Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Sancte Philippe,* intercede.
Sancte Jacobe, * intercede.
Sancte Bartholomæe, intercede.
Sancte Simon, intercede.
Sancte Juda, intercede.
Sancte Matthia, intercede.
Sancte Marce, intercede.
Sancte Luca, intercede.

Sancte Barnaba, intercede.
Omnes sancti Apostoli et Evangelistæ, intercedite pro anima ejus.
Omnes sancti Discipuli et Innocentes, intercedite.

Sancte Stephane, intercede.
Sancte Line, intercede.
Sancte Clete, intercede.
Sancte Clemens, intercede.
Sancte Corneli, intercede.
Sancte Laurenti, intercede.
Sancte Sixte, intercede.
Sancte Vincenti, intercede.
Sancte Georgi, intercede.
Sancte Fabiane, intercede.
Sancte Sebastiane, intercede.
Sancte Albane, intercede.
Sancte Edmunde, intercede.
Sancte Blasi, intercede.
Sancte Dionysi cum sociis tuis, intercedite.
Sancte Eustachi cum sociis tuis, intercedite.
Sancte Gervasi, interccde.
Sancte Protasi, intercede.
Sancte Cosma, intercede.

Sancte Damiane, intercede.
+ Sancti Johannes et Paule, intercedite pro anima ojua
Omnes sancti Martyres, intercedite.

Sancte Benedicte, intercede.
Sancte Silvester, intercede.
Sancte Nicolae, intercede.
Sancte Martine, intercede.
Sancte Hilari, intercede.
Sancte Ambrosi, intercede.
Sancte Hieronyme, intercede.
Sancte Augustine, intercede.
Sancte Birine, intercede.
Sancte Swithune, intercede.
Sancte Æthelwolde, intercede.

* The Pynson Manual prints these two names with one response “ Sancte Philippe, Sancte Jacobo, intercede." + MS. adds : Sancte Crispine, intercede.

Sancte Crispiniane, intercede.

Sancte Dunstane, intercede.
Sancte Cuthberte, intercede.
Sancte Leonarde, intercede.

Sancte Egidi, intercede.
Omnes sancti Confessores, intercedite.
Omnes sancti Monachi et Eremitæ, intercedite.

Sancta Maria Magdalena, intercede pro anima ejus.
Sancta Maria Ægyptiaca, intercede pro anima ejus.
Sancta Felicitas, intercede.
Sancta Perpetua, intercede.
Sancta Cecilia, intercede.
Sancta Lucia, intercede.
Sancta Agatha, intercede.
Sancta Agnes, intercede.
Sancta Fides, intercede.
Sancta Katharina, intercede.
Sancta Scholastica, intercede.
Sancta Juliana, intercede.
Sancta Margareta, intercede.
Sancta Anastasia, intercede.
Sancta Petronella, intercede.
Sancta Editha, intercede.

Sancta Brigida, intercede.
Omnes sanctæ Virgines, intercedite pro anima ejus.

Omnes Sancti, intercedite pro anima ejus.
Propitius esto, parce et dimitte ei omnia peccatasua, Domine.
Ab omni malo : libera et defende animam ejus, Domine.
Ab hosto iniquo : libera et defende animam ejus, Domine.
Ab insidiis et laqueis diaboli : libera et defende animam ejus, Domine.

Ab incursu malignorum spirituum : libera et defende animam ejus, Domine.

A timore inimicorum : libera et defende animam ejus, Domine.
Ab ira tua : libera et defende animam ejus, Domine.
A damnatione perpetua : libera et defende animam ejus, Domine.
A pænis inferni: libera et defende animam ejus, Domine.
A periculo mortis : libera et defende animam ejus, Domine.
A pondere peccatorum : libera et defende animam ejus, Domine.

Per immensam pietatem tuam : libera et defende animam ejus, Doinine.

Per mysterium sanctæ incarnationis tuæ : libera et defende animam cjus, Domine.

Per sanctam circumcisionem tuam : libera et defeude animam ejus, Domine.

Per sanctam apparitionem tuam : libera et defende animam ejus, Domine.

Per baptismum tuum : libera et defende animam ejus, Domine.
Per jejunium tuum : libera et defende animam ejus, Domine.

Per passionem et crucem tuam : libera et defende animam ejus, Domine.

Per piissimam mortem tuam : libera et defende animam ejus, Domine.

Per gloriosam resurrectionem tuam : libera et defende animam ejus, Domine.

Per admirabilem ascensionem tuam : libcra et defende animam ejus, Domine.

Per adventum Sancti Spiritus Paracliti : libera et defende animam ejus, Domine.

Per intercessionem omnium Sanctorum tuorum : libera et defende animam ejus, Domine,

In die judicii : libera et defende animam ejus, Domine.
Peccatores, te rogamus audi nos.

Ut animam famuli tui de principibus tenebrarum, et de locis pænarum liberare digneris :

Te rogamus, audi nos.
Ut eam ab inferorum cruciatibus liberare digneris :
Te rogamus, audi nos.
Ut cuncta ejus peccata oblivioni perpetuæ tradere digneris :
Te rogamus, audi nog.
Ut ei omnes lubricæ temeritatis offensas dimittere digneris :
Te rogamus, audi nos.
Ut delicta juventutis ejus et ignorantias non reminiscaris :
Te rogamus, audi nos.

Ut quicquid vitiorum fallente diabolo, et propria iniquitate atque fragilitate contraxit, clementer indulgere digneris :

Te rogamus, audi nos.
Ut eum in pacis ac lucis regione constituere digneris :
Te rogamus, audi nos.

Ut ei gaudium et exultationem in regno tuo, cum sanctis et electis tuis donare digneris :

Te rogamus, audi nos.
Ut nos exaudire digneris.
Te rogamus, audi nos.
Fili Dei :
Te rogamus, audi nos.
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi :
Miserere animæ ejus.
Christe Jesu :
Miserere animæ ejus.
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi :

Dona ei pacem, æternamque felicitatem, et gloriam sempiternam. Amen.

Proficiscere anima Christiana de hoc mundo : in nomine Dei Patris omnipotentis, qui te creavit. Amen.

In nomine Jesu Christi Filii ejus, qui pro te passus est. Amen.
In nomine Spiritus Sancti, qui in te infusus est. Amen.
In nomine Angelorum et Archangelorum. Amen.
In nomine Thronorum et Dominationum. Amen.

In nomine Principatuum et Potestatum et omnium cælestium Virtutum. · Amen.

In nomine Cherubin et Seraphin. Amen.
In nomine Patriarcharum et Prophetarum. Amen.

In nomine Apostolorum et Martyrum. Amen.
In nomine Confessorum et Episcoporum. Amen.

In nomine Sacerdotum et Levitarum, et omnium Ecclesiæ Catholicæ graduum. Amen.

In nomine Monachorum et Anachoritarum. Amen.

In nomine Virginum et fidelium Viduarum, hodie in pace locus tuus fiat : et habitatio tua in cælesti Hierusalem. Amen.

Oremus. Oratio.

Suscipe itaque, Domine, servum tuum in bonum et lucidum habitaculum tuum. Amen.

Libera, Domine, animam servi tui ex omnibus periculis infernorum et de locis pænarum et de omnibus doloribus tribulationum. Amen.

Libera, Domine, animam servi tui, sicut liberasti Enoch et Eliam de mortem communi. Amen.

Libera, Domine, animam servi tui, sicut liberasti Loth de Sodomis et de flamma ignis. Amen.

Libera, Domine, animam servi tui sicut liberasti Isaac de manu patris sui Abrahæ. Amen.

Libera, Domine, animam servi tui, sicut liberasti Moysen de manu Pharaonis. Amen.

Libera, Domine, animam servi tui, sicut liberasti Job de passionibus suis. Amen.

Libera, Domine, animam servi tui, sicut liberasti David de manu Goliæ et de manu Saul regis. Amen.

Libera, Domine, animam servi tui, sicut liberasti Danielem de lacu leonum. Amen.

Libera, Domine, animam servi tui, sicut liberasti tres pueros de camino ignis ardentis. Amen.

Libera, Domine, animam servi tui, sicut liberasti Susannam de falso crimine. Amen.

Libera, Domine, apimam servi tui, sicut liberasti Petrum et Paulum de vinculis. Amen.

Sicut liberasti sanctos servos tuos de tormentis : sic liberare digneris animam servi tui de gehennæ incendiis, et ab omnibus angustiis. Amen.

COMMENDATIO ANIMARUM.

Sequatur Commendatio Animarum, et dicatur in camera rel in aula sine nota juxta corpus, et omnia subsequenter similiter usque ad procesrionem ad hominem mortuum suscipiendum.

Post commendationem sequatur.
Resp. Subrenite Sancti Dei, et cetera ut supra, p. 92.
Versus. Suscipiat te Christus, et cetera ut supra, ibidem.

Sequatur Oratio sine Dominus vobiscum et sine Oremus. . Oratio. Tibi, Domine, commendamus animam, et cetera ut supra,

[ocr errors]

Oremus. Oratio.
Misericordiam tuam, Domine, et cetera ut supra, p. 55.
Antiphona. Suscipiat te, et cetera ut supra, p. 92.

Psalmus. In exitu ( cxiii.)
Totus Psalmus dicitur sine Gloria Patri.
Quo finito dicat Sacerdos : Dominus vobiscum. Oremus.

Oratio. Omnipotens sempiterne Deus, qui humauo corpori, et cetera ut supra, p. 55.

Antiphona. Chorus angelorum.
Psalmus. Dilexi quoniam (cxiv.)
Psalmus. Credidi propter quod locutus sum (cxv.)
Psalmus. Laudate Dominum, omnes gentes ( cxvi.)
Psalmus. Confitemini Domino (cxvii.)

Psalmus. Beati immaculati usque ad Ad Dominum cum tribularer sine Gloria Patri (cxviii.)

Finitis Psalmis incipiatur Antiphona. Chorus angelorum te suscipiat, et cetera ut supra, p. 56.

Qua finita dicat Sacerdos : Oremus. Diri vulneris novitate percussi, et cetera ut supra, ibid.

Hic roget Sacerdos orare pro eo, ita dicens :
Pro anima N. et pro animabus omnium fidelium defunctorum.
Pater noster. Et ne nos. Sed libera.
Requiem æternam dona ei, Domine :

Et lux perpetua luceat ei.
A porta inferi :

Erue, Domine, animas eorum.
Non intres in judicium cum servo tuo, Domine:

Quia non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens.
Dominus vobiscum. Et cum spiritu tuo.
Oremus.
Oratio. Partem beatæ resurrectionis, et cetera ut supra, p. 57.
Oremus.

Oratio. Deus cui soli competit medicinam præstare, et cetera ut supra, ibid.

Oratio. Absolve, quæsumus, Domine, animam famuli tui, et animas omnium fidelium defanctorum ab omni, et cetera ut supra, p. 58.

* Deinde si corpus regis inuncti fuerit, qui migravit ex hoc sæculo, primo a suis cubiculariis corpus ejusdem aqua calida sive tepida lavetur. Deinde balsamo cum aromatibus ungatur per totum, et postea in panno lineo cerato involvatur, ita tamen quod facies et barba illius tantum paleant : et circa manus et digitos ipsius, dictus pannus ceratus ita sit dispositus ut quilibet digitus cum pollice utriusque manus singulatim insuatur per se, ac si manus ejus chirothecis lineis essent cooperiæ. Deinde corpus indualur tunica usque ad talos longa, et desuper pallio regali adornelur. Barba vero ipsius decenter componatur super pectus illius, et postmodum caput cum facie ipsius sudario serico cooperiatur : ac deinde corona regia aut diadema capiti ejusdem apponatur. Postea induantur manus ejus chirothecis cum aurofragiis ornatis et in medio digito dextræ manus imponatur annulus aureus aut deauratus, et in dextra manu sua pila rolunda, deaurata, in qua virga deaurata sit fura,

* MS. has only Post hæc lavetur corpus et in feretro locetur.

« ZurückWeiter »