Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Tamen hoc non usitatum est in Ecclesia Sarum, immo differantur ibidem hujusmodi sollemnitates, et unaquæque per se sollemnitas celebretur, licet in Ecclesiis Parochialibus fieri non valeat.

Similiter in omnibus anniversariis vel trigintalibus semper dicantur quattuor Orationes sub una conclusione tam ad Placebo quam ad Dirige, quarum prima sit pro illo anniversario vel trigintali, secunda pro episcopis, tertia pro fratribus et sororibus, et quarta generalis.

Pro corpore præsenti cujuscunque fuerit, tam ad Placebo, quam ad Dirige dicitur hoc Oratio: Oremus.

Deus, cui proprium est misereri semper et parcere, te supplices deprecamur pro anima famuli tui N. quam hodie de hoc seculo migrare jussisti, ut non tradas eam in manus inimici, nec obliviscaris in finem; sed jubeas illam ab angelis sanctis suscipi atque ad regionem vivorum perduci: et quia in te speravit et credidit, sanctorum tuorum mereatur societate lætari.

In anniversario de quocunque fuerit ad Placebo tantum dicatur hæc sequens Oratio:

Deus, indulgentiarum Domine, da animæ famuli tui N. cujus anniversarium deposition is diem commemoramus, refrigerii sedem, quietis beatitudinem, luminis claritatem.

Pro trigintali complendo vel completo seu commemoratione unius defuncti vel plurimorum tam ad Placebo quam ad Dirige dicitur hæc Oratio:

Deus, cui proprium est misereri semper et parcere; propitiare animæ famuli tui N., et omnia ejus peccata dimitte, ut mortis vinculis absolutis transire mereatur ad vitam.

Pro episcopis defunctis ad Placebo tantum dicitur ista Oratio :
Deus, qui inter apostolicos.

Pro fratibus et sororibus nostris ad Placebo tantum dicitur ista sequens Oratio :

Deus, venia largitor.

Oratio generalis ad Placebo dicenda: Fidelium, Deus, omnium conditor.

AD MATUTINAS.

Non dicitur Dominus vobiscum, neque Requiescant in pace; sed absque intervallo incipiantur Matutina mortuorum. Tamen quandocunque non dicitur Dirige statim post Placebo ut in Die Animarum et a Quadragesima et quando Orationes prædictæ dicuntur in Laudibus, ut a Die Animarum usque ad quartam Feriam ante Pascha, tunc finita Oratione Fidelium ut supra dictum est, statim dicat Sacerdos exsecutor officii, sine Dominus vobiscum, hoc modo :

Requiescant in pace. Amen.

*

In quotidianis tamen obsequiis mortuorum tertia Lectio semper sine nota dicatur et respondeatur. Ad Matutinas mortuorum non dicitur Domine, labia, nec Deus in adjutorium; sed sine Invitatorio et sine Psalmo Venite, incipiatur Antiphona in superiori gradu hoc modo.*

* Om. MS.

IN PRIMO NOCTURNO.

Antiphona. Dirige.

Psalmus. Verba mea (v.)

Antiphona. Dirige, Domine Deus meus, in conspectu tuo vitam meam.
Antiphona. Convertere.

Psalmus. Domine, ne in furore (vi. )

Antiphona. Convertere, Domine, et eripe animam meam; quoniam non est in morte qui memor sit tui.

Antiphona. Ne quando.

Psalmus. Domine, Deus meus (vii.)

Antiphona. Ne quando rapiat ut leo animam meam dum non est qui redimat, neque qui salvum faciat.

Versus. A porta inferi.

Responsorium. Erue, Domine, animas eorum.

Pater noster.

Deinde dicat Sacerdos in audientia sub tono consueto Et ne nos: Chorus similiter in audientia sub codem tono respondeat Sed libera: quod per totum annum observetur in obsequiis mortuorum cum nota dicendis, qualiscunque nocturnus dicitur, ac etiam in Die Animarum. Non dicatur Jube, Domine, benedicere, nec Tu autem, Domine; sed ex verbis Lectionis finem faciant Lectores, ut infra patebit.

Lectio prima. Parce mihi, Domine, et cetera ut supra, p. 68, et

finiatur sic: non sub-sis-tam.

Eodem modo finiantur omnes Lectiones præter secundam : †

Responsorium. Credo quia redemptor meus vivit, et in novissimo die resurrecturus sum, et in carne mea videbo Deum salvatorem meum. Versus. Quem visurus sum ego ipse et non alius, et oculi mei conspecturi sunt. Et in carne mea.

Lectio secunda. Tædet animam meam, ut supra, p. 69.

Responsorium. Qui Lazarum suscitasti a monumento fœtidum, Tu eis, Domine, dona requiem et locum indulgentiæ.

Versus.

Qui venturus es judicare vivos et mortuos et sæculum per ignem. Tu eis.

Lectio tertia. Manus tuæ fecerunt, ut supra, p. 70.

Responsorium. Domine, quando veneris judicare terram, ubi me abscondam a vultu iræ tuæ: Quia peccavi nimis in vita mea.

Versus. Commissa mea pavesco et ante te erubesco: dum veneris judicare noli me condemnare. Quia.

Quandocunque corpus adest præsens et in anniversariis episcoporum tantum ac etiam in Die Animarum repetatur tertium, sextum, et nonum Responsorium ab illis clericis qui Versum Responsorii præcedentis can

taverunt.

* MS. inserts "Lectiones ad caput defuncti clericis ad orientem conversis leguntur."

+ MS. adds "Quæ tamen terminetur ut patet in prima Lectione. Singula Responsoria ad caput corporis ad orientem conversis cantentur. Ultimum Responsorium a tribus dicatur, ut patet ibidem."

Antiphona. In loco.

IN SECUNDO NOCTURNO.

Psalmus. Dominus regit me (xxii.)

Antiphona. In loco pascua ibi me collocavit.
Antiphona. Delicta.

Psalmus. Ad te, Domine, levavi (cxxii.)

Antiphona. Delicta juventutis meæ, et ignorantias meas no memin

eris, Domine.

Antiphona. Credo videre.

Psalmus. Dominus illuminatio mea (xxvi.)

Antiphona. Credo videre bona Domini in terra viventium.

Versus. In memoria æterna erunt justi.

Responsorium. Ab auditione mala non timebunt.

Lectio quarta.

Quantas habeo iniquitates, et cetera ut supra, p. 74.

Responsorium. Heu mihi, Domine, quia peccavi nimis in vita mea: quid faciam miser? ubi fugiam, nisi ad te, Deus meus? miserere mei, Dum veneris in novissimo die.

Versus. Anima mea turbata est valde: sed tu, Domine, succurre ci. Dum veneris.

Lectio quinta. Homo natus de muliere, et cetera ut supra, p. 75. Responsorium. Ne recorderis peccata mea, Domine, Dum veneris judicare sæculum per ignem.

Versus. Dirige, Domine Deus meus, in conspectu tuo viam meam. Dum veneris.

Lectio sexta. Quis mihi hoc tribuat, et cetera ut supra, p. 76.
Responsorium.

Domine, secundum actum meum noli me judicare: nihil dignum in conspectu tuo egi. Ideo deprecor majestatem tuam, ut tu Deus deleas iniquitatem meam.

Versus. Amplius lava me, Deus, ab injustitia mea: et a delicto meo munda me, quia tibi soli peccavi. Ideo.

IN TERTIO NOCTURNO.

Antiphona. Complaceat.

Psalmus. Expectans expectavi (xxxix.)

Antiphona. Complaceat tibi, Domine, ut eripias me: ad adjuvandum me respice.

Antiphona. Sana, Domine.

Psalmus. Beatus qui intelligit (xl.)

Antiphona. Sana, Domine, animam meam, quia peccavi tibi.

Antiphona. Sitivit.

Antiphona. Quemadmodum desiderat (xli.)

Antiphona. Sitivit anima mea ad Deum virum. Quando veniam

et apparebo ante faciem Domini?

Versus. Requiem æternam dona eis, Domine.

Responsorium. Et lux perpetua luceat eis.

Lectio septima. Spiritus meus, et cetera ut supra, p. 80.

Responsorium. Peccantem me quotidie non pænitentem timor mortis conturbat me, Quia in inferno nulla est redemptio. Miserere mei,

Deus, et salva me.

Versus. Deus, in nomine tuo salvum me fac, Domine; et in virtute inca libera me. Quia in inferno.

Lectio octava.

Pelli mei consumptis carnibus, et cetera ut supra, p. 81. Responsorium. Requiem æternam dona eis, Domine: Et lux perpetua luceat eis.

Versus. Qui Lazarum resuscitasti a monumento fœtidum; tu eis, Domine, dona requiem. Et lux.

Lectio nona. Quare de vulva, et cetera ut supra, p. 82.

Responsorium. Libera me, Domine, de morte æterna in die illa tremenda, Quando cæli movendi sunt et terra, Dum veneris judicare sæculum per ignem.

Versus. Dies illa, dies ire, calamitatis et miseria: dies magna et amara valde. Quando cæli, et dicitur usque ad Dum veneris tantum. Versus. Quid ergo, miserrimus quid dicam vel quid faciam, dum nil boni perferam ante tantum judicem? Dum veneris.

Versus. Nunc, Christe, te petimus miserere, quæsumus; qui venis ti redimere perditos, noli damnare redemptos.

Quod per

Deinde repetatur Responsorium: Libera me, Domine. tolum annum observetur, quandocunque corpus adest præsens, et in anniversariis et trigintalibus Episcoporum et quattuor personarum principalium scilicet Decani, Cantoris, Cancellarii et Thesaurarii, et in Die Animarum tantum. In omnibus vero aliis Vigiliis Mortuorum, in quibus dicitur prædictum Responsorium, tunc finito ultimo Versu non dicatur Dum veneris, sed statim reincipiatur Libera me, Domine, et repetatur usque in finem.

Quandocunque corpus adest præsens, in omnibus anniversariis et trigintalibus et quando ultimo fit servitium mortuorum ante Pascha, ac etiam in Die Animarum semper erit prædictum Responsorium Libera me, Domine, de morte ultimum, et semper dicetur cum tribus Versibus supradictis, nisi in Die Animarum tantum, tunc enim dicetur cum his Versibus Dies illa, Quando cæli, ut supra.

Versus. Ardentes animæ flent sine fine, flent sine fine ambulantes per tenebras, dicuntque singulæ, Væ! væ! væ! quantæ sunt tenebræ ! Dum veneris.

Versus. Creator omnium rerum Deus, qui me de limo terræ formasti et mirabiliter sanguine proprio redemisti, corpusque meum, licet patrescat, de sepulchro facies in die judicii resuscitari; exaudi me, ut animam meam in sinu Abrahæ Patriarchæ tui jubeas collocari. Duni veneris.

Deinde repetatur Responsorium, ut supra dictum est. In omni vero tertia et quinta Feria per annum, quandocunque fuerit Vigilia Mortuorum cum novem Psalmis et tribus Lectionibus tantum, tunc sit hoc tertium Responsorium:

Libera me, Domiue, de viis inferni; Qui portas æreas confregisti, et visitasti infernum, et dedisti eis lumen, ut viderent te qui erant in pænis tenebrarum.

Versus.

Qui portas.

Clamantes et dicentes: Advenisti, Redemptor noster.

Non repetatur hoc Responsorium.

*Deinde dicat Sacerdos exsecutor officii ante Laudes, loco nec habitu mutato, hunc Versum: Requiescant in pace. Resp. Amen.

Iste Versus prædictus dicatur semper ante Laudes supradicto modo, nisi a Die Animarum usque ad quartam Feriam ante Pascha, nam tunc non sequuntur Laudes continue post Dirige, sicut infra patebit.

Antiphona. Exsultabunt.

IN LAUDIBUS.

Psalmus. Miserere mei; Deus (l.)

Antiphona. Exsultabunt Domino ossa humiliata.

Antiphona. Exaudi, Domine.

Psalmus. Te decet hymnus (lxiv.)

Antiphona. Exaudi, Domine, orationem meam.

cars veniet.

Antiphona. Me suscepit.

Psalmus. Deus, Deus meus (xxi.)

Antiphona. Me suscepit dextera tua, Domine.

Antiphona. A porta inferi.

Ad te omnis

Psalmus. Ego dixi (Esaia, xxxviii. 10-20, ut supra, p. 86).
Antiphona. A porta inferi erue, Domine, animam meam.

Antiphona. Omnis spiritus.

Psalmus. Laudate Dominum de cælis (cxlviii.)

Antiphona. Omnis spiritus laudet Dominum.

Versus. Requiem æternam dona eis, Domine.

Responsorium. Et lux perpetua luceat eis.
Antiphona. Ego sum.

Psalmus. Benedictus Dominus.

Antiphona. Ego sum resurrectio et vita: qui credit in me, etiam si mortuus fuerit, vivet: et omnis qui vivit et credit in me non morietur in æternum.

Kyrie eleyson. Christe eleyson. Kyrie eleyson.

Deinde dicatur: Pater noster: sine pronuntiatione Et ne nos. Et dicatur iste Psalmus sine nota hoc modo: Exaltabo (xxix.)† Quo finito dicat Sacerdos, loco nec habitu mutato, Requiem æternam, et cetera ut supra ad Vesperas cum Orationibus subscriptis secundum ordinem et numerum Orationum, quæ prius dicebantur ad Vesperas, videlicet pro corpore præsenti.

*MS. has for this and the following paragraph: "Et notandum quod in Vigiliis Mortuorum cum novem Psalmis et tribus Lectionibus tantum dicitur hæc sola Antiphona super Psalmos ante Lectiones scil. Dirige, Domine: Et tunc dicitur Versus tantum scil: Complaceat tibi, Domine, ut eruas me: Resp. Domine, ad adjuvandum me festina."

+ MS. adds "A Die Animarum usque ad quartam Feriam ante Pascha dicatur iste Psalmus, Voce mea (lxxvi.)."

« ZurückWeiter »