Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Lectiones et Responsoria de tertio Nocturno: ita tamen quod semper in tertia et sexta Feria sit tertium Responsorium, Libera me, Domine, de viis inferni.

In obsequiis mortuorum cum novem Psalmis et tribus Lectionibus, tertium Responsorium nunquam repetatur. Ante Laudes, quando sequuntur Laudes continuiæ, ut a Festo Sanctæ Trinitatis usque ad Festum omnium Sanctorum, dicat Sacerdos hunc Versum, Requiescant in pace. Resp. Amen.

In Laudibus hæc sola Antiphona. Exultabunt Domino.

[blocks in formation]

Resp. Et lux perpetua.

Antiphona. Ego sum.

Psalmus. Benedictus.

Sequatur. Kyrie eleyson. Christe eleyson. Kyrie eleyson.

Pater noster.

Deinde sine pronuntiatione, Et ne nos.

[blocks in formation]

Oratio. Deus cujus misericordiæ.

Oratio. Inclina, Domine, aurem.

Et finiantur sub una terminatione sic Per Christum Dominum nostrum.

Sequatur. Oremus.

Deinde dicuntur Orationes pro defunctis familiaribus ad placitum quibus expletis, sequatur Oratio generalis in audientia scilicet, Ánimabus, quæsumus, Domine, quæ terminetur sic: Qui cum Deo Patre et Spiritu Sancto, vivis et regnas Deus, Per omnia sæcula sæculorum.

Resp. Amen. Requiescant in pace.

Resp. Amen, sine Dominus vobiscum.

Quando Laudes non sequuntur continua post Lectiones, ut a Die Animarum usque ad quartum Feriam ante Pascha, tunc non dicatur ante Laudes Versiculus, Requiescant in pace; sed post ultimum Responsorium dicatur:

Kyrie eleyson. Christe eleyson. Kyrie eleyson.

Pater noster sine Et ne nos.

Deinde dicatur Psalmus Exaltabo, sine nota, cum Versu et Oratione, quæ dicendæ sunt ad Laudes alio tempore. Laudes vero tunc dicuntur

post Matutinas de die et de sancta Maria supradicto modo, et tunc post Psalmum Benedictus dicitur:

Kyrie eleyson. Christe eleyson. Kyrie eleyson.

Pater noster sine Et ne nos, cum Psalmo Voce mea (ii.), cum Versu et Oratione, quæ dicebantur ad Placebo; et hæc omnia tam ad Placebo quam ad Dirige sine nota dicantur.

Sciendum est, quod quandocunque dicitur servitium mortuorum in conventu, nisi corpus præsens fuerit, vel anniversarius Episcoporum vel Decanorum et nisi in Die Animarum semper dicitur Placebo sedendo usque ad Antiphonam post Psalmos. Similiter fiat in Laudibus. Ad Dirige vero per totum tempus sedet Chorus, nisi dum Antiphona super Psalmos ante Lectiones dicitur usque ad inceptionem Lectionis. Ita tamen quod Lectio et Versus Responsorii stando dicantur, et legantur ab illis clericis scilicet qui dicturi sunt tantum; Chorus vero interim sedeat. In repetitione autem noni Responsorii post ultimum Versum stet Chorus usque ad primam Antiphonam incipiendam super Laudes. Prostratus vero debet esse Chorus in omni Feria, quando de Feria agitur extra tempus Paschale in Vigiliis Mortuorum trium Lectionum ad Placebo, ex quo dicitur Kyrie eleyson, donec ultima Oratio compleatur, et ad Dirige similiter, dum dicitur Pater noster ante Lectionem, et post ultimum Responsorium quando non sequuntur continua Laudes, et post Psalmum Benedictus eodem modo quo post Psalmum Magnificat ad Placebo. Et hoc sit generale per totum annum, quod quoties fiunt genuflexiones in Choro ad Vesperas vel ad Matutinas diei, totiens fiant in sequentibus obsequiis mortuorum quamvis fiant novem Lectiones, nisi corpus præsens fuerit vel dies anniversarius ejusdem Ecclesiæ Episcoporum: tunc enim genuflectere Chorum non licet, sed continue stare tenetur ad Placebo, quousque finiatur. Et etiam in singulis Nocturnis ad Dirige, dum dicitur Oratio Dominicalis ante Lectionem et in Laudibus tantum ad primum Psalmum, et a Versiculo ante Psalmum Benedictus, quousque illius obsequii officium expleatur. In reliqua Psalmodia et in omnibus aliis sedere debet.

Sciendum est quod in Vigilia Mortuorum nunquam fiunt prostrationes in Paschali tempore, nec in aliquo Festo trium vel novem Lectionum, nec in commemoratione beatæ Mariæ vel Sancti loci, nec in Octavis nec infra Octavas Sanctorum.

Quando vero corpus adest præsens, et in anniversariis Episcoporum omnes clerici stare tenentur ad Placebo per totum tempus; ad Dirige ut in alio tempore; ad Laudes similiter per totum tempus, nisi ab inceptione Psalmi Te decet usque ad Versiculum ante Benedictus Dominus. In Vigilia quoque Mortuorum trium Lectionum extra tempus Paschale omnes Versiculi dicantur a Sacerdote exsecutore officii, loco nec habitu mutato. In Vigilia mortuorum novem Lectionum simplici prima Antiphona super Psalmos ad Placebo in superiori gradu inchoetur. Cetera omnes Antiphona in prima forma discurrant, excepta Antiphona super Magnificat et prima Antiphona super Psalmos ad Dirige et prima Antiphona ad Laudes et Antiphona super Benedictus, quæ in superiori gradu discurrant. Tres prima Lectiones in prima forma legantur, loco nec habitu mutato: sua quoque Responsoria ab eisdem Lectoribus cantentur. Tres media Lectiones in secunda forma cum suis Responsoriis dicantur.

Tres ultima Lectiones in superiori gradu eodem modo cum suis Responsoriis dicantur. Ita tamen quod secundus Versus ultimi Responsorii in eodem gradu ex opposito dicatur. Tertius similiter ex parte Chori in eodem gradu dicatur: cetera, ut prædictum est, sunt exsequenda.

Iste modus servitii mortuorum locum habet in omni anniversario et trigintali, post primum diem trigintalis.

In anniversario tamen simplici canonicorum ultimum Responsorium a duobus de superiori gradu dicatur ad gradum Chori, habitu non mutato, cum suis tribus Versibus.

In prima quoque die trigintalis simplicis Canonici eodem modo ultimum Responsorium dicatur, sed tamen post ultimum Versum Respon sorii ab ipsis Cantoribus ad gradum Chori repetatur Responsorium, et a Choro percantetur. Præterea sexta Lectio in superiori gradu cum suo Responsorio dicatur.

In anniversariis vero archidiaconorum et subdiaconorum vel succentorum modus servitii fiat sicut in primo trigintali simplicis Canonici.

In anniversario cantorum, thesaurariorum, cancellariorum, Antiphona quæ in simplicibus Vigiliis solent esse in prima forma, in secunda forma discurrant, ceteris ut in die trigintalibus de Canonico.

In anniversariis decani simile servitium observetur quod de ceteris personis, excepta quod tertia Lectio in secunda forma, quinta Lectio in superiori gradu cum suo Responsorio dicatur.

De personis vero Ecclesia in episcopos promotis in aliis Ecclesiis fit servitium in eorum anniversariis juxta dignitatis suæ exigentiam, quam ante promotionem in Ecclesia Sarisburiensi habuerunt.

De aliis vero episcopis extraneis et pro regibus pro quibus fit servitium, eo modo fiat quo in anniversariis Canonici simplicis.

Sciendum tamen est quod de aliis solummodo fit servitium in annirersariis qui scribuntur in martilogio.

Sciendum autem est quod in anniversariis quattuor principalium personarum excellentior Sacerdos exsequitur officium. Episcopus vero in anniversariis episcoporum prædecessorum officium exsequitur. In anniversariis et trigintalibus episcoporum_Sarum Ecclesiæ totum servitium discurrit more Duplicis Festi scilicet Johannis Baptista: habitus tamen non mutetur in legendo vel cantando. Tabula etiam de Lectionibus legendis et Responsoriis cantandis disponitur sicut in prædicto Festo, e.ccepto quod nullum Responsorium a tribus cantatur, nisi nonum. Tertium quoque, sextum, et nonum repetatur ab illis clericis qui Versum Responsorii cantaverunt. Lectiones vero non in pulpito sed ad gradum Chori super Lectrinum legantur. Exsecutor tamen officii in Orationibus dicendis locum non mutet nec habitum. Omnes autem Versiculi dicantur et respondeantur sub eodem tono, quo in tribus noctibus ante Pascha, sed in audientia non respondeantur.

Cetera

In omnibus aliis anniversariis et trigintalibus prima Antiphona super primum Psalmum ad Placebo in superiore gradu inchoetur. omnes Antiphona in secunda forma discurrant per ordinem, excepta Antiphona super Psalmum Magnificat, et prima Antiphona super primum Psalmum ad Dirige, et prima Antiphona ad Laudes et Antiphona super Benedictus, quæ in superiore gradu discurrant. Sex prima Lectiones in secunda forma legantur loco nec habitu mutato. Versus quoque Respon

E*

soriorum ab eisdem Lectoribus cantentur. Septima Lectio cum Versu Responsorii sui, et sic deinceps, in superiore gradu supradicto modo discurrant; ita tamen quod nonum Responsorium a duobus de superiore gradu cantetur ad gradum Chori, habitu non mutato, cum suis Versibus.

Et sciendum est quod semper dicatur a Sacerdote Et ne nos post Pater noster ante inceptionem Lectionum, quandocunque dicatur servitium mortuorum tam trium quam novem Lectionum. Omnes vero Versus ab aliquo Sacerdote de superiori gradu dicantur sub eodem tono, quo in tribus noctibus ante Pascha, loco nec habitu mutato, vel ab exsecutore officii, et respondeat Chorus supradicto modo.

Quando vero fit servitium pro corpore præsenti, non pro Canonico, omnes Antiphonæ præter quinque principales in secunda forma supradicto modo discurrant, duæ prime Lectiones cum suis Responsoriis in prima forma, tertia et quarta in secunda forma; quinta et sic deinceps in superiori gradu. Singula vero Responsoria a duobus ad caput defuncti ad orientem conversis, habitu non mutato, cantentur. Ultimum vero Responsorium a tribus cum repetitione cantetur, loco et habitu supradicto; ita tamen quod ab ipsis Cantoribus cantetur et inchoetur. Singuli vero Versiculi a duobus pueris ibidem dicantur, habitu non mutato. Non respondeantur in audientia, quando dicuntur a duobus. Cetera ut in aliis Vigiliis prædictis.

Requiem æternam dona eis, Domine :

Et lux perpetua luceat eis.

Si vero fuerit corpus canonici cujuscunque, codem modo fiat servitium sicut in anniversariis episcoporum ejusdem Ecclesiæ.

AD VESPERAS.

In Vigiliis Mortuorum ad Vesperas sine Deus in adjutorium incipiatur in superiori gradu Antiphona Placebo.

Psalmus. Dilexi (cxir.)

Iste sequens Versiculus scilicet Placebo Domino in regione vivorum, eo quod idem est cum Antiphona sequenti non dicatur pro Versu, nisi tantum in quotidianis obsequiis mortuorum, quando una sola Antiphona dicitur super Psalmum: sed finito Versu Quia eripuit, immediate sequatur Antiphona Placebo Domino in regione vivorum.

Antiphona. Heu me.

Psalmus. Ad Dominum (cxix.)

Antiphona. Heu me quia incolatus meus prolongatus est.
Antiphona. Dominus.

Psalmus. Levavi (cxx.)

Antiphona. Dominus custodit te ab omni malo: custodiat animam tuam Dominus.

Antiphona. Si iniquitates.

Psalmus. De profundis (cxxix.)

Antiphona. Si iniquitates observaveris, Domine: Domine, quis sustinebit?

Antiphona. Opera.

Psalmus. Confitebor (cxxxvii.)

Antiphona. Opera manuum tuarum, Domine, ne despicias.

Deinde dicitur Versiculus hoc modo: A porta inferi:

Resp. Erue, Domine, animas eorum.

*Et sciendum est quod quandocunque corpus præsens fuerit, et in anniversariis et trigintalibus episcoporum Sarum Ecclesia, et in Die Animarum omnes Versus tam ad Placebo quam ad Dirige a duobus pueris pariter stantibus ad orientem conversis, habitu non mutato, sub tono supradicto cantentur, et sub silentio respondeantur. Ita quod in anniversariis et trigintalibus episcoporum et in Die Animarum ad gradum Chori in medio, et quandocunque corpus præsens affuerit, ad caput defuncti dicantur.

+In omnibus vero aliis anniversariis et trigintalibus et quando ultimo pit servitium mortuorum ante Pascha, omnes Versus ab aliquo Sacerdote superiori gradu vel ab cxsecutore officii, loco nec habitu mutato, sub tono supradicto dicantur: et tunc semper respondeat Chorus sub hoc tono.+ Responsorium. Erue, Domine, animas eorum.

Antiphona. Audivi vocem.

Psalmus. Magnificat.

Nunquam thurificetur corpus alicujus defuncti ad Placebo Domino vel ad Dirige, Domine, secundum usum Sarum.‡

Antiphona.

Audivi vocem de cælo dicentem: Beati mortui qui in

Domino moriuntur.

Kyrie eleyson. Christe eleyson. Kyrie eleyson.

Pater noster. Deinde sine pronuntiatione, Et ne nos.

Dicatur iste Psalmus sine nota: Lauda anima mea (cxlv.)

Finito Psalmo, dicat Sacerdos, loco nec habitu mutato, Versiculum : V. Requiem æternam dona eis, Domine.

Et lux perpetua luceat eis.

A porta inferi:

Erue, Domine, animas eorum.

Credo videre bona Domini:

In terra viventium.

Dominus vobiscum. Et cum spiritu tuo.

Sciendum est quod quandocunque corpus adest præsens nisi fuerit episcopi, regis, regine vel alterius magnatis, semper dicantur sub tono sequenti et sub una conclusione tam ad Placebo quam ad Dirige quattuor Orationes, quarum prima sit pro corpore præsenti; secunda pro episcopis; tentia pro fratribus et sororibus; et quarta generalis. Si vero eodem die dics anniversarius vel trigintale alicujus non completum contigerit, tunc sit secunda Oratio pro illo anniversario vel trigintali, tertia pro fratribus et sororibus, et quarta generalis. Et si trigintale simul cum anniversario codem die contigerit, tunc sit secunda Oratio pro illo trigintali, tertia pro anniversario, et quarta generalis.

* MS. inserts "In Vigiliis Mortuorum trium Lectionum extra tempus Paschæ omnes Versiculi a Sacerdote exsecutore officii, loco nec hubitu mutato, sine nota dicuntur. Nam tunc totum servitium dicitur

[blocks in formation]
« ZurückWeiter »