Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Oremus.

Omnipotens sempiterne Deus, dirige actus nostros in beneplacito tuo, ut in nomine dilecti Filii tui mereamur bonis operibus abundare, Qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus per omnia sæcula.

Deinde recedant omnes pergentes in Ecclesiam, Choro canente aliquod Responsorium cum suo Versiculo de Sancto in cujus nomine et honore fundata est Ecclesia, et finiatur ad gradum Chori, dicente Sacerdote Versum et Orationem de eodem. Et si fuerit Ecclesia de Sancta Maria, tunc dicatur hoc Responsorium :

Felix namque es, sacra virgo Maria, et omni laude dignissima. Quia ex te ortus est sol justitiæ, Christus Deus noster. Tempore Paschali : Alleluya.

Versus. Ora pro populo; interveni pro clero ; intercede pro devoto feminco sexu; sentiant omnes tuum levamen quicunque celebrant tuam commemorationem. Quia ex te ortus.

Versus. Sancta Dei genitrix, virgo semper Maria.
Oratio.

Concede, quæsumus, misericors Deus, fragilitati nostræ præsidium, ut qui sanctæ Dei genetricis et virginis Mariæ commemorationem agimus, intercessionis ejus auxilio a nostris iniquitatibus resurgamus. Per eundem Christum Dominum nostrum.

BENEDICTIO AGNI PASCHALIS OVORUM ET HERBARUM

IN DIE PASCHÆ
Dominus vobiscum. Et cum spiritu tuo.
Oremus. Oratio.
Deus, cæli terræque dominator, et cetera ut supra, p. 108.
Deus, qui universæ carnis es conditor, et cetera ut supra, p. 28.

[blocks in formation]

ORDO AD VISITANDUM INFIRMUM.
In primis indrat se Sacerdos super pellicio cum stola, et in eundo dicart
cum suis ministris septem Psalinos pænitentiales, cum Gloria Patri, et cum
Antiphona, Ne reminiscaris.

Psalmus. Domine, ne in furore tuo.
Gloria Patri. Sicut erat.
Psalmus. Beati quoruin remissæ sunt iniquitates.
Gloria Patri.
Psalmus. Domine, ne in surore tuo.
Gloria Patri.
Psalmus. Miserere mei, Deus.
Gloria Patri.
Psalmus. Domine, exaudi orationem meam, et clamor.
Gloria Patri.
Psalmus. De profundis clamavi.
Gloria Patri.
Psalmus. Domine, exaudi orationem meam, auribus.
Gloria Patri.
Antiphona.

Ne reminiscaris, Domine, delicta nostra, vel parentum nostrorum : neque vindictam sumas de peccatis nostris: parce, Domine, parce famulo tuo, quem redemisti pretioso sanguine tuo, ne in æternum irascaris ei.

Et cum intraverit domum dicat :

Pax huic domui et omnibus habitantibus in ea : pax ingredientibus et egredientibus.

*El sciendum est quanulo infirmus debet inungi, offerenıla cst ei imayo crucifixi et ante conspectum ejus statuenda : ut reilemptorem suum in imagine crucifici ailoret, et passionis ejus quum pro peccatorum salute sustinuit, recordetur.

Deinde aspergat infirmum aqua benedicta, et statim sequatur :
Kyrie eleyson. Christe eleyson. Kyrie eleyson.
- Vers. Et ne nos.
Resp. Sed libera.
Vers. Salvum fac servum tuum rel ancillam tuam.
Resp. Deus meus sperantem in te.
Vers. Mitte ei, Domine, auxilium de sancto.
Resp. Et de Sion tuere cum.
Vers. Nihil proficiat inimicus in co.
Resp. Et filius iniquitatis non apponat nocere ei.
Vers. Esto ei, Domine, turris fortitudinis.
Resp. A facie inimici.
Vers. Domine, exaudi.
Resp. Et clamor.
Dominus vobiscum.
Oremus. Oratio.

Deus, qui beatum Petrum Apostolum tuum misisti ud Thabitam famulam tuam, ut ejus precibus suscituretur ad vitam : exaudi nos,

* The MS. omits this rubric.

quæsumus, ut hunc famulum tuum N. quem in nomine tuo visitat nostra fragilitas, exorata medicinæ tuæ medela citius sanitati restituat. Per Christum.

Oremus. Oratio.
Omnipotens sempiterne Deus, qui subvenis, et cetera ut supra, p. 46.
Oremus.

Exaudi nos, omnipotens et misericors Deus, et visitationem tuam conferre digneris super hunc famulum tuum N. quem diversa vexat infirmitas. Visita eum, Domine, sicut visitare dignatus es socrum Petri, puerumque centurionis, et Tobiam et Saram per sanctum angelum tuum Raphaelem. Restitue in eo, Domine, pristinam sanitatem : ut mercatur in atrio domus tuæ dicere, Castigans castigavit me Dominus, et morti non tradidit me. Salvator mundi, Qui cum Deo Patre, et Spiritu Sancto vivis ct regnas Deus. Per omnia sæcula sæculorum. Amen.

Oratio. Deus, qui famulo tuo Ezechiæ, et cetera ut supra, p. 46. Oratio. Respice, quæsumus, Domine, famulum tuum, et cetera ut

supra, p. 46.

Oratio. Deus, qui facturæ tuæ, et cetera ut supra, p. 47.
Oratio. Virtutum cælestium Deus, et cetera ut supra, p. 47.
Oratio.

Domine, saucte Pater, omnipotens æterne Deus, qui fragilitatem conditionis humanæ, et cetera ut supra, p. 47.

Oremus. Oratio. Respice, Domine, de cælo, et cetera ut supra, p. 41.

* Deinde priusquam ungatur infirmus, aut communicetur, exhorletur cum Sacerdos hoc modo:

Frater carissime: Gratias age omnipotenti Deo pro universist beneficiis suis, patienter et benigne suscipiens infirmitatem corporis quam tibi Deus immisit : nam si ipsam humiliter sine murmure toleraveris, infert animæ tuæ maximum præmium et salutem. Et, frater carissime, quiit viam universæ carnis ingressurus es, esto firmus in fide. Qui enim non est firmus in fide, infidelis est : et sine fide impossibile est placere Deo. Et ideo si salvus esse volueris, ante omnia opus est ut teneas Catholicam fidem: quam nisi integram inviolatam que servaveris, absque dubio in æternam peribis.

Dcinde bonum et valde expediens est ut Sacerdos exprimat infirmo xiiij. articulos fulei : quorum rij. primi ad mysterium Trinilutis, et rij. alii ad Christi humanitatem pertinent : ut si forte prius in aliquo ipsorum erraverit, titubaverit, vel dubius fuerit, ante mortem, dum adhuc spiritus unitus est carni, ad fidem solidan reducatur ; et potest Sacerddos dicere sic :

Fides autem Catholica llæc est, frater.

* The MS. omits all that follows to the prayer, Deus misericors, Deus clemens, p. 48, and has this rubric: llis dictis priusquam inningalur infirmus aut communicetur, intcrroget eum Sacerdos quo modo credit in Deum et si recognoscit corpus et sanguinem Domini nostri Jesu Christi : postea vero confitealur, et ab cmnibus peccatis absolvatur: quo facto osculetur crucem, deinde Sacerdotem, et postea omncs ceteros per ordinem. Cf. Maskell, Mon. Rit., i., 73.

Credere in unum Deum : hoc est, in Unitate Divinæ Essentiæ : in trium Personarum indivisibili Trinitate.

ij. Patrem ingenitum esse Deum.
iij. Unigenitum Dei Filium : esse Deum per omnia coæqualem Patrí.

iiij. Spiritum Sanctum non genitum, non factum, non creatum : sed a Patre et Filio pariter procedentem : esse Deum Patri Filioque consubstantialem, etiam et æqualem.

v. Creationem cæli et terræ: id est omnis visibilis et invisibilis creaturæ a tota indivisibili Trinitate.

vi. Sanctificationem Ecclesiæ per Spiritum Sanctum et gratiæ sacramenta, ac cætera omnia in quibus communicat Ecclesia Christiana : in quo intelligitur, quod Ecclesia Catholica cum suis sacramentis et legibus per Spiritum Sanctum regulata, omni homini, quantumcunque facinoroso peccatori, sufficit ad salutem : et quod extra Ecclesiam Catholicam non est salus.

vij. Consummationem Ecclesiæ per gloriam sempiternam, in anima et carne veraciter suscitanda : et per cujus oppositum intelligitur æterna damnatio reproborum.

Si vis ergo salvus esse, frater : ita de mysterio Trinitatis sentias.

Deinde exprimat ei Sacerdos alios septem articulos ad Christi humanitatem pertinentes, hoc modo :

Similiter, frater carissime, necessarium est ad æternam salutem, ut credas et confitearis Domini nostri Jesu Christi incarnationem, seu veram carnis assumptionem per Spiritum Sanctum ex sola Virgine gloriosa.

ij. Veram incarnati Dei nativitatem ex Virgine incorrupta.
iij. Veram Christi passionem et mortem sub tyrannide Pilati.

iiij. Veram Christi descensionem ad inferos in anima ad spoliationem tartari, quiescente corpore ejus in sepulchro.

V. Veram Christi Dei tertia die a morte resurrectionem.
vi. Verum ipsius ad cælos ascensionem.
vij. Ipsius venturi ad judicium certissimam expectationem.

Hæc est fides catholica, frater, quam nisi fideliter firmiterquc credideris sicut sancta mater Ecclesia credit : salvus esse non poteris.

Et si infirmus laicus vel simpliciter literatus fuerit : tunc potest Sacerdos articulos fidei in generali ab eo inquirere, sub hac forma :

Carissime frater : Credis Patrem et Filium et Spiritum Sanctum esse tres Personas et Unum Deum, et ipsam benedictam atque indivisibilem Trinitatem creasse omnia creata visibilia et invisibilia. Et solum Filium, de Spiritu Sancto conceptum, incarnatum fuisse ex Maria Virgine : passum et mortuum pro nobis in cruce sub Pontio Pilato : sepultum descendisse ad inferna ; die tertia resurrexisse a mortuis : ad clos ascendisse : iterumque venturum ad judicandum vivos et mortuos, omnesque homines tunc in corpore et anima resurrecturos, bona et mala secundum merita sua recepturos. Et remissionem peccatorum per sacramentorum ecclesiæ perceptionem. Et sanctorum communionem : id est, omnes homines in caritate existentes, esse participes omnium bonorum gratiæ quæ fiunt in Ecclesia : et omnes qui communicant cum justis hic in gratia, cominunicare cum cum eis in gloria !

Deinde respoiuleat infirmus :

Credo firmiter in omnibus, sicut sancta mater credit Ecclesia : protestando coram Deo et omnibus Sanctis continue hoc esse meam

veram et firmam intentionem, quomodocunque aliquis spiritus malignus memoriam meam aliter forte in futuro sollicitaverit perturbare.

Deinde dicat Sacerdos :

Carissime frater : Quia sine caritate nihil proderit tibi fides, testante Apostolo qui dicit : Si habuero omnem fidem ita ut montes transferam, caritatem autem non habuero, nihil sum : Ideo oportet te diligere Dominum Deum tuum super omnia ex toto corde tuo, et es tota anima tua : et proximum tuum propter Deum sicut teipsum : nam sine hujusmodi caritate nulla fides valet. Exerce, ergo caritatis opera dum vales : et si multum tibi affuerit, abundanter tribue : si autem exiguum, illud impertiri stude. Et ante omnia si quem injuste læseris, satisfacias si valeas : sin autem, expedit ut ab eo veniam humiliter postules. Dimitte debitoribus tuis et aliis qui in te peccaverunt, ut Deus tibi dimittat. Odientes te diligas : pro malis bona retribuas. Dimittite (inquit Salvator) et dimittetur vobis. Spem etiam firmam et bonam fiduciam, frater, oportet te habere in Deo, et in misericordia sua : et si occurrerit cogitatui tuo multitudo peccatorum tuorum, dole : sed nullo modo desperes. Immo cogita quoniam (ut testatur Scriptura) misericordiæ ejus super omnia opera ejus : et illi soli proprium est misereri semper et parcere : et quia secundum altitudinem cæli a terra corroboravit misericordiam suam super timentes se. Spera igitur in Deo, et fac bonitatem : quoniam sperantem in Domino misericordia circumdabit. Qui speraut in Domino habebunt fortitudinem, et assument pennas ut aquilæ, volabunt et non deficient. Volabunt enim a tenebris ad lumen : a carcere ad regnum: a miseria præsenti ad gloriam sempiternam.

Deinde stabilito sic infirmo in fide, caritate, et spe, dicat ei Sacerdos :

Carissime frater : Si velis ad visionem Dei pervenire, oportet omnino quod sis mundus in mente et purus in conscientia : ait enim Christus in evangelio : Beati mundo corde, quouiam ipsi Deum videbunt. Si ergo vis mundum cor et conscientiam sanam habere, peccata tua universa confitere : oris enim confessio fit ad salutem, ut ait Apostolus. Et quia forte antehac aut per oblivionem, aut verecundiæ confusionem, aliqua peccata tua vel eorum circumstantias aggravantes omisisti, truncasti, abscondisti, vel minus confessus fuisti : ideo jan resume ab initio et confitere, quoniam in proximo est ut viam universæ carnis ingressurus sis : et tunc amplius confiteri non poteris. Dic ergo uni peccati tua : ut Deus corum multis millibus in die judicii ca tegat. Si autem tu hic ea tegas et abscondas : in omnium conspectu ad tui confusionera in die judicii denudabuntur. Recogita ergo omnes annos tuos in amaritudine animæ tuæ : et non sit tibi sollicitudo de aliqua creatura vel relus mundapis : sed omnem sollicitudinem tuam projice in Deum, et noli esse immemor salutis animæ tue. Multum tempus in vanum transegisti, nunc una hora tibi forte tantum superest in hac vita : et idco banc expende totaliter in utilitatem et commodum animæ tuæ. Surge, frater, de lacu miseria et de luto peccati per confessionem. Grandis cnim tibi restat vin. Surge ergo ut lotus lacrymis contritionis comedere valeas panem vitæ, hoc est, sacramentum corporis Christi, quod crit tibi in via hac qua gradieris robur et fulcimentum : et ambulabis per Dei gratiam in fortitudine cibi illius usque ad montem Dei : quod tibi concedat omnium fidelium redemptor, Dei Filius Jesus Christus. Amen.

« ZurückWeiter »