Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

His finitis dicatur Missa pro iter agentibus, ut in Missali. (Burntisland Ed., p. 856*).

Post Missam dicat Sacerdos has Orationes sequentes super peregrinos coram Altari prostratos, sive profecturi sint Hierusalem, sive ad Sanctum Jacobum vel ad aliam peregrinationem, cum Dominus vobiscum et cum Oremus. Oratio.

Deus infinitæ misericordiæ, et cetera, p. 105.
Alia Oratio cum Oremus. Oratio.
Omnipotens Deus, qui est via, veritas et vita, et cetera, p. 104.
Deinde communicentur, et ita recedant in nomine Domini.

BENEDICTIO ENSIS NOVI MILITIS.
Benedictio Ensis novi Militis fiat hoc modo :

Interim genuflectente ipso milite coram Altari primo dicat Sacerdos sine nota Dominus vobiscum et Oremus. Oratio.

Deus, cunctorum in te sperantium protector, adesto supplicationibus nostris, et concede huic famulo tuo qui sincero corde gladio se primo nititur præcingere militari, ut in omnibus galea tuæ virtutis sit protectus : et sicut David et Judith contra gentis suæ hostis fortitudinis potentiam victoriam tribuisti, ita tuo auxilio munitus contra hostium suorum sævitiam victor ubique existat, et ad sanctæ ecclesiæ tutelam proficiat. Per Christum Dominum nostrum. Amen.

Alia Oratio cum Oremus.

Deus, qui trinos gradus hostium post iapsum Adæ in toto orbe terrarum constituisti, quo plebs tua fidelis immunis ab omni impetu nequitiæ secura et quieta permaneret; adesto supplicationibus nostris, et hunc ensem, (respice) quem invocatione tui sanctissimi nominis benedicimus, benedicere dignare, ut famulus tuus cui eum, te largiente, concedimus ac accingimus, sic eo utatur; Hic succingat Sacerdos militem cum ense; quatinus et hostes ecclesiæ insidiantes reprimat, et seipsum ab omni inimico tua protectione potenter defendat. Per Christum.

Deinde aspergat Sacerdos militem ense succinctum aqua benedicta, et recedat miles in nomine Domini.

BENEDICTIO CARNIUM IN DIE PASCHÆ.

Cum Dominus vobiscum et Oremus. Oratio.

Deus cæli terræque Dominator, qui das escam omni carni et imples omne animal benedictione ; bene | dic et sancti. fica hanc creaturam carnis, ut nobis dona tua sumentibus animæ et corporis sanitatem concedas. Per Christum Dominum nostrum. Amen.

Alia Oratio cum Oremus. Oratio.

Deus, qui universe carnis es conditor, qui Noe et filiis suis do mundis et immundis animalibus præcepta dedisti, quique sicut olera horbarum humano generi quadrupedia mudda edere permisisti ; et qui agnum in Ægypto Moysi et populo tuo in vigilia Paschæ comedere præcepisti in figuram agni Domini nostri Jesu Christi, cujus sanguine omnia primogenita tibi de mundo redemisti, et nocte illa omne primogenitum in Ægypto percutere præcepisti, servans populum tuuri agni sanguine prænotatum; dignare, Domine Deus omnipotens, benedicere et sancti -ticare has carnes, ut quicunque ex populo tuo fideli ex illis comederint, omni benedictione cælesti et gratia tua saturati repleantur in bonitate, Per quem hæc omnia, Domine, condita sunt et ab initio creata, Salvator mundi: Qui regnas cum eodem Filio tuo in unitate Spiritus Sancti.

Hic aspergatur aqua benedicta super carnes et cetera.

BENEDICTIO CARNIS, CASEI, BUTYRI, OVORUM SIVE

PASTILLARUM IN PASCHA. Cum Dominus vobiscum et Oremus. Oratio.

Domine Deus omnipotens, qui fecisti et creasti cuncta viventibus tuæ largitatis alimoniam, humanumque genus spiritualibus escis ac poculis tuorum præceptorum terrenisque substantiis tuorum donorum indesinenter reficis; te omnipotentem Deum obnixe petimus, ut hæc dona tua carnis, casei, butyri, vel ovorum sive cujuscunque alterius cibi, quem tu ipse creasti et nobis donasti, perpetua claraque benignitate sanctificare ac bene dicere digneris. Vescentibus ex eis largam tuæ benedictionis sanitatem in visceribus eorum clementer colloca, et præsentis vitæ sospitatem et futuræ beatitudinem misericorditer indulge. Per Dominum.

Deinde aspergat Sacerdos aquam benedictam.

BENEDICTIO NOVORUM FRUCTUUM QUORUMCUNQUE.

Cum Dominus vobiscum et Oremus. Oratio.

Domine, sancte Pater, omnipotens æterne Deus, qui benedixisti quinque panes in deserto et duos pisces, unde saturati sunt quinque millia hominum ; sic bene- dicere et sanctificare digneris hunc fructum quem accipinius in tuo sancto nomine et Filii tui Domini nostri Jesu Christi, ut qui sumpserint ex eo accipiant saturitatem mentis, protectionem corporis, tutelam salutis, securitatem spei, corroborationem fidei et æternitatem Spiritus Sancti. Per eundem Dominum. In unitato ejusdem.

Hic aspergatur aqua beneclicta.

BENEDICTIO AD OMNIA QUÆCUNQUE VOLUERIS.

Cum Dominus vobiscum et Oremus. Oratio.

Creator et conservator humani generis, dator gratiæ spiritualis, largitor æternæ salutis, tu, Domine, mitte Spiritum Sanctum tuum super hanc creaturam N., ut armata virtute cælestis defensionis, qui. cunque ex ea gustaverint, proficiat illis ad salutem, et tam corporis quam animæ recipiant sanitatem. Per Dominum.

llic aspergatur aqua benedicta super ea.

BENEDICTIO SEMINIS.

Cum Dominus vobiscum et Oremus. Oratio.

Omnipotens sempiterne Deus, creator generis humani, suppliciter tuam clementiam exoramus, ut hoc semen quod in tuo sancto nomine saturi sumus in agros nostros, cælesti benedictione benedicere et multiplicare atque ad maturitatem perducere digneris, ut per universum orbem terrarum collaudetur dextera tua. Per Dominum nostrum.

Deinde aspergatur aqua benedicta super semen.

BENEDICTIO POMORUM IN DIE SANCTI JACOBI. Cum Dominus vobiscum et Oremus. Oratio.

Domine, sancte Pater, omnipotens æterne Deus, qui ad infirmi mundi ornatum die tertia lignum pomiferum facere fructum in primo præcepisti, quique amarum vetiti pomi saporem antiqui serpentis suave a patribus nostris gustatum unigeniti filii tui Domini nostri Jesu Christi passione salutari non sentire posteros filios naturaliter voluisti, a quo sanitas et omne medicamentum venit; quæsumus inenarrabilem pietatem tuam, ut hunc novorum pomorum fructum tuo conspectui oblatum bene dicere et sanctificare digneris, quatinus sancti apostoli tui Jacobi et martyris tui Christophori quorum hodie festa celebramus, omniumque sanctorum tuorum meritis ac precibus, quicunque fideles tui cum gratiarum actione ex eo gustaverint, sanitatem mentis et corporis, operante in eis Spiritu Sancto, percipere mereantur. Per eundem Dominum. In unitate ejusdem Spiritus Sancti Deus.

BENEDICTIO POMORUM.

Cum Dominus vobiscum et Oremus. Oratio.

Te deprecamur, omnipotens Deus, ut bene dicas hunc fructum novorum pomorum, ut qui ex arboris letalis et pomi in primo parente justa funeris sententia mulctati sumus, per illustrationem unici Filii tui Redemptoris Dei ac Domini nostri Jesu Christi, et Spiritus Sancti benedictionem sanctificata sint omnia atque benedicta, depulsisque primi facinoris intentatoris insidiis salubriter ex hujus diei anniversaria sollemnitate diversis terris edenda germina sumamus. Per eundem Dominum. Iu unitate ejusdem.

Deinde Sacerdos aspergat ea aqua benedicta.

BENEDICTIO ELEEMOSYNÆ.

Cum Dominus vobiscum et Oremus. Oratio.

Deprecor te, Domine, sancte Pater, omnipotens æterne Deus, ut istam eleemosynam benedicere et sanctificare digneris pro anima famuli tui N. ad remedium et remissionem peccatorum suorum, ut in luce tuæ amanitatis sine fine lætetur. Per Dominum nostrum.

Deinde asperyat Sacerdos super cam aquam benedictam.

BENEDICTIO PANIS IN DOMINICIS DIEBUS. Inprimis Sacerdos legat Evangelium secundum Johannem, In principio, et postea dicat Versun Sit nomen Domini benedictum.

Resp. Ex hoc et usque in sæculum.
Deinde dicat sic : Dominus vobiscum, et Oremus.
Oratio. Benedic, Domine, creaturam istam, et cetera ut supra, p. 103.
Tunc aspergatur aqua benedicta super panem et distribuatur.

BENEDICTIO SCUTI ET BACULI AD DUELLUM

FACIENDUM.

Inprimis dicat Sacerdos prostratus ante Altare Psalmos sequentes cum Gloria Patri, pugnaturo interim genuflectente retro sacerdotem.

Psalmus. Deus in adjutorium (Larix.)
Psalmus. Benedicam Dominum ( xxviii.)
Psalmus. Judica, Domine, nocentes me (xarir.)
Psalmus. Qui habitat (xc.)
Psalmus. Quicunque vult.
Antiphona. Ne reminiscaris, Domine, delicta nostra.
Kyrie eleyson. Christe eleyson. Kyrie eleyson.
Pater noster. Et ne nos. "Sed libera.
Domine, non secundum peccata nostra facies nobis :

Neque secundum iniquitates nostras retribue nobis.
Domine, ne memineris iniquitatum nostrarum antiquarum :
Cito anticipent nos misericordiæ tuæ, quia pauperes facti sumus

nimis. Adjuva nos, Domine, salutaris noster; Et propter gloriam nominis tui, Domine, libera nos, et propitius

esto peccatis nostris propter nomen tuum. Salvum fac servum tuum :

Deus meus, sperantem in te.
Mitte ei, Domine, auxilium de Sancto ;

Et de Sion tuere eum.
Esto ei, Domine, turris fortitudinis :

A facie inimici.
Convertere, Domine, usquequo :

Et deprecabilis esto super servum tuum.
Domine, exaudi orationem meam :

Et clamor meus ad te veniat.
Dominum vobiscum. Oremus. Oratio.

Omnipotens sempiterne Deus, qui mundum ex informi materia fecisti, et cetera ut supra, p. 106.

Ilic aspergat Sacerdos scutum et baculum aqua benedicta : deinde resurgente pugnaturo, tradat ei Sacerdos scutum dicendo :

Accipe hoc scutum ad corporis tui protectionem. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Amen.

Item dicat Sacerdos: Protegat te Christus Filius Dei vivi. Amen.

Deinde tradat ei Sacerdos baculum dicens :

Accipe hunc baculum ad hoc duellum præparatum, cum quo valeas tibi rebellantem prosternere et resurgentem conterere, habeasque victoriam. In nomine Patris, et cetera.

Deinde tenens pugnaturus scutum et baculum iterum genuflectat coram Altari, dicente super eum Sacerdote :

Dominus vobiscum et Oremus. Oratio.
Confortator et corroborator, et cetera ut supra, p. 107.
Deinde Sacerdos, dans ei benedictionem, dicat hoc modo :
Confortare et esto robustus, et cetera.

Benedicat te Deus Pater. Amen. Custodiat te Jesus Christus. Amen. Confortet te Spiritus Sanctus. Amen.

Præstet tibi victoriam trinus est unus Deus, qui vivit et regnat per omnia sæcula sæculorum. Amen.

Deinde aspergat Sacerdos eum aqua benedicta, et ita recedat in nomine Domine.

BENEDICTIO OCULORUM INFIRMORUM.

Benedictio oculorum infirmorum, potest fieri in hunc modum, si necessitas inducat et devotio alicujus illam deposcat.

Inprimis genuflectat infirmus coram Altari. Deinde dicat Sacerdos Dominus vobiscum et Oremus. Oratio.

Domine, Jesu Christe, qui aperuisti occulos cæci nati, serena hujus famuli tui occulos, dans in eis visum perspicacem, sufficientem, idoneum, competentem in obsequium tuum, per virtutem hujus sacramenti et per signum sanctæ crucis tuæ.

Hic signet Sacerdos oculos infirmi signo sanctæ crucis cum corporalibus, et cum eisilem ventilet in oculis ejus dicens :

In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Amen.

BENEDICTIO NAVIS. *

Cum Dominus vobiscum et cum Oremus. Oratio.

Deus, cujus providentia universa reguntur et conservantur, qui dominaris potestati maris et mitigas motum fluctuum ejus ; Qui Noe famulo tuo, ne genus humanum periret in diluvio arcam facere præcepisti; qui ventis et tempestalibus imperas, et obediunt; qui Petrum super aquas maris ambulantem, ne mergeretur, erexisti ; tuam, Domine, clementiam obnixe petimus et humiliter imploramus, quatinus hanc naviculam per virtutem sanctæ crucis et per intercessionem gloriosa semper Virginis et omnium sanctorum tuorum tua dextera digneris bene f dicere, omnesque insidias hostium visibilium et invisibilium ab ea repellere, ut in ea sub tua protectione navigantes nullis illudantur phantasmatibus, nullis dejiciantur adversis. Non eos vorago terribilis sorbeat, non tempestas impellat, non frangat scopulus, non invadat adversarius; sed universis expediti terroribus nomen tuum collaudantes

* This form is not in the MS.

« ZurückWeiter »