Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

INCIPIT ORDO FAMULOS VEL FAMULAS DEI INCLUDENDI.*

Hic provideat sibi qui includendus est quod de omnibus peccatis suis quæ memoriæ suæ occurrere possint sit confessus, et quod in die diem inclusionis præcedente pane et aqua tantum reficiatur. In nocte vero sequente in monasterio inclusorio suo vicino cum cereo suo accenso devote in orationibus vigilare tenetur. In crastino facta exhortatione ad populum et ad eum qui includendus est, Episcopus vel Sacerdos incipiat hoc Responsorium:

Emundemus, Chorus prosequatur, in melius quæ ignoranter peccavimus, ne subito præoccupati die mortis quæramus spatium pænitentiæ et invenire non possimus. Attende, Domine, et miserere, quia peccavimus tibi. Versus. Adjuva nos, Domine salutaris noster, et propter gloriam nominis tui, Domine, libera nos. Attende, Domine.

Postea prosternens se Episcopus vel Sacerdos super tapetum ante altare cum clericis incipiat hos Psalmos:

Domine, ne in furore (vi.) et Domine Deus noster (lxxxviii.) cum Gloria Patri.

Psalmus. Exaudiat te Dominus in die tribulationis (xx.) Gloria Patri.

Psalmus. Beati quorum (xxxii.)

Psalmus. Judica, Domine, nocentes me (xxxv.)

Psalmus. Domine, ne in furore (xxxviii.)

Psalmus. Beatus qui intelligit (xli.)

Psalmus. Judica me, Deus et discerne (xliii.)
Psalmus. Miserere mei, Deus, secundum (lvi.)
Psalmus. Domine, exaudi orationem meam (cii.)
Psalmus. Benedic (cii. 1-5), non dicitur ulterius.
Psalmus. De profundis (cxxx.)

Psalmus. Domine, non est exaltatum (cxxxi.)
Psalmus. Domine, exaudi, ii. (cxliii. )

Hic dictis sequatur :

Kyrie eleyson. Christe eleyson. Kyrie eleyson.

Pater noster. Et ne nos.

Sed libera.

Salvum fac, servum tuum (rel ancillam tuam):
Deus meus, sperantem in te.

Nihil proficiat inimicus in eo :

Et filius iniquitatis non apponat nocere ei.

Esto ei, Domine, turris fortitudinis :

A facie inimici.

Mitte ei, Domine, auxilium de sancto:

Et de Sion tuere eum.

Domine, exaudi orationem meam :

Et clamor meus ad te veniat.

Dominus vobiscum.

Oremus.

Parce, Domine, parce famulo tuo, N. quem redemisti, Christe, sanguine tuo, et ne in eternum irascaris ei. Qui vivis, et cetera.

Cf. the "ORDO INCLUDENDI FAMULAM DEI," in the Pontifical of

Archbishop Bainbridge (Surtees Society), p. 81.

Alia Oratio cum Oremus. Oratio.

Deus infinitæ misericordiæ et bonitatis immensæ, propitiare iniquitatibus ejus, et omnibus animæ ejus medere languoribus, ut peccatorum tuorum suorum remissione percepta semper in tua benedictione lætetur. Per Christum.

Oremus. Oratio.

Omnipotens sempiterne Deus, miserere famuli tui N. et dirige eum secundum clementiam tuam in via salutis æternæ, ut te donante, tibi placita cupiat et tota virtute proficiat.

Actiones nostras, quæsumus, Domine, aspirando præveni et adjuvando prosequere, ut cuncta nostra operatio a te semper incipiat, et per te semper finiatur. Per Dominum.

Hic itaque peractis, induat se Casula Episcopus vel Sacerdos, et statim Missa de quocunque voluerit incipiatur ; ita quod hæc sequens Oratio dicatur pro includendo; et dicatur sub uno Per Dominum, et sub uno Oremus. Oratio.

Deus, qui justificas impium et non vis mortem peccatoris; majestatem tuam suppliciter deprecamur, ut famulum tuum N. de tua pietate confidentem cælesti protegas benignus auxilio et assidua protectione conserves, ut tibi jugiter famuletur et nullis tentationibus a te separetur. Per Dominum.

Post Evangelium offerat includendus cereum suum, qui super altare ad Missam semper ardeat. Et stet includendus ante gradum altaris et legat aperta voce professionem suam: si laicus fuerit, legat aliquis puer pro eo. Professio vero talis erit.

Ego frater vel soror, N., offerens trado meipsum divinæ pietati in ordine anachoritano serviturum; et secundum regulam ordinis illius in servitio Dei amodo per gratiam divinam et consilium ecclesiæ promitto me permansurum et patribus meis spiritualibus obedientiam canonicam exhibiturum.

Et faciat includendus signum crucis cum penna super schedulum professionis suæ, et ponens eam super altari flexis genibus oret, Episcopo vel Sacerdote ante incipiente hoc modo:

Antiphona.

Confirma hoc, Deus, quod operatus es in nobis, a templo sancto tuo quod est in Hierusalem. Alleluya, Alleluya. Exsurgat.

Postea Episcopus vel Sacerdos dicat:

Oremus. Oratio.

Deus, qui famulum tuum a sæculi vanitate conversum ad supernæ vocationis amorem accendis; pectori illius purificando illabere, et gratiam qua in te perseveret infunde, ut protectionis tuæ munitus præsidio, quæ te donante promisit impleat, et suæ professionis executor effectus, ad ea quæ perseverantibus in te dignatus es promittere pertingat. Per Christum.

Post hæc Episcopus vel Sacerdos benedicat cum hac Oratione habitum professo congruum :

Signum Domini nostri Jesu Christi damus super hanc vestem ad custodiendum propositum, et ut Spiritus Sanctus regnet in corde et in corpore et in omnibus operibus suscipientis. Per eundem Christum Dominum nostrum. Amen.

Postea aspergat et suscipientem et habitum aqua benedicta: et cum dederit habitum, induendo dicat:

Exuat te Deus veterem hominem cum actibus suis, et induat te Deus novum hominem qui secundum Deum creatus est in justitia et sanctitate veritatis.

Et respondeant omnes: Amen.

Indutus cum habitu includendus statim prosternat se ante gradum altaris et sic oratione prostratus permaneat, donec ab Episcopo vel Sacerdote ad communionem vocetur. His itaque peractis, Episcopus vel Sacerdos super prostratum cantando incipiat hunc hymnum:

[blocks in formation]

Versus. Emitte Spiritum tuum et creabuntur: Et renovabis faciem terræ.

Dominus vobiscum. Et cum spiritu tuo.

Oremus. Oratio.

Deus, qui non vis mortem peccatoris, sed pænitentiam et emundationem semper desideras; misericordia tua clementiam suppliciter imploramus, ut huic famulo tuo sæcularibus actis renuncianti large tuæ pietatis gratiam infundere digneris, quatinus castis tuis insertus ita tibi militando stadium vitæ præsentis percurrere valeat, ut bravium æternæ remunerationis te donante percipiat. Per Christum.

Post hæc Episcopus vel Sacerdos, pergens ad altare Missam finiat pro includendo.

Secreta.

Hujus, quæsumus, Domine, virtute mysterii, et a proprius nos munda delictis et famulum tuum N., ab omnibus absolve peccatis. Per Dominum nostrum.

Postcommunio.

Purificent nos, Domine, sacramenta quæ sumpsimus, et famulum tuum N. ab omni culpa liberum esse concede, ut qui conscientiæ reatu. constringitur, cælestis remedii plenitudine glorietur. Per Dominum.

Postquam ipse Episcopus vel Sacerdos communicatus fuerit, novum includendum communicet. Missa finita, tradatur cereus præfatus includendo; et ordinata processione, Episcopus vel Sacerdos casulatus incedat, et includendum portantem cereum suum per manum accipiat, et honeste secum ab habitaculum suum deducat. Clerici interim Litaniam sollemniter præcedentes cantent. Cum autem ad habitaculum perventum fuerit, finita Litania, Episcopus vel Sacerdos includendum extra habitaculum dimittat, et solus in habitaculum inducat incipiendo cum aqua benedicta Antiphonam Asperges me vel Vidi aquam, prout tempus exegerit. Orationes sequentes.

Postea sanctificet et benedicat habitaculum per

Hæc Oratio dicatur super altare cum Oremus. Oratio.

Domine, sancte Pater et clemens, cujus nec initium nec finis advertitur, qui tantus es quantus esse voluisti sanctus atque mirabilis; Deus cujus majestatem elementa non capiunt; te benedicimus, te supplices deprecamur, ut sit hoc altare sicut illud quod Abel salutaribus mysteriis in passione præcursor jugulatus a fratre novo sanguine imbuit et sacravit. Sit tibi, Domine, altare hoc sicut illud quod Abraham pater noster, qui te videre meruit, fabricavit; in quo summus Sacerdos Melchisedech sacrificii normam triumphalis expressit. Sit.tibi altare hoc sicut illud quod Moyses septem dierum purificatione mundavit, et cælesti tertio alloquio sanctum vocavit; sicut locutus es ad eum dicens: Si quis tetigerit altare hoc, sanctificatus habeatur. In hoc ergo altari juguletur luxuria, omnisque libido feriatur; offeratur pro turturibus sacrificium castitatis, pro pullis colambarum innocentiæ sacrificium. Per Dominum

nostrum.

Benedictio super domum:

Adesto, Lomine, supplicationibus nostris, et hanc domum serenis oculis tuæ pietatis illustra. Descendat super habitantes in ea gratia tuæ pietatis larga benedictio, ut in his manufactis habitaculis cum sobrietate manentes ipsi tuum semper sint habitaculum. Per Christum Dominum nostrum. Amen.

Alia Oratio cum Oremus. Oratio.

Exaudi, Domine, Pater sancte, æterne Deus, ut si qua sint adversa, si qua contraria, in hac domo famuli tui N., auctoritate majestatis tuæ pellantur. Per Dominum nostrum, Jesum Christum, Filium tuum, Qui tecum vivit et regnat, In unitate.

Alia cum Oremus. Oratio.

Benedic, Domine, domum istam et locum istum, ut sit in ea sanitas, sanctitas, castitas, virtus, victoria, sanctimonia, humilitas, lenitas, mansuetudo, plenitudo legis et obedientia Deo Patri et Filio et Spiritui Sancto. Et sit super locum istum et super omnes habitantes in eo tua larga benedictio, ut in his manufactis habitaculis cum sobrietate manentes ipsi tuum sint semper habitaculum. Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus.

His prædictis, exeat Episcopus vel Sacerdos et introducat includendum portantem cereum suum, incipiendo hoc Responsorium :

Regnum mundi, Chorus prosequatur, et omnem

ornatum seculi

contempsi propter amorem Domini mei Jesu Christi, quem vidi, quem amavi, quem credidi, quem dilexi.

Versus. Eructavit cor meum verbum bonum: dico ego, opera mea regi. Quem vidi.

Quo cantato cum Versu, Episcopus vel Sacerdos dicat:

Dominum vobiscum et Oremus. Oratio.

Rogamus te, Domine, sancte Pater, omnipotens æterne Deus, ut super hunc famulum tuum Spiritum benedictionis tuæ infundere digneris, ut cælesti munere ditatus et tuæ majestatis dona possit acquirere et bene vivendi aliis exempla præbere.

Resp. Amen.

Item alia benedictio super eum.

Dominus Jesus Christus apud te sit, ut te defendat. Amen. Intra te sit, ut te reficiat. Amen. Circa te sit, ut te conservet. Amen. Ante te sit, ut te deducat. Amen. Super te sit, ut te benedicat. Amen. Qui cum Deo Patre et Spiritu Sancto, vivit et regnat, In unitate.

Alia benedictio.

Benedicat te Deus Pater. Amen. Conservet te Dei Filius. Amen. Corpus tuum custodiat. Amen. Animam tuam salvet. Amen. Corpus tuum irradiet. Amen. Sensum tuum dirigat. Amen. Et ad supernam vitam te perducat. Amen. Qui in Trinitate perfecta vivit et regnat Deus per omnia sæcula sæculorum. Amen.

Post hæc Episcopus vel Sacerdos de domo exeat, inclusus solus remaneat per totum summum et continuum observans silentium, et sic de foris firmiter claudatur, et interim roce sonora incipiet Episcopus vel Sacerdos Antiphonam hoc modo:

Suscepimus, Deus, misericordiam tuam in medio templi tui.
Psalmus. Magnus Dominus (xlviii.)

Psalmus. Laudate eum omnes gentes (cxvi.)

Psalmus. Lauda Hierusalem (cxlvii.)

Psalmus. Laudate Dominum in sanctis ejus (cl.) cum Gloria Patri. Repetatur Antiphona. Suscepimus, Deus.

Finita Antiphona, faciat Episcopus vel Sacerdos omnes pro eo orare, quatinus omnipotens Deus, pro cujus amore ille mundum reliquit et in illo strictissimo carcere includi sese fecit, ita ipsum in servitio suo conservet et confirmet, ut post mortem cum eo in æternum vivere valeat, Pater noster. Et ne nos. Sed libera.

Ostende, Domine, nobis misericordiam tuam.

Fiat pax in virtute tua.

Dominus vobiscum.

Oremus. Oratio.

Protege, Domine, quæsumus, famulum tuum, et intercedente gloriosa virgine Maria cum omnibus Sanctis tuis, gratiæ tuæ in eo dona multiplica, ut ab omnibus liber offensis et temporalibus non destituatur auxiliis et sempiternis gaudeat institutis. Per Christum.

Oremus.

Deus, cui omne cor patet et omnis voluntas loquitur et quem nullum latet secretum, purifica per infusionem Sancti Spiritus cogitationes cordis nostri, ut te perfecte diligere et digne laudare mereamur. Christum Dominum nostrum. Amen.

Per

« ZurückWeiter »