedictus Dominus Deus die quotidie prosperum iter faciat tibi : Deus salutarium tuorum.

Angelus Domini bonus comitetur tecum:

Et bene disponat itinera tua et actus tuos, ut iterum cum gaudio revertaris ad propria.

[blocks in formation]

Adesto, Domine, supplicationibus nostris, et cetera, p. 105.

1

Oremus. Oratio.

Deus, qui ad vitam ducis et confidentes in te paterna protectione custodis; quæsumus, et huic præsenti famulo tuo N. a nobis egredienti angelicum tribuas comitatum, ut auxilio tuo protectus nullius mali concutiatur formidine, nullo comprimatur adversitatis languore, nullis irruentis inimici molestetur insidiis; sed spatiis necessarii itineris proprio gressu peractis, propriisque locis restitutus recipiatur sospes ac debitas exsolvat nomini tuo gratias. Per Christum Dominum nostrum.

[blocks in formation]

Deus qui diligentibus te, et cetera, p. 105.

Hic surgant peregrini a prostratione, et benedicat Sacerdos peras et baculos eorum, dicens: Dominus vobiscum, et Oremus.

Domine Jesu Christe, qui ineffabili tua miseratione ac Patris jussione Spiritusque Sancti cooperatione de cælo descendere voluisti, ovemque perditam diabolica seductione voluisti quærere, atque propriis humeris ad cælestis patriæ gregem referre; quique præcepisti filiis matris ecclesiæ orando petere, benevivendo quærere, ac pulsando perseverare, ut citius invenire valeant salutaria præmia vita; te humiliter imploramus, quatinus sanctificando benedicere digneris hanc peram et hunc baculum, ut quicunque eam in tui nominis amore ad instar humilis armaturæ lateri suo applicare atque collo suo suspendere, sive in manibus suis gestare cupierint, sicque peregrinando suffragia humili comitante devotione studuerint quærere, dexteræ tuæ protecti munimine pervenire mereantur ad gaudia mansionis æternæ; Per te, Salvator mundi, Qui cum Patre et Spiritu Sancto vivis et regnas Deus, per omnia sæcula sæculorum.

Ilic aspergat aquam benedictam super peras et baculos, et ponat singulis peregrinis peram ad collum dicens :

In nomine Domini nostri Jesu Christi, accipe hanc peram, habitum peregrinationis tuæ, ut bene castigatus, et salvatus pervenire merearis ad limina sanctorum, quo pergere cupis; et peracto itinere tuo, ad nos revertaris incolumis. Per eundem Dominum.

Deinde tradat singulis eorum baculum ita dicens:

Accipe baculum sustentationis itineris ac laboris peregrinationis tuæ, ut devincere valeas omnes catervas inimici et pervenire securus ad limina sanctorum, quo pergere cupis, et peracto obedientiæ cursu ad nos revertaris cum gaudio. Per Dominum.

Si vero aliqui eorum profecturi sunt Hierusalem, tunc habeant ipsi vestes cum cruce signatas; et benedicantur cruces hoc modo cum Dominus vobiscum. Oremus.

Deus invicta potentiæ, pietatis immensæ, atque peregrinantium totius consolationis auxilium, qui famulis tuis victricia arma tribuis; quæsumus, ut has cruces devota humilitatis benedicere digneris, ut venerandæ crucis vexillum, cujus in eis est designata figura, sit invictissimum robur servorum tuorum contra antiqui hostis nequissima tentamenta; sit in via defensio; sit in domo protectio; sit ubique præsidium. Per Dominum.

Hic aspergatur aqua benedicta super cruces, et detur singulis peregrinis sic profecturis vestis cum cruce signata, dicente Sacerdote:

Accipe vestimentum cruce Domini, et cetera, p. 105.

« ZurückWeiter »