Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

MANUALE AD USUM INSIGNIS

ECCLESIÆ SARUM.

MANUALE AD USUM INSIGNIS

ECCLESIÆ SARUM.

BENEDICTIO SALIS ET AQUÆ. Omnibus Dominicis diebus per annum et in Festis Simplicibus in Dominicis contingentibus post Primam et Capitulum vel Missam in Capitulo, si habeatur, tres campance breviter pulsentur singillatim ad Aquam Benedictam, incipiendo a majore campana; deinde in fine processionis, cum dicitur Antiphona in introitu chori, pulsetur ad Tertiam dicto modo, nisi sermo diceretur ad populum ; tunc in fine sermonis pulsetur ad Tertiam ; nisi in Duplicibus Festis et in Dominica in Ramis Palmarum, a Sacerdote hebdomadario Alba et Capa serica rubea induto cum Diacono et Subdiacono textum deferentibus, cum thuribulariis et duobus ceroferariis et Acolytho crucem deferente, omnibus Albis cum Amictibus indutis, in medio presbiterii ad altare conversis ; ac etiam cum duobus pueris, quorum alter, scilicet puer qui ad aquam scribitur in tabula, in sale tenendo et aquam benedictam gestando; alter, scilicet puer hebdoma

larius lector ad Matutinas, et in libro tenendo eidem sacerdoti in superpelliciis ministrent. Et ad gradum chori jiut Benedictio Salis et Aquo hoc modo:

Exorcizo to, creatura salis, d cetera ut supra, p. 1.
Sequatur Oratio sine Dominus vobiscum, sed tantum cum Oremus.
Immensam clementiam tuam, et celera ut supra, ibidem.

Sequatur Exorcismus aquæ. Exorcizo te, creatura aquæ, et cetera ut supru, ibidem.

Sequatur Oratio sine Dominus vobiscum sed tantum cum Oremus.
Oratio. Deus, qui ad salutem, et celera ut supra, p. 2.
Hic mitlat Sacerdos sal in aquam in modum crucis privatim ita dicens :

Commixtio salis et aquæ pariter fiat. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Amen.

Sequatur benedictio salis et aquae pariter hoc modo: Dominus vobiscum. Et cum spiritu tuo. Oremus.

Deus, invictæ virtutis auctor, et celera ut supra, p. 2.

Si fuerit Duplex Festum, etira chorum fiat Benedictio Salis et Aquce privatim ante aliquod allare, et hora sexta cantata aspergatur. In aliis vero Dominicis Simplicibus in choro benedicatur, et ante Tertiam aspergatur, ut supra dictum est, nisi in Dominica in Ramis Palmarum ; tunc enim extra chorum benedicatur, et post Sextam aspergatur more Duplicis Fesli, licet Duplex Festum non fuerit.

Peracta Benedictione Salis et Aquce, accedat ipse Sacerdos ad principale altare, et ipsum stando circumquaque aspergat. In redeundo ab altari imprimis aspergat ministros ordinatim, incipiendo ab Acolytho qui crucem defert. Deinde ad gradum chori rediens ibidem singulos clericos ad se accelentes aspergat, incipiens a majoribus. Tamen si Episcopus prcesens fuerit, ad eum pertinet aspersio clericorum, ut infra dicetur. Post aspersionem clericorum laicos in presbyterio hinc inde stantes aspergat. Dum spargitur aqua benedicta, cantetur hoc Antiphona a toto choro cantore incipiente :

Antiphona. Asperges, et cetera ut supra, p. 2.
Psalmus. Miserere, et cetera ut supra, ibidem.
Antiphona. Asperges. Et secundum.
Asperges. Gloria Patri. Sicut erat.
Repctatur Antiphona. Lavabis me.
Repetatur Asperges me.

Hæc Antiphona dicatur in aspersione aquæ bencdictæ omnibus Dominicis per annum præterquam a Pascha ad Festum Trinitatis. Dicetur etiam Dominica in Ramis Palmarum, ct in Dominica Passionis Domini, cum Gloria Patri et Sicut erat.

A Pascha vero usque ad Festum Trinitatis dicatur hæc Antiphona in aspersione aquæ benedicto, cantore incipiente :

Antiphona. Vidi aquam, et cetera ut supra, p. 3.
Psalmus. Confitemini, et cetera.
Repetatur Antiphona. Vidi aquam.
Postea dicitur Versus Gloria Patri. Sicut erat.

Peracta aspersione aquæ, Sacerdos ad gradum chori dicat :
V. Ostende nobis, Domine, misericordiam tuan.

Resp. Et salutare tuam da nobis.

Deinile Presbyter dicat sic: Oremus. Exaudi nos, Domine, et cetera ul supra, p. 2.

Si Episcopus in aliqua simplici Dominica exsequatur officium, tunc ipse indulus Capa serica cum Mitra et Baculo ac omnibus supradictis ministris ad Benedictionem Salis et Aquce chorum solet intrare ; qui, dum fit Benedictio Salis et Aquce a Sacerdote, ut prædicitur, ad hoc induto, sese in sedem recipit episcopalem, ibique post aspersionem altaris principalis a · praedicto Sacerdote factam, tam Canonicos quam ceteros Clericos ad sedem

ipsam accedentes modo et ordine prenotato asperget ; et tam Versum quam Orationem post Antiphonam Asperges dicet ibidem. Si vero Episcopus exsecutor officii non fuerit, tunc in habitu chori cum chirothecis tantum et baculo, clericos ut supra aspergat, Sacerdote predicto Versum et Orationem post Antiphonam Asperges more consueto semper dicente.

BENEDICTIO PANIS IN DOMINICIS DIEBUS. Imprimis Sacerdos legat Evangelium, In principio erat Verbum : require ad Catechumenum Faciendum in fine servitii : et postea dicat Versum :

Sit nomen Domini benedictum.
Resp. Ex hoc, nunc, et usque in sæculum.
Benedicamus Domino Deo gratias

Deinde dicat sic:
Dominus vobiscum : et cum Oremus.

Benedic, Domine, creaturam istam panis, sicut bencdixisti quinque panes in deserto, ut omnes ex eo gustantes 'tam corporis quam animæ accipiant sanitatem. In nomine Part tris et fi.lii et Spiritus Sancti. Amen.

Tunc aspergatuz. (lquce benedicta super panem, et distribuatur.

EVANGELIUM IN NOCTE NATIVITATIS DOMINI.

In nocte Nativitatis Domini dum canitur nonum Responsorium cum 800 Versu et Gloria Patri, procedat Diaconus cum Subdiacono et Thuribulario et Ceroferario et Acolytho crucem deferente, omnibus sollemni apparatu indutis, ad thurificandum altare ; et accepta benedictione ab exsecutore officii per medium chori in pulpitum accedat ad cantandum Evangelium hoc modo incipiendo :

Dominum vobiscum. Et cum spiritu tuo.
Initium Sancti Evangelii secundum Vatthæum.
Gloria tibi, Domine.

Liber generationis (S. Matt. i. 1-16) usque ad Jesus, qui vocatur Christus.

Finito Evangelio incipiat Sacerdos in Capa serica Te Deum laudamus. Quo dicto Rectores chori incipiant Missam : ad quam Missam duo clerici de secunda forma in Capis sericis in pulpito simul cantent istam Lectionem:

Laudes Deo dicam per sæcula, qui me plasmavit in manu dextera atque redemit cruce purpurea sanguine Nati.

Ilic cantetur alternatim.
Leclio Esaic Prophetæ.

In qua Christi lucida usque ad Amen dicant omnia, ut in Hiszali aul Missam in Gallicantu (Burutisland Ed., p. 50).

EVANGELIUM IN NOOTE EPIPHANIÆ.

In nocte Epiphanice Domini, dum cantatur nonum ( Responsorium) cum suo Versu et Gloria Patri, procedat Diaconus cum Subdiacono el Thuribulario et Ceroferario et Acolytho crucem deferente, omnibus sollemni apparalu inuutis, ad thurificandum altare, et accepta benedictione ab exseculore officii, per medium chori accedat ad cantandum Evangelium hoc modo:

Dominus vobiscum. Et cum spiritu tuo.
Sequentia sancti Evangelii secundum Lucam.
Gloria tibi, Domine.
Factum est autem usque ad a Jordane (S. Luc. iii. 21-iv. 1).
Finito Evangelio incipiat Sacerdos in Capa serica Te Deum.

IN PURIFICATIONE BEATÆ MARIÆ.

BESEDICTIO LUMIN18.
Ul in Missali (Burntisland Fil., pp. 696-703).

« ZurückWeiter »