Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

a manu ipsius usque ad pectus protensa, in cujus virga summitate sit signum Dominicæ crucis, quod super pectus ejusdem principis honeste debet collocari. In sinistra vero manu sceptrum deauratum habeat usque ad aurem sinistram decenter protensum: ac postremo tibiæ et pedes ipsius caligis sericis et sandaliis induantur.

Deinde dictus princeps ita adornatus cum regni sui pontificibus et magnatibus, cum omni reverentia et exequiis regalibus honestissime tradatur sepulturæ.

Si vero corpus alterius fuerit, tunc tantum lavetur corpus, aqua tepida vel calida si placeat, et postea linteamine mundo honeste involvatur, et in feretro locetur :* clericis interim dicentibus Vesperas de die et de sancta Maria et postea Vigilias Mortuorum ut infra patebit.

Quibus dictis, dicantur sine nota Psalmi sequentes :
Psaluus. Verba mea (v.)

Psalmus. Domine, ne in furore (vi.)

Psalmus. Dilexi (cxiv.)

Psalmus. Credidi (cxv.)

Psalmus. De profundis (cxxix).

Psalmus. Voce mea, ii., (cxli.)

Quibus finitis dicatur Antiphona.

Requiem æternam dona eis, Domine, et lux perpetua luceat eis.
Kyrie eleyson. Christe eleyson.

Pater noster.

Kyrie eleyson.

Et ne nos. Sed libera.

Requiem æternam dona eis, Domine:

Et lux perpetua luceat eis.

A porta inferi:

Erue, Domine, animas eorum.

Non intres in judicium :

Quia non justificabitur.

Dominus vobiscum. Et cum spiritu tuo.

Oremus. Oratio.

Suscipe, Domine, animam famuli tui N. ad te revertentem, veste quoque cælesti indue eam et lava eam sancto fonte vitæ eternæ : ut inter gaudentes gaudeat, et inter sapientes sapiat, et inter martyres coronata incedat, et inter patriarchas et prophetas proficiat, et inter apostolos Christum sequi studeat, et inter angelos et archangelos claritatem Dei videat, et inter paradisi rutilos lapides gaudium Dei possideat, notitiamque mysterium Dei agnoscat, et inter Cherubin et Seraphin claritatem Dei videat, et inter viginti quattuor seniores cantica canticorum audiat, et inter lavantes stolas suas in fonte luminis vestem lavet, et inter pulsantes, portas cælestis Hierusalem apertas reperiat, et inter videntes Deum facie ad faciem videat, et inter cantantes canticum novum cantet, et inter audientes cælestem sonum audiat. Per.

Alia Oratio.

Suscipe, Domine, animam famuli tui N. quam de ergastulo, et cetera ut supra, p. 57.

tAnima ejus et animæ omnium fidelium defunctorum, per misericordiam Dei requiescant in pace.

Amen.t

[blocks in formation]

Deinde deportetur corpus ad Ecclesiam, ibidem vel in cœmeterio humandum. Quando deportari debet corpus defuncti ad Ecclesiam, in primis sumat Sacerdos spiculam, et aspergat aquam benedictam super corpus exanime, interim dicendo Psalmum, De profundis.

*Quo dicto sequatur:

Kyrie eleyson. Christe eleyson. Kyrie eleyson.

Pater noster.

A porta inferi.

Credo videre.

Et ne nos.

Requiem æternam.

[blocks in formation]

Et finiantur sub una conclusione sic: Qui cum Deo Patre et Spiritu Sancto, et cetera.

Resquiescant in pace. Amen.

+Si vero fuerit corpus mortuum cum processione sepeliendum, tunc eodem modo ordinetur processio, sicut in simplicibus Dominicis, præter quod in hac processione Sacerdos et ministri ejus in Albis cum Amictibus induti incedant: chorus autem in Capis nigris quotidianis. Et cum ad locum destinatum pervenerit processio, cadaver ipsum Sacerdos aqua benedicta aspergat, et postea thurificet: interim dicendo Psalmum De profundis clamavi, ut supra dictum est.

Deinde in redeundo, dum deportatur corpus ad Ecclesiam, cantetur sequens Antiphona, cantore incipiente:

Antiphona. Subvenite sancti Dei, et cetera ut supra, p. 92.
Versus. Suscipiat te Christus, et cetera ut supra, p. 93.

Repetatur Antiphona. Subvenite.

Deinde dicatur Psalmus, De profundis: et post unumquemque versum repetatur Antiphona: et postea si necesse fuerit, dicatur eodem ordine Psalmus, In exitu.

Deinde in introitu cœmeterii vel citius inchoetur:

Resp. Libera me, Domine: et dicatur cum hoc Versu tantum Dies illa. Nunquam autem portetur corpus alicujus defuncti circa cœmeterium, sed directe in Ecclesiam : et si corpus canonici vel alterius magnatis fuerit, in chorum deferatur; sin autem, extra chorum in Ecclesia post Orationem relinquatur.

In introitu Ecclesia dicitur hæc Antiphona, cantore incipiente : Antiphona. In paradisum deducant te, et cetera et supra, p. 58. Versus. Requiem æternam dona eis, Domine, et lux perpetua luceat eis.

Repetatur Antiphona. In paradisum, qua finita sequatur:

Kyrie eleyson. Christe eleyson. Kyrie eleyson.

Deinde aspergat Sacerdos, aqua benedicta corpus defuncti ‡et thurificet:‡

rogans astantes orare pro anima defuncti, ita dicens:

Pro anima N. et pro animabus omnium fidelium defunctorum.

* Om. MS.

For this and the following rubric the MS. has Cum vero portatur ad Ecclesiam, pulsentur campanæ et cantetur hæc Antiphona.

+ Om. MS.

[blocks in formation]

Erue, Domine, animas eorum. Non intres in judicium :

Quia non justificabitur. Dominus vobiscum.

Oremus. Oratio.

Suscipe, Domine, servum tuum in bonum habitaculum, et da ei requiem in regno cælestis Hierusalem: ut in sinu Abrahæ patriarchæ tui collocatus, resurrectionis diem præstoletur, et inter resurgentes ad gloriam resurgat, et cum benedictis ad dexteram Dei venientibus veniat, et cum possidentibus vitam æternam possideat. Per Christum.

Anima ejus et animæ omnium fidelium defunctorum, per Dei misericordiam in pace requiescant. Amen.

*Deinde dicantur sollemniter Vigilia Mortuorum et postea Completorium de die more solito.

Ubi vero in die sepulturæ deportetur corpus ad Ecclesiam, tunc immediate post prædictam Orationem, Suscipe Domine, dicatur Commendatio animarum sollemniter, et finito Psalmo, Domine probasti: statim incipiatur Missa pro defunctis.*

Deinde exeat Sacerdos cum Stola, et aqua benedicta, ad locum ubi sepeliendus est mortuus: et signo crucis signet locum, et postea aspergat aqua benedicta.

Deinde accipiat Sacerdos fossorium, vel aliud instrumentum, et aperiat terram in modum crucis, ad longitudinem et latitudinem corporis defuncti dicens:

Aperite mihi portas justitiæ, et ingressus in eas confitebor Domino: hæc porta Domini, justi intrabunt in eam.

VIGILIE MORTUORUM.

Dicantur autem Vigilia Mortuorum quotidie cum Missa in Capitulo in crastino usque ad Vigiliam Nativitatis Domini, nisi in Festis novem Lectionum, et a crastino Octavarum Epiphaniæ usque ad tertiam Feriam ante Pascha, et in ipsa tertia Feria fiant Vigiliæ Mortuorum cum novem Lectionibus in conventu cum Missa in crastino, nisi aliquod Duplum Festum impediat. Et tunc fiat prædictum servitium in aliqua die præcedente ipsius hebdomadæ, quæ ad hoc vacaverit: videlicet in Dominica, vel in secunda Feria; et sic compleatur servitium mortuorum usque ad Octavas Pascha, nisi corpus præsens forte contigerit. Post Octavas vero Pascha non fit Servitium mortuorum in conventu, nisi corpus præsens affuerit, vel dies anniversarius vel dies tricennalis contigerit, usque in crastinum Sanctæ Trinitatis. In crastino autem Sanctæ Trinitatis et abhinc quotidie fiant Vigiliæ Mortuorum usque ad Adventum Domini, nisi per Octavas et in Octavis Assumptionis et Nativitatis beatæ Mariæ et Dedicationis Ecclesiæ.

Canonico vero defuncto statutum est triginta dierum in conventu obsequium fieri, et triginta Psalteria separatim a quocunque Presbytero

Om. MS.

cantari: reliquos vero cujuscunque ordinis sint viginti Psalteria cantare, et eorum unumquemque in hebdomada sua privatim ejus anniversarium celebrare.

Impediuntur autem debitæ Vigiliæ Mortuorum per totum annum per Festa Duplicia, in primis et secundis Vesperis, nisi corpus præsens affuerit, et in octava die Epiphaniæ et in aliis Octavis quando dicitur hymnus Salvator mundi. In omnibus etiam aliis Festis novem Lectionum, et in Dominicis et in Festis trium Lectionum, et in Octavis in quibus chorus regitur, in primis Vesperis tantum. Similiter fiat in commemoratione beatæ Mariæ et Sancti loci.

Fiant autem Vigiliæ Mortuorum cum novem Psalmis, novem Antiphonis, novem Lectionibus, quandocunque corpus adest præsens, vel quando dies anniversarius vel dies tricennalis contigerit, nisi in tempore Paschali. In Paschali vero tempore dicuntur tres Psalmi et tres Lectiones cum tribus Antiphonis super Psalmos ante Lectiones, qualiscunque nocturnus dicitur, et omnes Antiphonæ super Psalmos ad Vesperas scilicet ad Placebo, et omnes Antiphona super Psalmos in Laudibus dicantur. Post Octavas vero Pascha, in quacunque Feria inchoetur officium mortuorum, incipiatur a primo Nocturno et compleantur duo sequentes Nocturni in eadem hebdomada, si fieri potest. Sive autem fieri potest sive non, deinceps non servetur ordo Nocturnorum sed Feriarum in hoc tempore, sicut in aliis temporibus observetur. Ita tamen quod quandocunque fit servitium pro corpore præsenti, cujuscunque fuerit, et in anniversariis et in trigintalibus Episcoporum in prædicto tempore semper Antiphona, Psalmi, Versus, Lectiones, et duo Responsoria, dicantur de primo Nocturno.

Sciendum est quod in tempore Paschali semper erit tertium Responsorium Libera me, Domine, de morte, cum his tribus Versibus scilicet Dies illa. Quid ergo. Nunc, Christe.

Quandocunque dicatur hoc prædictum Responsorium Libera me, Domine, semper reincipiatur post ultimum versum.

In anniversariis vero Episcoporum, et quandocunque corpus adest præsens, et in Die Animarum tantum, tertium, sextum, nonum Responsorium debet repeti ab illis clericis qui Versus Responsoriorum cantaverunt. In quotidianis obsequiis mortuorum, videlicet quando corpus non est præsens vel dies anniversaria vel tricennalis non habetur, tunc fiant Vigilia mortuorum cum tribus Lectionibus tantum et novem Psalmis et una sola Antiphona super Psalmos hoc modo :

Ad Vesperas una sola Antiphona scilicet Placebo.

[blocks in formation]

Psalmus. De profundis.

Psalmus. Confitebor (iii)

Repetita Antiphona post Psalmos dicat Sacerdos exsecutor officii:
Versus. A porta inferi.

Resp. Erue, Domine, animas eorum.

Antiphona. Audivi vocem.

Psalmus. Magnificat.

Sequatur. Kyrie eleyson. Christe eleyson. Kyrie eleyson.
Deinde sine pronuntiatione, Et ne nos.

Pater noster.

Dicatur iste Psalmus sine nota: Lauda anima mea.

Finito Psalmo dicat Sacerdos loco nec habitu mutato :
Versus. Requiem æternam dona eis, Domine :

Et lux perpetua luceat eis.

A porta inferi:

Erue, Domine, animas eorum. Credo videre bona Domini :

In terra viventium.

Dominus vobiscum. Et cum spiritu tuo.

Tres Orationes dicantur tam ad Placebo, quam ad Dirige, sub una terminatione quarum prima pro Episcopis, secunda pro fratribus et sororibus, tertia generalis.

Et dicantur ista Orationes ad Placebo per totum annum.
Oratio. Deus, qui inter apostolicos.

Oratio. Deus veniæ.

[blocks in formation]

Non dicatur Dominus vobiscum, neque Requiescant in statim sine invitatorio incipiatur Antiphona Dirige

Tamen quando Dirige non dicatur, statim post Placebo ut in Quadragesima et quando Orationes prædictæ dicantur in Laudibus, ut a Die Animarum usque ad quartam Feriam ante Pascha, tunc dicatur ab ipso Sacerdote exsecutore officii.

Versus. Requiescant in pace, sine Dominus vobiscum.

Post Orationem ad Dirige, super omnes Psalmos ante Lectiones hæc sola Antiphona Dirige.

[blocks in formation]

Repetita Antiphona post Psalmos, Sacerdos. exsecutor officii dicat Versum Complaceat tibi, Domine, ut eruas me.

Resp. Domine, ad adjuvandum me respice.

Pater noster. Deinde dicat Sacerdos in audientia, Et ne nos.
Chorus. Sed libera nos.

Similiter in audientia omnes Lectiones legantur in secunda forma. Versus quoque Responsoriorum ab ipsis Lectoribus dicantur ita quod prima et tertia Lectio ex parte Chori legantur, et secunda Lectio ex altera parte: et hæc omnia sine nota dicantur statim post Vesperas de die et de sancta Maria ante Completorium de die. In Lectionibus legendis et Responsoriis cantandis ordo Feriarum servetur, videlicct die Dominica et Feria quarta Lectiones et Responsoria de primo Nocturno: et secunda et quinta Feria Lectiones et Responsoria de secundo Nocturno: et tertia et sexta Feria

« ZurückWeiter »