Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

ad propria cum gaudio reverti mereantur. Per te Salvator mundi, qui cum Deo Patre et Spiritu Sancto vivis et regnat Deus, per omnia sæcula sæculorum. Amen.

Deinde aspergatur navis aqua benedicta.

BENEDICTIONES MENSÆ.*

ANTE PRANDIUM. Omni die per annum de quocunque fiat servitium nisi in diebus Veneris et quando jejunium est præceptum, ut in l'igiliis, Quattuor Temporibus, et Ferialibus diebus infra Quadragesimam, et nisi per hebdomadam Paschae, dicantur benedictiones ante prandium hoc modo :

Inprimis dicat Sacerdos : Benedicite. .
Resp. Dominus.
Psalmus.

Oculi omnium in te sperant, Domine: et tu das escam illorum tempore opportuno. Aperis tu manum tuam, et imples omne animal benedictione.

Gloria Patri. Sicut erat.
Kyrie eleyson. Christe eleyson. Kyrie eleyson.
Pater noster.
Deinde dicat Sacerdos : Et ne nos inducas in temptationem.
Resp. Sed libera nos a malo.
Sacerdos. Oremus.

Benedic, Domine, nos et dona tua quæ de tua largitate sumus sumpturi. Per Christum Dominum nostrum.

Resp. Amen.
Lector. Jube, Domine, benedicere.

Sacerdos. Mensæ cælestis participes faciat nos rex æternæ gloriæ. Amen.

Lector. Deus caritas est, et qui manet in caritate in Deo manet, et Deus in eo. Sit Deus in nobis, et nos maneamus in ipso.

Resp. Amen.

Hæc praedicta Lectio non mutatur per totum annum, quando prædicto benedictiones dici debent ante prandium, nisi in Dominicis Paschalis temporis tantum : tunc enim dicatur sequens Lectio :

Expurgate vetus fermentum ut sitis nova conspersio, sicut estis azymi : etenim Pascha nostrum immolatus est Christus; itaque epulemur in Domino.

Post PRANDIUM. Deinde post prandium dicat Sacerdos hoc modo:

Dcus pacis et dilectionis mancat semper nobiscum. Tu autom, Domine, miserere nostri.

Resp. Deo gratias.

* Not in the MS.

Psalmus.

Confiteantur tibi, Domine, omnia opera tua, et sancti tui benedicant tibi.

Gloria Patri. Sicut erat.
Deinde dicat Sacerdos Capitulum :

Agimus tibi gratias, omnipotens Deus, pro universis beneficiis tuis, qui vivis et regnas Deus per omnia sæcula sæculorum. Amen.

Deinde dicatur sequens Psalmus, Sacerdote incipiente : :
Laudate Dominum, omnes gentes; laudate eum, omnes populi.

Quoniam confirmata est super nos misericordia ejus et nomen Domini manet in æternum.

Gloria Patri. Sicut erat.
Kyrie eleyson. Christe eleyson. Kyrie eleyson.
Pater noster. Et ne nos. Sed libera.
Dispersit, dedit pauperibus :

Justitia ejus manet in sæculum sæculi.
Benedicam Dominum in omni tempore :

Semper laus ejus in ore meo.
In Domino laudabitur anima mea :

Audiant mansueti et lætentur.
Magnificate Dominum mecum : .

Et exaltemus nomen ejus in idipsum.
Sit nomen Domini benedictum :

Ex hoc nunc et usque in sæculum.
Deinde dicat Sacerdos : Oremus.

Retribuere dignare, Domine Deus, omnibus nobis bona fucientibus propter nomen sanctum tuum vitam æternam. Amen.

Benedicamus Domino. Deo gratias.

Deinde dicat Sacerdos de sancta Maria aliquam Antiphonam aut placitum cum Versiculis et Oratione de eadem, quae magis lempori corveniant. Quibus dictis, dicatur pro fidelibus defunctis.

Psalmus. De profundis (cacix.)
Finito Psalmo non dicatur Gloria Patri, sed statim sequatur.
Kyrie eleyson. Christe eleyson. Kyrie eleyson.
Pater noster. Et ne nos. Sed libera.
Requiem æternam dona eis, Domine:

Et lux perpetua luceat eis.
A porta inferi :

Erue, Domine, animas eorum.
Credo videre bona Domini :

In terra viventium.
Dominus vobiscum. Et cum spiritu tuo.
Oremus. Oratio.

Absolve, quæsumus, Domine, animas famulorum famularumque tuarum, parentuin, parochianorum, amicorum et benefactorum nostrorum, et omniun fidelium defunctorum, ut in resurrectionis gloria inter sanctos et electos tuos resuscitati respirent. Per Christum Domi num nostrum. Amen.

Requiescant in pace. Amen.

Deinde dicat Sacerdos : Benedicite.
Resp. Dominus.

Sacerdos. Det vivis gratiam, defunctis misericordiam, ecclesiæ ct regno pacem, et nobis vitam æternam. Amen.

Et dicatur Psalmus De profundis in fine gratiarum post pranium omni die per annum de quocunque fiat servitium, nisi in Duplicibus Festis Principalibus.

ASTE CEXAM.

Ante cenam vero per totum annum fiunt benedictiones hoc moclo, Sacerdote dicente : Benedicite.

Rcsp. Dominus.

Sacerdos. Cenam sanctificet, qui nobis omnia præbet. In nomine Patris feet Filii et Spiritus Sancti. Amen.

Post CESAN. Deinde post cenam per totum annum, nisi per hebdomadam Pascha dicat Sacerdos hoc modo :

Benedictus Deus in donis suis :
Resp. Et sanctus in omnibus operibus suis.
Adjutorium nostrum in nomine Domini :
Resp. Qui fecit cælum et terram.
Sit nomen Domini benedictum :

Ex hoc, nunc, et usque in sæculum.

Sequatur Oratio sine Oremus. Retribuere dignare: cum Antiphona de sancta Maria, ut supra post prandium. Nunquam autem dicatur Psalmus De profundis post cenam secundum usum Sarum.

ANTE PRANDIUM IN JEJUNIIS. Quandocunque fuerit jejunium præceptum, ut in Vigiliis et Quattuor . Temporibus, et in omnibus Ferialibus diebus infra Quadragesimam de quocunque fiat servitium, Dominicis diebus tantum exceptis, ac in omni die Veneris per annum, quodcunque Festum Duplex vel Simplex ibilom contigerit, nisi in die Nutalis Domini et per heblomadun Pusche, clicantur benedictiones ante prandium hoc moilo:

Benedicite. Resp. Dominus.

Edent pauperes et saturabuntur, et laudabunt Dominum qui reyni. runt eum : vivent corda corum in sæculum sæculi.

Gloria Patri. Sicut erat.
Kyrie eleyson. Christe elevson. Kyrie eleyson.
Pater noster. Et ne nos. Sed libera nos a malo.
Oremus. Benedic, Domine, nos, ut supra.
Jube, Domine, benedicere.

Sacerilos. Cibo spiritualis alimoniæ reficiat nos rex æternæ glori:c. Amen.

Lector. Gratia Domini nostri Jesu Christi et caritas Dei et communicatio Sancti Spiritus sit semper cum omnibus nobis. Amen.

Hæc prædicta Lectio non mutatur per totum annuni, quando isloc benedictiones dici debent ante prandium nisi in Ferialibus diebus infra Quadragesimam, tunc enim dicatur haec Lectio :

Frange esurienti panem tuum, et egenos vagosque induc in domum tuam. Cum videris nudum, operi cum, et carnem tuam ne despexeris, ait Dominus omnipotens.

Similiter in Vigilia Paschae dicitur hæc Lectio :

Si consurrexistis cum Christo, quæ sursum sunt quærite, ubi Christus est in dextera Dei sedens.

Post PRANDIUM IN JEJUNIIS. Deinde post prandium dicat Sacerdos hoc modo : Deus pacis et dilectionis, ut supra.

Memoriam fecit mirabilium suorum misericors et miserator Deus : escam dedit timentibus se.

Gloria Patri. Sicut erat.
Capitulum. Agimus tibi gratias.
Psalmus. Laudate Dominum, omnes gentes.
Quoniam confirmata, ut supra.

Iste Psalmus prædictus non mutatur per totum annum nisi in Ferialibus diebus infra Quadragesimam ; tunc enim loco ejus dicitur Psalmus, Miserere mei (l.), per totam Quadragesimam de quocunque fit servitium ; et ratio quia hujusmodi benedictiones sunt de natura temporali et non de sanctorum. Deinde fiant omnia ut supra post prandium in alio tempore. Tamen in l'igilia Paschæ non dicitur Psalmus, Miserere, sed

Psalmus. Laudate eum, omnes gentes.
Quo dicto dicat Sacerdos :
Dominus vobiscum ct Oremus. Oratio.

Spiritum in nobis, Domine, tua caritatis infunde, ut quos sacramentis paschalibus satiasti, tua facias pietate concordes, per eundem Dominum nostrum Jesu Christum Filium tuum. In unitate ejusdem Spiritus Sancti Deus per omnia sæcula sæculorum. Amen.

Dominus vobiscum. Et cum spiritu tuo.
Benedicamus Domino. Deo gratias.

[ocr errors]

ANTE PRAXDICU IN HEBDOMADA PascuÆ In die Paschæ et per totam hebdomadam fiant benedictiones ante prandium hoc moclo :

Benedicite. Resp. Dominus.
Hæc dies quam fecit Dominus :

Exultemus et lætemur in ca.
Gloria Patri.
Kyrie eleyson. Christe eleyson. Kyrie eleyson.
Pater noster. Et ne nos. Sed libera.
Oremus. Benedic, Domine, nos, et cetera ut supra.
Jube, Domine, benedicere.
Mensæ ca-lestis participes faciat nos rex æternæ gloriæ. Amen.
Lector. Expurgate vetus fermentum, et cetera ut supra.

Post PRAXDIUM IN HEBDOMADA PASCIÆ
Deinde post prandium dicat Sacerdos hoc modo :
Qui dat escam omni carni: confitemini Deo cæli.
Tu autem, Domine, miserere nostri.
Deo gratias.
Psalmus. Laudate Dominum, omnes gentes.
Quoniam confirmata est super nos, et ceterre ut supra.
Gloria patri. Sicut erat.
Versus. In resurrectione tua, Christe.
Resp. Cæli et terra læţentur. Alleluya.
Dominus vobiscum. Oremus. -
Spiritum in nobis, ut supra.
Benedicamus Domino. Deo gratias.

ANTE ET POST CENAM IN HEBDOMADA PASCILE. Ante cenam fiant benedictiones, ut supra. Deinde post ceruam dicatur hoc modo :

Hæc dies quam fecit Dominus.
Versus. In resurrectione tua, Christe.
Resp. Cæli et terra lætentur,
Dominus vobiscum. Oremus.
Spiritum in nobis, Domine, ut supra.
Benedicamus Domino. Deo gratias.

SERVITIUM INCLUDENDORUM.*

Qua'iter hi qui ad ordinem Anachoritarum accedunt accedere site se habere debeant, sequentia secundum us!!m Sarisburiensem declirubunt. Non oportet quemquam inclusum fieri sine Episcopi consultu ; sed ab Episcopo aut aliquo alio presbytero erudiatur ac moneatur quatenus ipse devotus conscientiam suam scrutetur, ac videlicet utrum bona intentione aut mala sunctitatem appetat ; si Deo placere cul lucrum sire laudem humanam acquirere affectet, denique an rires ci ct constantia mentis suppetant contra maligni hostis versu'ils et contra hujusmodi innumcrubiles molestias. Que cum se pro regno Dei toleraturum et in Dco solo spem positurum promiserit, includat eum Episcopus aut presbyter jul8811 Episcopi. Ipse vero inclusus discrit non superlic sapere, quoniam meruit frequentin hominum separari ; 8ad infirmitati suce potius crediit esse provisum aut consultum, quod elongatus est (e consortio proximorum ne crebrius peccanulo ac se perditioni mancipanulo cohabitantes contaminaret, et ob hoc in damnationem grariorem inciderel. Reputet ergo se inclusus quasi peccatis damnatum et celle solitaria: velut carceri traditum et propter infirmitatem propriam hominum consortio indignum. Hæc regula in utroque sexa servetur,

* The MS. gives a different form for this office, it will be found below at the close of the Sarum Manual.

« ZurückWeiter »