Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Deinde audita integra confessione infirmi, et cetera ut supra, p. 47.
Frater, tu tot et talia peccata commisisti, et cetera ut supra, ibidem.
Deinde dicat Sacerdos hoc modo :
Misereatur tui omnipotens Deus, et cetera ut supra, p. 48.

Deinde absolvat Sacerdos infirmum ab omnibus peccatis suis hoc modo dicens :

Dominus noster Jesus Christus pro sua magna pietate te absolvat: et ego auctoritate ejusdem Dei Domini nostri Jesu Christi, et beatorum Apostolorum Petri et Pauli, et auctoritate mihi tradita absolvo te ab omnibus peccatis his de quibus corde contritus et ore mihi confessus es : et ab omnibus aliis peccatis tuis, de quibus si tuæ occurrerent memoriæ libenter confiteri velles, et sacramentis Ecclesiæ te restituo. In nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti. Amen.

Notandum est quod licet Sacerdos possit de facto absolvere et cetera ut supra, p. 47.

Si infirmus bullam habeat apostolicam, de plena absolutione et remissione omnium peccatorum suorum semel in articulo mortis concessam : tunc primo legat Sacerdos effectum bullo : deinde ceteris peractis (ut prædictum est) fiat ejus absolutio sub hac forma :

Dominus noster Jesus Christus pro sua magna pietate, et cetera ut supra, p. 48.

Deinde dicat Sacerdos Orationem sequentem, cum Dominus vobiscum, et Oremus.

Oratio.

Prætende, Domine, huic famulo tuo dexteram cælestis auxilii : ut te toto corde perquirat, et quod digne postulat assequatur. Per Christum Dominum nostrum.

Resp. Amen.
Sequatur.

Bene- dictio Dei Patris omnipotentis et Filii et Spiritus Sancti super te descendat et maneat semper. Amen.

Deinde osculetur crucem infirmus, et Sacerdotem, et postea omnes alios per ordinem : et interim dicat Sacerdos morosius :

Dominus vobiscum, et Oremus.
Oratio. Deus misericors, Deus clemens, et cetera ut supra, p. 49.
Orcmus. Oratio.

Da nobis, quæsumus, Domine, ut sicut publicani precibus, et cetera 2:supra, p. 49.

Absolutio.

Absolvimus te N. vice beati Petri Apostolorum principis, cui Domimus potestatem ligandi atque solvendi dedit : et quantum ad te pertinet accusatio et ad nos remissio, sit tibi omnipotens Deus vita et salus, et omuium peccatorum tuorum pius indultor. Qui vivit et regnat cum cum Dco Patre in Unitate Spiritus Sancte Deus.

DE EXTREMA UNCTIONE.
Priusquam ungatur injirmus, iicipiat facerdos Antiphonam :
Salvator mundi.
Deinde dicatur Psalmus :
In te, Domine, speravi, non confundur in æternum.

Finito Psalmo cum Gloria Patri. Sicut erat.
Tota dicatur Antiphona :

Salvator mundi, salva nos, qui per crucem et savguinem redemisti nos : auxiliare nobis, te deprecamur, Deus noster.

Tunc dicat Sacerdos Dominus vobiscum, et Oremus. Oratio.

Omnipotens sempiterne Deus, qui per beatum Jacobum Apostolum tuum locutus es, dicens : Infirmatur quis in vobis : inducat presbyteros Ecclesiæ et orent super eum, ungentes oleo sancto in nomine Domini: et oratio fidei salvabit infirmum, et alleviabit eum Dominus, et si in peccatis sit dimittentur ei; dignare per manus nostras hunc famulum tuum N. infirmum de oleo sanctificato ungere, et virtute benedictionis tuæ saluti pristinæ restituere: ut quod exterius per ministerium nostrum efficitur, hoc interius spiritualiter tua divina virtus ac invisibiliter tua malagmata operentur. Per Dominum.

Tunc Sacerdos accedens ad infirmum incipiat Psalmum sequentem, chorus vel clericus totum prosequatur : et sic fiat de ceteris Psalmis sequentibus:

Psalmus. Usquequo, Domine (xii.) Gloria Patri.

Dum dicitur prædictus Psalmus a choro vet a clerico, accipiat interim Sacerdos oleum infirmorum super pollicem dextrum : et sic cum illo pollice tangat infirmum cum oleo, signum sanctæ crucis faciens, super utrumque oculum, incipiendo ad dextrum, et dicat Sacerdos hoc modo :

Per istam unctionem et suam piissimam misericordiam, indulgeat tibi Dominus quicquid peccasti per visum.

Resp. Amen.
Sequatur Psalmus. Exaltabo te, Domine ( xcix.)
Gloria Patri.
Deinde super aures, dicens:

Per istam unctionem et suam piissimam misericordiam, indulgeat tibi Dominus quicquid peccasti per auditum.

Resp. Amen.
Sequatur Psalmus. Judica me, Deus (xliii.)
Gloria Patri.
Deinde super labia, dicens :

Per istam unctionem et suain piissimam misericordiam, indulgeat tibi Dominus quicquid peccasti per gustum et per illicita verba.

Resp. Amen.
Sequatur Psalmus. Deus in nomine tuo (liii.)
Gloria Patri.
Deinde super nares, dicens :

Per istam unctionem et suam piissimam misericordiam, indulgeat tibi Dominus quicquid peccasti per odoratum.

Resp. Amen..
Sequatur Psalmus. Deus in adjutorium (lxir.)
Gloria Patri.

Manus Sacerdotis infirmi debent inungi in partibus exterioribus : nam et Episcopus liniebat in partibus interioribus. Manus vero cujuscunque alterius infirmi debent inungi interius.

Deinde super manus, ita dicens :

Per istam unctionení et suam piissimam misericordiam, indulgeat tibi Dominus quicquid peccasti per tactum.

Resp. Amen.
Sequatur Psalmus. Inclina, Domine (lxxxv.)
Gloria Patri.
Deinde super pedes, ita dicens :

Per istam unctionem et suam piissimam misericordiam, indulgeat tibi Dominus quicquid peccasti per insessum pedum.

Resp. Amen.
Sequatur Psalmus. Domine Deus salutis meæ (lxxxvii.)
Gloria Patri.

Deinde in dorso inter lumbos maris, vel super umbilicum mulieris ita dicens :

Per istam unctionem et suam piissimam misericordiam, indulgeat tibi Dominus quicquid peccasti per illicitas cogitationes et per ardorem libidinis.

Resp. Amen.

T'unc erigens se Sacerdos lavet manus suas cum sale ct aqua, in vase quo stuppa olei ponuntur : quæ igne crementur, et in cæmeterio fodiantur. Postea dicat Sacerdos super infirmum benedictionem hoc modo:

In nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti : sit tibi hæc olei unctio ad purificationem mentis et corporis, et ad munimen et defensionem contra jacula immundorum spirituum.

Resp. Amen.
Sequatur Psalmus. Domine clamavi ad te (cxl.)
Gloria Patri.
Deinde dicat Sacerdos : Dominus vobiscum et Oremus. Oratio.

Domine Deus, Salvator noster, qui es vera salus, et cetera ut supra, p. 51.

* Facta unctione ut prædictum est, 'expediens erit ut Sacerdos ante communionem inquirat ab infirmo an aliqua alia peccata sibi ad memoriam occurrant, de quibis non erat confessus : nam posset esse quod per preces et devotas orationes Sacerdotis sive aliorum, Deus cor infirmi illustraret, et daret ei gratiam verius et plenius confitendi. Et postea interroget eum Sacerdos si recognoscat corpus et sanguinem Domini nostri Jesu Christi, sic dicendo :

Frater, credis quod sacramentum quod tractatur in altari sub forma panis, est verum corpus et sanguis Domini nostri Jesu Christi ?

Respondeat infirmus. Credo.

Deinde communicetur infirmus nisi prius communicatus fuerit : et nisi de vomitu rel alia irreverentia probabiliter timcatur : in quo casu dicat Sacerdos infirmo :

Frater, in hoc casu sufficit tibi vera fides, et bona voluntas : tantum crode, et manducasti.*

+ Et nota quod Sacerdos in infirmis communicandis stola induetur.

[ocr errors][merged small]

Unde coinmunicans Sacerdos infirmum dicat :

Corpus Domini nostri Jesu Christi custodiat corpus tuum et animam tuam in vitam æternam. Amen.

Deinde dicat Sacerdos sine Dominus vobiscum sed tantum cum Oremus, Orationem sequentem : quce non dicatur nisi tantum quando infirmus communicatur.

Oratio.

Domine, sancte Pater, omnipotens æterne Deus, te fideliter deprecamur, et cetera ut supra, p. 52.

Deinde sequatur Psalmus. Lauda anima mea Dominum (calv.)
Gloria Patri.
Quo finito dicat Sacerdos : Oremus. Oratio.
Deus, qui peccatores, et cetera ut supra, p. 52.
Deinde benedicat Sacerdos infirmum dicens sic:
Benedicat 4 te Pater, qui in principio cuncta creavit.
Resp. Amen.
Et sic respondeatur ad singulas benedictiones :
Sanet te Dei Filius. Amen.
Illuminet te Spiritus Sanctus. Amen.
Corpus tuum custodiat. Amen,
Animam tuam salvet. Amen.

Sensum tuum dirigat, et ad supernam patriam te perducat, qui in Trinitate perfecta vivit et regnat Deus. Per omnia sæcula sæculorum. Amen.

Alia benedictio.
Bene «dicat te Deus cæli. Amen.
Adjuvet te Christus Filius Dei. Amen.

Corpus tuum in suo sancto servitio custodiri et conservari faciat. Amen.

Mentem tuam illuminet. Amen.
Sensum tuum custodiat. Amen.
Gratiam suam ad profectum animæ tuæ in te augeat. Amen.
Ab omni malo te liberet. Amen.
Omnia peccata tua deleat. Amen.
Dextera sua te defendat. Amen.

Qui sanctos suos semper adjuvat, ipse te adjuvare et conservare dignetur. Qui vivit et regnat Deus per omnia sæcula sæculorum. Amen.

Alia Benedictio.
Benedicat te Deus Pater, qui in principio cuncta creavit. Amen.

Benedicat te Dei Filius, qui de supernis sedibus pro nobis salvandis descendit, et crucem subire non recusavit. Amen.

Bene Judicat to Spiritus Sanctus, qui in similitudine columbæ in fluminc Jordanis in Christo requievit. Amen.

Ipseque te in Trinitate sanctificet, quem omnes gentes venturum expectant ad judicium. Qui cum Deo Patre et eodem Spiritu Sancto. Amen.

* Finito hoc officio convenienter dici poterant ab infirmo languente in extremis, si pluceat, Orationes sequentes rel eorum aliquæ : videlicet

• The MS. omits this paragraph.

Psalmus. Miserere. Item Psalmus. Deus in nomine tuo. Item Versus. Suscipe me secundum eloquium tuum et vivam : et non confundas me ab exspectatione mea. Et quæ est exspectatio mea ? Nonne Dominus. Vel sic. Domine, Jesu Christe, suscipe animam meam. Item. Deus propitius esto mihi peccatori. Item Versus. In manus tuas Domine, commendo spiritum meum: redemisti me, Domine Deus veritatis. Item Versus. Delicta juventutis meæ et ignorantias ne memineris. Item Versus. Ab occultis meis munda me, Domine. Item Versus. Ne projicias me, Domine, in tempore senectutis meæ : cum defecerit virtus mea, ne derelinquas me.

Sciendum est, et cetera ut supra, p. 54, usque ad finem rubricarum.

COMMENDATIO ANIMÆ IN ARTICULO MORTIS.

Cum vero anima in exitu seu dissolutione corporis visa fuerit laborare, percutiatur tabula minute et acriter, et tunc omnes clerici cum summa velocitate accurrant, et dicant :

Credo in unum.
Deinde dicant, vij. Psalmos poenitentiales cum Gloria Patri.
Quibus dictis, subjungatur hoc Capitulum.

Parce, Domine, parce famulo tuo, quem redimere dignatus es pretioso sanguine, tuo : ne in æternum irascaris ei.

Hoc Capitulum dicatur tribus vicibus tum a Sucerdote quam a toto conventu : ita tamen quod Sacerdos prius dicat, et conventus repetat. Deinde dicatur sequens Litania sine nota hoc mulo:

Pater, de cælis Deus, miserere animæ famuli tui.
Fili redemptor mundi Deus, miserere anima famuli tui.
Spiritus Sancte Deus, miserere animæ famuli tui.
Sancta Trinitas unus Deus, miserere.
Sancte sanctorum Deus, miserere.
Qui es trinus et unus Deus, miserere.
Sancta Maria, intercede pro anima ejus.
Sancta Dei genetrix, intercede.
Sancta Virgo virginum, intercede.
Sancte Michael, intercede.
Sancte Gabriel, intercede.

Sancte Raphael, intercede.
Omnes sancti Angeli et Archangeli, intercedite pro anima ejus.
Omnes sancti beatorum Spirituum Ordincs, intercedite pro anima

ejus.
Sancte Johannes Baptista, intercede.
Omnes sancti Patriarchæ et Prophetæ, intercedite pro anima ejus.

Sancte Petre, intercede.
Sancte Paule, intercede.
Sancte Andrea, intercede.
Sancte Matthæe, intercede.
Sancte Thoma, intercede.
Sancte Jacobe, intercede.
Sancte Johannes, intercede.

« ZurückWeiter »