Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

a manu ipsius usque ad pectus protensa, in cujus virgoe summitate sit signum Dominicce crucis, quod super pectus ejusdem principis honeste debet collocari. In sinistra vero manu sceptrum deauratum habeat usque ad aurem sinistram decenter protensum : ac postremo tibicé et pedes ipsius caligis sericis et sandaliis induantur.

Deinde dictus princeps ita adornatus cum regni sui pontificibus et magnatibus, cum omni reverentia et exequiis regalibus honestissime tradatur sepulturce.

Si vero corpus alterius fuerit, tunc tantum lavetur corpus, aqua tepida vel calida si placeat, et postea linteamine mundo honeste involvatur, et in feretro locetur :* clericis interim dicentibus Vesperas de die et de sancta Maria et postea Vigilias Mortuorum ut infra patebit.

Quibus dictis, dicantur sine nota Psolmi sequentes :
Psaluus. Verba mea (v.)
Psalmus. Domine, ne in furore (vi.)
Psalmus. Dilexi (cxiv.)
Psalmus. Credidi (cxv.)
Psalmus. De profundis (cxxix).
Psalmus. Voce mea, ii., (cali.)
Quibus finitis dicatur Antiphona.
Requiem æternam dona eis, Domine, et lux perpetua luceat eis.
Kyrie eleyson. Christe eleyson. Kyrie elegson.
Pater noster. Et ne nos. Sed libera.
Requiem æternam dona eis, Domine:

Et lux perpetua luceat eis.
A porta inferi :

Erue, Domine, animas eorum.
Non intres in judicium :

Quia non justificabitur.
Dominus vobiscum. Et cum spiritu tuo.
Oremus. Oratio.

Suscipe, Domine, animam famuli tui N. ad te revertentem, veste quoque cælesti indue eam et lava eam sancto fonte vitæ eternæ : ut inter gaudentes gaudeat, et inter sapientes sapiat, et inter martyres coronata incedat, et inter patriarchas et prophetas proficiat, et inter apostolos Christum sequi studeat, et inter angelos et archangelos claritatem Dei videat, et inter paradisi rutilos lapides gaudium Dei possideat, notitiamque mysterium Dei agnoscat, et inter Cherubin et Seraphin claritatem Dei videat, et inter viginti quattuor seniores cantica canticorum audiat, et inter lavantes stolas suas in fonte luminis vestem lavet, et inter pulsantes, portas cælestis Hierusalem apertas reperiat, et inter videntes Deum facie ad faciem videat, et inter cantantes canticum novum cantet, et inter audientes cælestem sonum audiat. Per.

Alia Oratio.

Suscipe, Domine, animam famuli tui N. quam de ergastulo, et cetera ut supra, p. 57.

+Anima ejus et animæ omnium fidelium defunctorum, per misericordiam Dei requiescant in pace. Amen.t

[ocr errors][ocr errors]

Deinde deportetur corpus ad Ecclesiam, ibidem vel in ccemeterio humandum. Quando deportari debet corpus defuncti ad Ecclesiam, in primis sumat Sacerdos spiculam, et aspergat aquam benedictam super corpus excanime, interim dicendo Psalmum, De profundis.

*Quo dicto sequatur:
Kyrie eleyson. Christe eleyson. Kyrie eleyson.
Pater noster. Et ne nos. Requiem æternam.
A porta inferi.
Credo videre.
Dominus vobiscum. Oremus. *
Oratio. Inclina, Domine.
Alia Oratio. Fidelium Deus omnium conditor.

Et finiantur sub una conclusione sic: Qui cum Deo Patre et Spiritu Sancto, et cetera.

Resquiescant in pace. Amen.

+ Si vero fuerit corpus mortuum cum processione sepeliendum, tunc eodem modo ordinetur processio, sicut in simplicibus Dominicis, præter quod in hac processione Sacerdos et ministri ejus in Albis cum Amictibus induti incedant; chorus autem in Capis nigris quotidianis. Et cum ad locum destinatum pervenerit processio, cadaver ipsum Sacerdos aqua benedicta aspergat, et postea thurificet : interim dicendo Psalmum De profundis clamavi, ut supra dictum est.

Deinde in redeundo, dum deportatur corpus ad Ecclesiam, cantetur sequens Antiphona, cantore incipiente:

Antiphona. Subvenite sancti Dei, et cetera ut supra, p. 92.
Versus. Suscipiat to Christus, et cetera ut supra, p. 93.
Repetatur Antiphona. Subvenite.

Deinde dicatur Psalmus, De profundis : et post unumquemque versum repetatur Antiphona : et postea si necesse fuerit, dicatur eodem ordine Psalmus, In exitu.

Deinde in introitu cæmeterii vel citius inchoetur:
Resp. Libera me, Domine: et dicatur cum hoc Versu tantum Dies illa.

Nunquam autem portetur corpus alicujus defuncti circa cæmeterium, sed directe in Ecclesiam : et si corpus canonici vel alterius magnatis fuerit, in chorum deferatur ; sin autem, extra chorum in Ecclesia post Orationem relinquatur. I

In introitu Ecclesia dicitur hæc Antiphona, cantore incipiente :
Antiphona. In paradisum deducant te, et cetera et supra, p. 58.

Versus. Requiem æternam dona eis, Domine, et lux perpetua luceat eis.

Repetatur Antiphona. In paradisum, qua finita sequatur:
Kyrie eleyson. Christe eleyson. Kyrie eleyson.

Deinde aspergat Sacerdos, aqua benedicta corpus defuncti Iet thurificet: rogans astantes orare pro anima defuncti, ita dicens :

Pro anima N. et pro animabus omnium fidelium defunctorum.

* Om. MS.

+ For this and the following rubric the MS. has Cum vero portatur ad Ecclesiam, pulsentur campance et cantetur hæc Antiphona.

Om. MS.

Pater noster. Et ne nos. Sed libera.
A porta inferi :

Erue, Domine, animas eorum.
Non intres in judicium :

Quia non justificabitur. Dominus vobiscum. Oremus. Oratio.

Suscipe, Domine, servum tuum in bonum habitaculum, et da ei requiem in regno cælestis Hierusalem : ut in sinu Abrahæ patriarchæ tui collocatus, resurrectionis diem præstoletur, et inter resurgentes ad gloriam resurgat, et cum benedictis ad dexteram Dei venientibus veniat, et cum possidentibus vitam æternam possideat. Per Christum.

Anima ejus et animæ omnium fidelium defunctorum, per Dei misericordiam in pace requiescant. Amen.

* Deinde dicantur sollemniter Vigilice Mortuorum et postea Completorium de die more solito.

Ubi vero in die sepulturce deportetur corpus ad Ecclesiam, tunc immediate post prædictam Orationem, Suscipe Domine, dicatur Commendatio animarum sollemniter, et finito Psalmo, Domine probasti: statim incipiatur Missa pro defunctis. *

Deinde exeat Sacerdos cum Stola, et aqua benedicta, ad locum ubi sepeliendus est mortuus : et signo crucis signet locum, et postea aspergat aqua benedicta.

Deinde accipiat Sacerdos fossorium, vel aliud instrumentum, et aperiat terram in modum crucis, ad longitudinem et latitudinem corporis defuncti dicens :

Aperite mihi portas justitiæ, et ingressus in eas confitebor Domino : hæc porta Domini, justi intrabunt in eam.

VIGILIÆ MORTUORUM. Dicantur autem Vigiliæ Mortuorum quotidie cum Missa in Capitulo in crastino usque ad Vigiliam Nativitatis Domini, nisi in Festis novom Lectionum, et a crastino Octavarum Epiphaniæ usque ad tertiam Feriam ante Pascha, et in ipsa tertia Feria fiant Vigilice Mortuorum cum norem Lectionibus in conventu cum Missa in crastino, nisi aliquod Duplum Festum impediat. Et tunc fiat prædictum servitium in aliqua die pro cedente ipsius hebdomadæ, quæ ad hoc vacaverit : videlicet in Dominica, vel in secunda Feria ; et sic compleatur servitium mortuorum usque ad Octavas Paschæ, nisi corpus præsens forte contigerit. Post Octavas vero Paschæ non fit Servitium mortuorum in conventu, nisi corpus præsens affuerit, vel die8 anniversarius vel dies tricennalis contigerit, usque in crastinum Sanctæ Trinitatis. In craslino autem Sanctæ Trinitatis et ab hinc quotidie fiant Vigiliæ Mortuorum usque ad Adventum Domini, nisi per Octavas et in Octavis Assumptionis et Nativitatis beatæ Mariæ et Dedicationis Ecclesia.

Canonico vero defuncto slalutum est triginta dierum in conventu obsequium fieri, et triginta Psalteria separatim a quocunque Presbytero

[ocr errors]

cantari : reliquos vero cujuscunque ordinis sint viginti Psalteria cantare, et eorum unumquemque in hebdomada sua privatim ejus anniversarium celebrare.

Impediuntur autem debitæ Vigilice Mortuorum per totum annum per Festa Duplicia, in primis et secundis Vesperis, nisi corpus preesens affuerit, et in octava die Epiphaniæ et in aliis Octavis quando dicitur hymnus Salvator mundi. In omnibus etiam aliis F'estis novem Lectionum, et in Dominicis et in Festis trium Lectionum, et in Octavis in quibus chorus regitur, in primis Vesperis tantum. Similiter fiat in commemoratione beatæ Marice et Sancti loci.

Fiant autem Vigiliæ Mortuorum cum novem Psalmis, novem Antiphonis, novem Lectionibus, quandocunque corpus adest præsens, vel quando dies anniversarius vel dies tricennalis contigerit, nisi in tempore Paschali. In Paschali vero tempore dicuntur tres Psalmi et tres Lectiones cum tribus Antiphonis super Psalmos ante Lectiones, qualiscunque nocturnus dicitur, et omnes Antiphonæ super Psalmos ad Vesperas scilicet ad Placebo, et omnes Antiphonce super Psalmos in Laudibus dicantur. Post Octavas vero Paschæ, in quacunque Feria inchoetur officium mortuorum, incipiatur a primo Nocturno et compleantur duo sequentes Nocturni in eadem hebdomada, si fieri potest. Sive autem fieri potest sive non, deinceps non servetur ordo Nocturnorum sed Feriarum in hoc tempore, sicut in aliis temporibus observetur. Ita tamen quod quandocunque fit servitium pro corpore præsenti, cujuscunque fuerit, et in anniversariis et in trigintalibus Episcoporum in predicto tempore semper Antiphonce, Psalmi, Versus, Lectiones, et duo Responsoria, dicantur de primo Nocturno.

Sciendum est quod in tempore Paschali semper erit tertium Responsorium Libera me, Domine, de morte, cum his tribus l'ersibus scilicet Dies illa. Quid ergo. Nunc, Christe.

Quandocunque dicatur hoc prædictum Responsorium Libera me, Domine, semper reincipiatur post ultimum versum.

In anniversariis vero Episcoporum, et quandocunque corpus adest præsens, et in Die Animarum tantum, tertium, sextum, nonum Responsorium debet repeti ab illis clericis qui Versus Responsoriorum cantaverunt. In quotidianis obsequiis mortuorum, videlicet quando corpus non est præsens vel dies anniversaria vel tricennalis nwn habetur, tunc fiant Vigilice mortuorum cum tribus Lectionibus tantum et novem Psalmis et una sola Antiphona super Psalmos hoc molo:

Ad Vesperas una sola Antiphona scilicet Placebo.
Psalmus. . Dilexi.
Psalmus. Ad Dominum cum tribularer.
Psalmus. Levavi.
Psalmus. De profundis.
Psalmus. Contitebor (ii.)
Repetita Antiphona post Psalmos dicut Sacerdos exsecutor officii :
Versus. A porta inferi.
Resp. Erue, Domine, animas eorum.
Antiphona. Audivi vocem.
Psalmus. Magnificat.

Sequatur. Kyrie eleyson. Christe eleyson. Kyrie elevson.
Pater noster. Deinde sine pronuntiatione, Et ne nos.
Dicatur iste Psalmus sine nota : Lauda anima mea.
Finito Psalmo dicat Sacerdos loco nec habitu mutato :
Versus. Requiem æternam dona eis, Domine :

Et lux perpetua luceat eis.
A porta inferi:

Erue, Domine, animas eorum.
Credo videre bona Domini:

In terra viventium,
Dominus vobiscum. Et cum spiritu tuo.

Tres Orationes dicantur tam ad Placebo, quam ad Dirige, sub una terminatione quarum prima pro Episcopis, secunda pro fratribus et sororibus, tertia generalis.

Et dicantur isto Orationes ad Placebo per totum annum.
Oratio. Deus, qui inter apostolicos.
Oratio. Deus veniæ.
Oratio. Fidelium Deus.

Non dicatur Dominus vobiscum, neque Requiescant in pace; sed statim sine invitatorio incipiatur Antiphona Dirige

Tamen quando Dirige non dicatur, statim post Placebo ut in Quadragesima et quando Orationes prædictæ dicantur in Laudibus, ut a Die Inimarum usque ad quartam Feriam ante Pascha, tunc dicatur ab ipso Sacerdote exsecutore officii.

Versus. Requiescant in pace, sine Dominus vobiscum.

Post Orationem ad Dirige, super omnes Psalmos ante Lectiones hæc sola Antiphona Dirige.

Psalmus. Verba mea.
Psalmus. Domine, ne in furore.
Psalmus. Domine Deus meus.
Psalmus. Dominus regit.
Psalmus. Ad te, Domine, levavi.
Psalmus. Dominus illuminatio.
Psalmus. Expectans expectavi.
Psalmus. Beatus qui intelligit.
Psalmus. Quemadmodum.

Repetita Antiphona post Psalmos, Sacerdos. exsecutor officii dicat Versum Complaceat tibi, Domine, ut eruas me.

Resp. Domine, ad adjuvandum me respice.
Pater noster. Deinde dicat Sacerdos in audientia, Et ne nos.
Chorus. Sed libera nos.

Similiter in audientia omnes Lectiones legantur in secunda forma. Versus quoque Responsoriorum ab ipsis Lectoribus dicantur ita quod prima et tertia Lectio ex parte Chori legantur, et secunda Lectio ex altera parte : et hac omnia sine nota dicantur statim post Vesperas de die et de sancta Maria ante Completorium de die. In Lectionibus legendis et Responsoriis cantandis ordo Feriarum scrrctur, videlicct die Dominica et Feria quarta Lectiones et Rcsponsoria de primo Nocturno: et secunda et quinta Feria Lectiones et Responsoria de secundo Nocturno: et tertia et sexta Feria

« ZurückWeiter »