Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

In Dominicis dicbus et in secundis Feriis et etiam pro corpore prosenti et in anniversariis ct trigintalibus et in Die Animarum tantum dicatur hoc Evangelium :

Secundum Johannem (xi. 21-27).
In illo tempore, Dixit Martha usque ad in hunc mundum venisti.
Feria tertia.
Evangelium : Secundum Johannem (vi. 37-40).

In illo tempore, et cetera. Omne quod dat usque cul in novissimo die.

Feria quarta.
Evangelium : Secundum Johannem (r. 24-29).

In illo tempore, et cetera. Amen, amen usque ad resurrectionem judicii.

Feria quinta.
Evangelium : Secundum Johannem (v. 21-24).

In illo tempore, et cetera. Sicut Pater suscitat usque ad a morte in vitam.

Feria sexta.
Evangelium : Secundum Johannem (vi. 51-54).
In illo tempore, et cetera. Ego sum panis usque ad in novissino dic.
Sabbato.
Evangelium : Secundum Johannem (vi. 53-54).
In illo tempore, et cetera. Amen, amen usque ad in novissimo die.

lloc sequens Offertorium dicatur in omnibus Vissis pro Defunctis, nisi in Die Animarum tantum :

Domine Jesu Christe, rex gloriæ, libera animas omnium fideliuni (lefunctorum de manu inferni, et de profundo lacu, libera eas de ore leonis, ne absorbeat eas tartarus; ne cadant in obscura tenebrarum loca : sed signifer sanctus Michael repræsentet eas in lucem sanctam, quam oli:n promisisti Abrahæ et semini ejus.

lloc sequens Offertorium dicatur in Die Animarum :

O pie Deus, qui primum hominem ad æternam gloriam revocasti : pastor bone, qui ovem perditam pio humero ad ovile reportasti : juste judex, dum veneris judicare, libera de morte animas eorum quas redemisti, ne tradas bestiis animas confitentes tibi, ne derelinquas eas in finem.

Post ablulivnem manuum junctis manibus in medio Altaris incipiat Sacerdos :

Hostias et preces tibi, Domine, offerimus.
Chorus respondeat hoc modo:

Tu suscipe pro animabus illis, quarun hodic memoriam agimus : fic cas, Domine, de morte transire ad vitam.

Et interim dicat Sacerdos : In spiritu humilitatis, priratim more sulito. Deinde dicat Sacerdos : Orate fratres. Chorus respondeat ciritanilo: V. Requiem æternam dona eis, Domine: et lux perpetua luceat eis. Quam olim Abrahæ promisisti et scmini ejus.

Notandum est quod quandocunque corpus allest præsens, el in omnibus anniversariis et trigintalibus dicitur : Hostias ct preces cum l'ersu Requiem æternam et Quanı olim; et in Die Animarum non dicatur.

Qwtidie cite diem sepuliure cujuscunque fuerit dicatur istud Secrctum :

Suscipe, quæsumus, Domine, misericors Pater, oblationem quam tibi offerimus pro anima famuli tui N. quam hodie de carnali corruptione liberasti : et concede, ut ab omnibus humanæ conditionis excessibus his remediis expietur; et in requie sempiterna diem resurrectionis præstolctur. Per.

In die sepulturæ cujuscunque fuerit Secretum :

Suscipe, Domine, pro anima famuli tui hostiam quam Dco Patri obtulisti pro nobis benigne ; et quia causa hominum descendisti de cælis, te redeunte, sanctorum tuorum mereatur adjungi consortiis. Per te, Salvator mundi, qui cum Deo Patre et Spiritu Sancto.

In anniversario de quocunque fuerit dicatur istud Secretum :

Propitiare, quæsumus, Domine, supplicationibus nostris pro anima famuli tui, cujus hodie annua dies agitur; pro qua tibi offerimus sacrificium laudis, ut eam sanctorum tuorum consortio sociare digneris. Per Dominum.

In die tricennali de quocunque fuerit Secretum :

Intuere, quæsumus, omnipotens Deus, et placatus suscipere dignare hoc sacrificium quod tibi offerimus pro anima famuli tui (vel famulie tuæ), et concede illi pacem perpetuam et requiem sempiternam. Per Dominum.

Præfatio quotidiana.

Quando corpus aulest præsens et in omnibus anniversariis et trigintalibils et quando ultimo fit servitium mortuorum ante Pascha et in Die Animarum dicatur hic cantus :

Sanctus, Sanctus, Sanctus Dominus Deus Sabaoth. Pleni sunt cæli et terra gloria tua. Hosanna in excelsis. Benedictus qui venit in nomine Domini. Hosanna in excelsis.

Quando corpus adest praesens et in omnibus anniversiriis et trigintali11248 et quando ultimo fit servitium mortuorum ante Pascha et in die Animarum dicatur hic cantus :

Agnus Dei, qui tollis peccata mundi : dona eis requiem.
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi: dona eis requiem.
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi: dona eis requiem sempiternim.

In omnibus Älissis pro corpore prasenii et in anniversariis et trigintalibus et quando ultimo fit scrritium mortuorum tute l'ascha el in Die Animarum dicatur hac sequens Communio:

Pro quorum memoria Corpus Christi sumitur, dona cis, Domine, requiem sempiternam. 1'. Et lux perpetua lucent cis. Pro quorum memoria Corpus Christi siimitur, dona eis, Domine, requiem sempiternain.

In omnibus aliis Missis pro defunctis dicatur hoc Communio:

Lux æterna luceat eis, Doinine, cum silnctis tuis in æternum, quia pius es.

Et dicitur cum l'ersu, sic: Requiem æternam dona eis, Domine, et lux perpetua luceat eis, et cum repetitione, Cum sanctis tuis in æternum quia pius es.

Quotidie ante diem sepulturce dicitur ista Postcommunio:
Præsta, quæsumus, omnipotens Deus, ut animam famuli tui V. ab

angelis lucis susceptam in præparata habitacula deduci facias beatorum. Per Dominum.

In die sepulturce cujuscunque fuerit dicatur ista Postcommunio :

Præsta, quæsumus, Domine, ut anima famuli tui cujus corpori hodie officia humanitatis exhibemus, his sacrificiis expiata, salvationis tuæ perpetuo munere gratuletur. Per Dominum.

In anniversario de quocunque fuerit dicatur hoc sequens Postcommunio :

Præsta, quæsumus, Domine, ut anima famuli tui, cujus anniversarium depositionis diem recolimus, his purgata sacrificiis indulgentiam pariter et requiem capiat sempiternam. Per Dominum.

In die trigintali de quocunque fuerit dicatur hcec Postcommunio:

Prosit, quæsumus, Domine, animæ famuli tui (vel famulæ tuæ) divini celebratio sacramenti, ut ejus in quo speravit et credidit, æternum capiat, te miserante, consortium.

INHUMATIO DEFUNCTI.

Post Missam accedat Sacerdos ad caput defuncti, Alba indutus, absque Capa serica ; et duo clerici de secunda forma ad caput lefuncti stantes incipiant tribus vicibus * Antiphoram sequentem, quam chorus singulis vicibus tolam prosequatur usque in finem.*

Antiphona.
Circumdederunt me gemitus mortis, dolores inferni circumdederunt

me.

Deinde post tertian repetitionem sequatur :
Kyrie eleyson. Christe eleyson. Kyrie eleyson.

Non dicatur Pater noster, nec Dominus vobiscum, neque Oremus : sed tantum Oratio, Sacerdote dicente modesta roce, videlicet sine nola :

Non intres in judicium, et cetera ut supra, p. 93.
Eodem modo dicuntur omnes Oraliones sequentes.

Deinde incipiat cantor Responsorium: Qui Lazarum resuscitasti, et cetera ut supra, p. 69.

l'ersus. Qui venturus es.

Et percantetur a choro cum suo l'ersu, et interim Sacerdos cum thuribulo circumeundo corpus, illud incenset. Similiter fiat in Responsoriis sequentibus.

Deinde dicitur:

Kyrie eleyson. Christe eleyson. Kyrie eleyson, sine Pater noster et sine Dominus vobiscum : sed tantum cum Oremus.

Oralio. Deus cui omnia vivunt, et cetera ut supra, p. 94. Responsorium. Heu mihi, Domine, quia peccavi, ei celera ut supru,

[ocr errors]

l'ersus. Anima mea.

El percantetur a choro cum suo Versu, et interim incensetur corpus ul supra.

* MS.—“repetentes similiter cum toto conventu,"

Deine scquatur:

Kyrie eleyson. Christe eleyson. Kyrie eleyson, sine Pater noster el sine Dominus vobiscum : sed tontum cum Oremus.

Oratio. Fac, quæsumus, Domine, hanc cum servulo tuo, et cetera ut supra, p. 94.

Deinule incipiat cantor Responsorium : Libera me, Domine, de morte, et cetera ut supra, p. 82.

Versus. Dies illa.

Et percantetur a choro cum suo Versu tantum, scilicet Dies illa, ut supra, et interim incensetur corpus a Sacerdote semel circumeundlo, et posterı aspergatur aqua benedicta; deinde sequatur :

Kyrie eleyson. Christe eleyson. Kyrie eleyson.
Hic roget Sacerdos circumstantes orare pro anima defuncti dicens :
Pro anima N, et pro animabus omnium fidelium defunctorun.
Pater noster. Et ne nos. Sed libera.
Non intres in judicium cum servo tuo vel servula tua, Domine :

Quia non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens.
A porta inferi:

Erue, Domine, animas eorum.
Credo videre bona Domini:

In terra viventium.
Domine, exaudi.
Dominus vobiscum. Oremus.
Oratio. Inclina, Domine, aurem tuam, et cetera ut supra, p. 64.
lic deportctur corpus ad sepulchrum, cantore incipiente.
Antiphona. In Paradisum.
Psalmus. In exitu Israel de Ægypto (cxiii.)

Alius Psalmus, si tantum restat iter, scilicet : Ad te, Domine, levavi (ariv.)

Finito Psalmo vel Psalmis, dicatur iste l'ersus: Requiem æternam.
Deinde repetatur Antiphona : In Paradisum, et cetera ut supra, p. 58.

Quibus dictis, dicat Sacerdos sine Dominus vobiscum, sed tantum cum Oremus humili voce.

Oratio. Piæ recordationis affectu, et celcra ut supra, p. 96.
Alia Oratio cum Oremus.

To Domine, sancte Pater, omnipotens æterne Deus, suppliciter deprecamur pro spiritu fratris nostri vel sororis nostræ, quem vel quam a voraginibus hujus sæculi accersiri jussisti, ut digneris, Domine, dare ei lucidum locum refrigerii et quietis. Liceat ei transire portas inferorum et panas tenebrarun, mancatque in mansionibus sanctorum, et in luce sancta quam olim Abruha promisisti et semini ejus. Nullam laesionem sentiat spiritus ejus, sed cum magnus illc dies resurrectionis advenerit, resuscitare cum vel eam cligneris una cum sanctis et electis tuis, delcasque ejus omnia delicta atque peccata usque ad novissimum quadrantem, tecumque immortalitatis tuæ vitam et regnum consequatur æternum. Per Christum Dominum nostrum. Amen.

Finitis Orationibus aperiatur sepulchrum, cantore incipiente Anti. phonam : Aperite.

Psalmus. Confitemini Domino (crvii.)

[ocr errors]

Finita Psalmo tota dicatur Antiphona : Aperite mihi portas, et cetera ut supra, p. 96.

Qua dicta dicat Sacerdos Oremus.
Oratio. Obsecramus misericordiam tuam, et cetera ut supra, p. 97.
Alia Oratio cum Oremus.
Deus, qui justis supplicationibus, et cetera ut supra, p. 101.
Deinde dicatur benedictio sepulchri, sine Oremus, hoc modo :
Rogamus te, Domine, omnipotens Pater, sancte æterne Deus, ut bene-

dicere et sanctificare digneris hoc sepulchrum, et corpus in eo collocandum : ut sit remedium salutare in eo quiescenti et redemptio animæ ejus atque tutela et munimen contra sæva jacula inimici. Per Christum.

(Alia benedictio tumuli. * Adjutorium nostrum in nomine Domini. Qui fecit cælum et terram.

Benedic Domine locum sepulchri hujus, sicut benedixisti sepulchra Abrahæ, Isaac, et Iacob.

Versus. Ostende nobis, Domine, misericordiam tuam.
Responsorium. Et salutare tuum da nobis.
Oratio.

Deus qui fundasti terram et formasti cælos, qui omnia sideribus instituta fixisti, qui captum laqueis mortis hominem lavacri ablutione reparas, qui sepultos Abraham, Isaac, et Iacob in spelunca duplici, in libro vitæ ac totius gloriæ principes annotasti benedicendos : ita bene! dicere digneris hunc famulum tuum vel ancillam tuam, ut eum vel eam requiescere facias, et in sinu Abrahæ collocare digneris : qui Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, devictis laqueis inferorum, resurgere et in se credencium suorum membra resuscitare jussisti. Qui venturus est judicare vivos et mortuos et sæculum per ignem.

Oratio.

Respice, Domine, super hanc fabricam sepulturæ, et descendat in enin Spiritus tuus, ut te jubente sit ei in hoc loco quieta dormitio, et tempore judicii cum omnibus sanctis sit vera resurrectio. Te præstante Domino nostro, qui in Trinitate perfecta vivis et regnas per cuncta sæcula sæculorum. Amen.]

llic aspergatur aqua benedicta super sepulchrum, el incensetur sepulchrum.

Finitis Orationibus, ponatur corpus in sepulcro, cantore incipiente
Antiphonam. Ingrediar.
Psalmus. Quemadmodum desiderat certus (zli.)
Dicto Psalmo repetatur Antiphona :
Ingrediar in locum tabernaculi admirabilis usque ad comum Dei.
Qua dicta, dicat Sacerdos Orationem hoc modo:

Oremus, fratres carissimi pro spiritu cari nostri, et cetera ut supra, p. 101.

Alia Oratio cum Oremus.
Oratio. Deus qui humanarum animarum, et cetera ut supra, p. 101.

* This form is not found in the Pynson Editioa of t!.e Manual or in the MS.

« ZurückWeiter »