Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

usque Deus per quem mulier jungitur viro, non dicatur in secundis nuptiis, vir enim aut mulier ad bigamiam transiens, non debct iterum a Sacerdote benedici, quia cum alia vice benedicti sint eorum bencdictio non debet iterari : quia caro benedicta trahit all se carnem non benedictam.

Notandum* est autem quod inhibitum est per capitulum Extra de secundis nuptiis, ne bencdictio detur in secundis nuptiis, quod etiam testatur beatus Ambrosius qui ait : Primæ nuptiæ a Domino sunt constitutæ ; secundæ vero permissie. Primæ nuptiæ sub omni benedictione celebrantur ; secundæ vero carent omni bencdictione. Sed quia plures benedictiones sunt in nupliis celebrandis, scilicet in introitu Ecclesice, et super pallium, et post missam, et super thorum in sero, quæro quce benedictio sit iteranda in secundis nuptiis et quc non.

Sciendum est quod in hac Oratione quae sic incipit, Deus qui potestate virtutis tuæ de nihilo cuncta fecisti, qui dispositis universitatis, et cetera, tres sunt benedictiones ibidem quæ idem habent principium, scilicet, Deus; media autem est omittendı, scilicet ista, Deus qui tam excellenti mysterio conjugalem copulam consecrasti usque Deus per quem mulicr jungitur viro et societas principaliter ordinata, et cetera, quia in ista benedictione agitur de unitate Christi ct Ecclesiæ, quæ figuratur in primo matrimonio, non autem in secundo : unue Apostolus ad Corinthios ait : Erunt, inquit, duo in carne una : et hoc notatur extra de bigamis, capitulo, Debitum et si vir unius uxoris. Et hoc pro primo matrimonio : sed qui adhæret pluribus dissolvit unitatem, vel fudus unitatis, et idco illa benedictio quce agitur de unitate, scilicet, Deus qui excellenti mysterio conjugalem copulam consecrasti, et cetera, non dicctur in secundis nuptiis : ct hoc est verum tam in viro bigamo quam in muliere vidua : quia caro benedicta trahit ad se carnem non benedictam : sed omnes alice benedictiones sive orationes debent dici indifferenter, secundum curiam Romanam et secundum Hostiensem et Thomam de Aquino et Morandum doctorem. Et quæstio ista discussu erat et determinair in sicro palatio Rome, ct translala in Angliam per magistrum Johannem Ilaysted, anno Domini millesimo cccxaci. : et causa discussionis erat, quia multitudo Sacerdotum tunc temporis ad sedem Apostolicam convolarunt, causa obtinendi absolulionis beneficium pro benedictionibus in secundis nuptiis indiscrete collatis. Ideo super hoc statuitur constitutio nora, quae sic incipit:

Concertationi antique, et cetera ut supra, p. 36.

Hic quceri potest quare secundae nuptiæ non benedicantur. Al hoc dico quod secundum matrimonium, quamvis in se consideratum sit pore fectum sacramentum, tamen in oriline al priinum sacramentum consiile;'atum, aliquid habet defectum sacrementi, quia non luubet plenam siymiticationem : cum non sit una caro sicut est in matrimonio Christi et Ecclesice : et ratione hujus defectus, benedictio a secundis uptiis suh. trahitur. Sed hoc est intelligenulum quando securulic nuptiir sunt secundar ex parte viri et ex parte mulieris tantum. Si enim riryo controlat

* MS.—“Notandum est autem quod inhibitiril est per capitulum Capellanum et capitulum Vir autem, Extra ile secundis nuptiis et per Decretum arx. quaestione Hac oratione, ne licncdictio dc!ur in secundis nuptiis," et cetera.

cum illo qui habuit aliam uxoren, nihilominus nuptiæ benedicuntur. * Salvatur et aliquo modo significatio in ordine ad primas nuptias, quia Episcopus etsi unam Ecclesiam habeat sponsam, habet tamen plures personas despensatas in una Ecclesia : sed anima non potest esse sponsa alterius quam Christi, quia cum da mone fornicatur, nec est matrimonium spirituale : et proper hoc, quando mulier secundo nubit, nuptiae non benedicuntur propter defectum sacramenti.t

Post hæc vertat se Sacerdos ad altare et dicat : Pax Domini, et Agnus Dei. Tunc amoto pallio, surgant ambo sponsus et sponsa : et accipiat sponsus pacem a Sacerdote, et ferat sponsce osculans eam et neminem alium, nec ipse nec ipsa: sed statim diaconus vel clericus a presbytero pacem accipiens, ferat aliis sicut solitum est.

• The MS. adds—“Vel si maritus riduce mortum, qui nondum fuerit benedictus in secundis nuptiis illius viduæ, contraxerit ; et relicta vidui vel bigami, quæ non fuerit benedicta in secundis nuptiis mariti sui. Consimiliter si ille qui prius contraxerit cum vidua et non fuerit in secundis nuptiis ejus benedictus, contrahat cum virgine seu e contrario, benedicendæ sunt nuptiæ eorum, nec obstat de bigamia scilicet de benedictione quæ non debet iterari, si ambo vel alter a presbitero fuerunt benedicti secundum Hostiensem in Summa, titulo de secundis nuptiis; in paragrapho An licitum vel Sed quod si duo, Johannes in novella et coll. prima Vir autem. In secundis nuptiis salvatur in alio modo significatio in ordine etiam ad primas nuptias quia Episcopus," et cetera ut supra.

+ The MS. adds"Quæritur quando potest sacramentum sollemnizari. Unde notandum quod carnalis copula non est facienda ante benedictionem super nubentibus ; et in Festis sollemnibus et in jejuniis abstinendum est a carnali copula, et hæc ratio quare in certis temporibus prohibetur sollemnitas matrimonii, non tamen consensus. Tamen si sollemnitas adhibeatur, non retractetur matrimonium.

Et nota quot sunt tempora in quibus non licet contrahere matrimonii sollemnitatem. Unde verius :

Adspiciens, veterem, circum, qua, quis, benedicta,

Tempora post ista fiet copulatio sacra Videlicet prima Dominica Adventus Domini, Adspiciens, abstinendum est a nuptiis et ab hinc usque ad octarum diem Epiphaniæ inclusive, scilicet in crastinum. IIoc nempe est octavus dies in qua dicitur ad Laudes Antiphona, Veterem hominem, propter reverentiam communionis. Quia secundum antiquos canones in Nativitate Domini populus communicari consuerit. Secundum tempus in quo abstinendum est a nuptiis, videlicet in Dominica Septuagesimæ in qua cantatur Officium, Circumdederunt, et ab hinc usque ad Octavas Pascha inclusive ; hic nempe est octavus dies Dominicalis in qua dicitur Officium, Quasi modo geniti, qui vocatur Dominica in albis, propter communionem Paschæ. Tertium tempus in quo abstinendum est a nuptiis, videlicet in die hinc in secunda feria in Rogationibus, in qua legitur Evangelium, Quis vestrum, et ab hinc usque ad octavum diem Pentecosles inclusive, i.e., in crastinum Sanctæ Trinitatis. lloc nempe est octavus dies sive Dominica, in qua dicitur Officium, Ber.eCommunio. Benedicimus Deum cæli, et cetera ut supra, p. 39.

Postcommunio. Proficiat nobis ad salutatem, et cetera ut supra, ibidem.

Alia Postcommunio. Quæsumus omnipotens, et cetera ut supra, ibidem. *

Post missam benedicatur panis et vinum, vel aliud quid potabile in tasculo, et gustent in nomine Domini, Sacerdote dicente :

Dominus vobiscum. Oremus.
Oratio.

Benef«dic, Domine, panem istum et hunc potum et hoc vasculum, sicut benedixisti quinque panes in deserto et sex hydrias in Cana Galilææ, ut sint sani et sobrii atque immaculati omnes gustantes ex eis ; Salvator mundi : Qui vivis et regnas cum Deo Patre in unitate Spiritus Sancti, Deus.

Nocte vero sequente cum sponsus et sponsa ad lectum pervenerint, accedat Sacerdos, et benedicat thalamum dicens : Dominus vobiscum.

Oremus. Oratio.
Benef.dic, Domine, thalamum, et cetera, p. 39.
Item benedictio super lectum, cum Dominus vobiscum. Oremus.

Benedic, Domine, hoc cubiculum (respice) qui non dormis, neque dormitas. Qui custodis Israel, custodi famulos trios in hoc lecto quies centes, ab omnibus phantasmaticis dæmonum illusionibus : custodi eos vigilantes, ut in præceptis tuis meditentur dormientes, et te per soporem sentiant, ut hic et ubique defensionis tuæ muniantur auxilio. Per Dominum.

Deinde fiat benedictio super eos in lecto, tantum cum Oremus.
Benedictio.

Benedicat Deus corpora vestra et animas vestras : et det super vos benedictionem, sicut benedixit Abraham, Isaac, et Jacob. Amen.

dicta sit, propter præparationem ad communionem illo tempore sumendam, titulo de Feriis capitulo Capellanus, per Hostiensem in lectura. Sed in illis temporibus non est prohibitum debitum reddere nec exigere, quia non est tanta destructio animarun in redditione vel exactione, sicut in celebratione nuptiarum. Tamen in diebus sollemnibus et in jejuniis exactio debiti est prohibita, in aliis vero temporibus anni potest fieri sollemnitas nuptiarum xxxiii. quost. iv. cap. Non oportet; et in glosa Extra de Feriis capitulo Capellanus, in glosa et in libro quarto Summarum distinctione xxxiii., capite ullimo, serratum prius in editione bannorum constitutione consilii generalis quce habetur de clandestinis desponsationibus capitulo Cum inhibitio.”

* The MS. adds—"Finita Missa Sponsalium cum Ite Missa est statim cum calice et corporalibus hoc modo:

“ Adjutorium nostrum in nomine Domini:

Qui fecit cælum et terram.
Sit nomen Domini bencdictum :

Ex hoc nunc, et usque in sæculum. “Benedicat vos Divina Majestas et una Deitas, Pasfater et Fi filius et Spiritus Sanctus."

Alia benedictio cum Oremus.

Manus Domini sit super vos : mittatque angelum suum sanctum, qui custodiat vos omnibus diebus vitæ vestræ. Amen.

Alia benedictio cum Orcmus.

Benedicat vos Pater, et Filius, et Spiritus Sanctus : qui trinus est in numero, et unus in nomine. Amen.

His peractis aspergat eos aqua benedicta, et sic discedat et dimittat eos in pace.

ORDO AD SERVITIUM PEREGRINORUM FACIENDUM.

Inprimis confiteantur Peregrini de omnibus peccatis suis ; deinde dicantur super eos coram Altari prostratos Psalmi et preces sequentes, et post unumquemque Psalmum dicatur Gloria Patri.

Psalmus. Ad te, Domine, levavi (xxiv.)
Psalmus. Miserere mei (l.)
Psalmus. Qui habitat (xc.)
Gloria Patri.
Kyrie eleyson. Christe eleyson. Kyrie eleyson.
Pater noster. Et ne nos. Sed libera. .
Ego dixi, Domine, miserere mei :

Sana animam meam, quia peccavi tibi.
Vias suas Dominus demonstret tibi :

Et semitas suas edoceat te.
Gressus tuos Dominus dirigat secundum eloquium suum :

Et non dominentur tibi omnes injustitiæ.
Utinam dirigantur viæ tuæ :

Ad custodiendas justificationes Domini. Perficiat Dominus gressus tuos in semitis suis :

Ut non moveantur vestigia tua. Benedictus Dominus Deus die quotidie prosperum iter faciat tibi :

Deus salutariam tuorum. Angelus Domini bonus comitetur tecum : Et bene disponat itinera tua et actus tuos, ut iterum cum gaudio

revertaris ad propria. Beati immaculati in via :

Qui ambulant in lege Domini. Nihil proficiat inimicus in te :

Et filius iniquitatis non apponat nocere tibi. Exsurge, Domine, adjuva nos :

Et libera nos propter nomen tuum. Domine Deus virtutum, converte nos :

Et ostende faciem tuam, et salvi erimus. Domine, exaudi orationem meam :

Et clamor meus ad te veniat.
Dominus vobiscum.

Et cum spiritu tuo.
Oremus.
Adesto, Domine, supplicationibus nostris, et cetera, p. 105.

Oremus. Oratio.

Deus, qui ad vitam ducis et confidentes in te paterna protectione custodis; quæsumus, et huic præsenti famulo tuo N. a nobis egredienti angelicum tribuas comitatum, ut auxilio tuo protectus nullius mali concutiatur formidine, nullo comprimatur adversitatis languore, nullis irruentis inimici molestetur insidiis; sed spatiis necessarii itineris proprio gressu peractis, propriisque locis restitutus recipiatur sospes ac debitas exsolvat nomini tuo gratias. Per Christum Dominum nostrum.

Oremus. Oratio.
Deus qui diligentibus te, et cetera, p. 105.

Hic surgant peregrini a prostratione, et benedicat Sacerdos peras et baculos eorum, dicens : Dominus vobiscum, et Oremus.

Domine Jesu Christe, qui ineffabili tua miseratione ac Patris jussione Spiritusque Sancti cooperatione de cælo descendere voluisti, oremque perditam diabolica seductione voluisti quærere, atque propriis humeris ad cælestis patriæ gregem referre; quique præcepisti filiis matris ecclesiæ orando petere, benevivendo quærere, ac pulsando perseverare, ut citius invenire valeant salutaria præmia vitæ ; te humiliter imploramus, quatinus sanctificando benet dicere digneris hanc peram et hunc baculum, ut quicunque eam in tui nominis amore ad instar humilis armaturæ lateri suo applicare atque collo suo suspendere, sive in manibus suis gestare cupierint, sicque peregrinando suffragia humili comitante devotione studuerint quærere, dexteræ tuæ protecti munimine pervenire mereantur ad gaudia mansionis æternæ ; Per te, Salvator mundi, Qui cum Patre et Spiritu Sancto vivis et regnas Deus, per omnia sæcula sæculorum.

Ilic aspergat aquam benedictam super peras et baculos, et ponat singulis peregrinis peram ad collum dicens :

In nomine Domini nostri Jesu Christi, accipc hanc peram, habitum peregrinationis tuæ, ut bene castigatus, et salvatus pervenire merearis ad limina sanctorum, quo pergere cupis ; et peracto itinere tuo, ad nos revertaris incolumis. Per eundem Dominum.

Deinde tradat singulis eorum baculum ita dicens :

Accipe baculum sustentationis itineris ac laboris peregrinationis tuæ, ut devincere valeas omnes catervas inimici et pervenire securus ad limina sanctorum, quo pergere cupis, et peracto obedientiæ cursu ad nos revertaris cum gaudio. Per Dominum. ·

Si vero aliqui eorum profecturi sunt Hierusulem, tunc habeant ipsi vestes cum cruce signalas; et benedicantur cruces hoc modo cum Dominus vobiscum. Oremus.

Deus invictæ potentiæ, pietatis immensæ, atque peregrinantium totius consolationis auxilium, qui famulis tuis victricia arma tribuis ; quæsumus, ut has cruces devotæ humilitatis bene fadicere digneris, ut venerandæ crucis vexillum, cujus in eis est designata figura, sit invictissimum robur servorum tuorum contra antiqui hostis nequissima tentamenta ; sit in via defensio ; sit in domo protectio; sit ubiquo præsidium. Per Dominum.

Hic aspergatur aqua benedicta super cruces, et delur singulis peregrinis sic profecturis vestis cum cruce signata, dicente Sacerdote :

Accipe vestimentum cruce Domini, et cetera, p. 105.

« ZurückWeiter »