Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Also alle tho that breke any poynt of the kynges great chartre or elles any poynt of chartre of the forest, in whiche chartres ben writen the fredams of this lond, that diverse kynges have graunted bothe to the lered and to the lewed : in the grette chartre ben .xxxv. poyntes and the chartre of the forest comprehendith .xv. poyntes; That alle erchebishops and bishops that longen to engelond have acursed alle tho that breke wytyngli any of alle thise poyntes, the which sentence of cursynge hath ben often confermed bi the court of Rome,

And alle tho ben acursed, that false the popes lettres or his scel, or any other lettres or seles that ben autentyk, and alle tho that hem purchase, and alle tho that use wytyngli suche false purchased lettres.

And also alle tho ben acursed that stelle, or destroie, or falsli with holdc chartres, or testamenthes, or any other maner lettres, that longen til other men; wher for thei lese here eritage, or any right that thei shulde haue bi lawe.

And alle tho that rise false weghtes, or false yerdes, or any other false mesures for to deceyue the peple with. And alle tho that false the kynges moneye, or clippeth or maketh lasse bi cause of here pirofit.

And also alle tho that brek or brenne holichirche, or any other place of religion, or do in bolichirche, or in any other holi place, any foul synne, wherfor it hath nede either to be newe halwed or elles to be reconsiled.

And alle heretikes ben acursed, and alle tho that mayntene heresie : et alle tho that use symonie: et alle usureres: and alle tho that make whanne usure is taken, that it be nought restored ayen, and alle tho that leve on such craft : et alle tho that be na cursed bi name : and alle tho that wilfulli slee hem selven.

And none of alle these mowe be biried amonge no cristene folk, and alle tho ben acursed that mayntene or defende any of hem, either bi word or dede.

Also we denounce acursed alle opene theves et robberes, et alle that hem receyre wityngli, or yeue hem help or counseil.

And hem that in violence drawe blod on her fader or moder, et this is understonde bothe of bodeli fader et moder, and gostli.

And alle tho that wilfulli sle her owne child, or caste hem a wey atto chirches, or atte hospitales, or in any other place : many other poyntes also longe unto this grete sentence; bote I trowe to God it be no nede to reberce here no mo.

Bote le autorite of oure Lord God Almighty, and oure lady seynte Marie, et alle seyntes of hevene of angeles and archaungeles, patriarkes and prophetes, apostoles and evangelistes, martyres, confessores and virgines, and also bi the power of al holichirche, that oure Lord Jesu Crist yaf unto seynt Peter, we denounce alle tho openli acursed that we have iekened thus uzito yow, et alle tho that mayntene hem in here synnes, or geve hem ther to help or counseil, so that thei be departed fro God et al holichirche, et that thci haue no part of the passion of oure Lord Jesu Crist, ne of no sacrement that ben in holichirche, de no part of the prayere among cristene folk, bote that thei ben acursed of God holichirche, fro the sole of the foot unto the crowne of the ened, slepynge et walkynge, sittynge et standynge, et in al here wordes and werkcs, et bote zif thei have grace of God, for to amende hem here by here live, for to dwelle in the peynes of helle for eve withouten ende : fiat, fiat. Amen.

Et nota quia licet omnes et singuli qui notantur vel innodantur in hac generali excommunicatione sint ipso facto et jure excommunicati in tantum quod hæc sententia non indigent judicis adminiculo, nihilominus potest denuntiator, quotienscunque eam denunciat, si viderit expedire ad terrorem audientium, uti illa debita sollemnitate, qua tam de iure quam de consuetudine utitur Ecclesia in aliis articulis majoris excommunicationis sententias fulminando; videlicet cum cruce erecta, pulsatis campanis, candelis accensis, et in terram projectis et extinctis, et cetera.

Sequitur de absolutione, et modo et auctoritate absolvendi a sententia excommunicationis majore et minore. Et est sciendum, quod generaliter in forma confessionis sacramentalis prius est poenitentia injungenda, et consequenter absolutio imponenda, sub hac forma :

Ego, auctoritate Dei Patris omnipotentis et beatorum apostolorum Petri et Pauli et officii mihi in hac parte commissi, absolvo te ab his peccatis mihi per te confessis, et ab aliis de quibus non recordaris. In nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti. Amen.

In const. oct. cap. Quoniam cæca, hæc forma absolvendi traditur :

Ego, auctoritate qua fungor, absolvo te a peccatis tuis de quibus es cuntritus et mihi confessus; et Dominus te absolvat. In nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti. Amen.

Et debet præmitti oratio, Misereatur tui omnipotens Deus, ne forte effectus sacramenti impediatur ex parte pænitentis.

Et post absolutioneni convenienter apponitur, In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Amen, ad insinuandum, quod Sacerdos non propria auctoritate absolvit, sed quasi minister : tanien hoc relinquitur Sacerdotis arbitrio. Nec requiritur in absolutione manus impositio, quia loc sacramentum non ordinatur ad exsequendum aliquam excellentiam gratiæ, sed all remissionem culpce, et ideo magis competit crucis signatio, quia fuit instrumentum nostrce redemptionis.

Absolutio a minore excommunicatione impendenda est sub hac forma. Excommunicatus excommunicatione minore, confitealur se esse excommunicatum, et causam specialiter exprimat pro qua excommunicatus est, et petat se absolvi, et hoc a proprio sacerdote fieri potest.

Et debet sacerdos hæc verba vel similia dicere : Auctoritate qua fungor, absolvo te ab omni vinculo excommunicationis minoris : vel sic, a vinculo excommunicationis qua ligatus es pro tili facto, exprimendo illu factuin in speciali, et sacramentis ecclesiae te restituo. In nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti. Amen.

Et potius est absolutio sic imponenda, cum verbo singularis numeri quam pluralis, sccundum theologos quamvis Hostiensis aliter dicat.

In absolutione a majori excommunicationc sunt quattuor observan la. Primum est quod excommunicatus juret se stare mandatis ecclesiæ. Seil hoc juramentum non est de substantia absolutionis. Unde el si omittatur, (quod tamen fieri non debet) non minus tenet absolutio. Porro de pueris an jurare debent judicio relinquatur. Mulieres vero indubitanter jurare debent. Secundum est ut si quis excommunicatus pro notari offensa in

aliquem non absolveretur, nisi prius sufficiens emendatio præstetur. Pro occulta vero offensa, aut pro contumacia, sufficit juratoria cautio, ubi scilicet nullce expense petuntur. Sed si vero cxpense petuntur vel satisfactio damni, non debet reus absolvi nisi satisfaciat, si satisfacere valeat ; et peccat qui talem absolvit : si tamen de facto absolvat, absolutus est. Si autem emendationem facere non potest, debet absolvi, recepta prius ab eo idonea cautione scilicet fidejussoria, vel pignoratitia de satisfaciendo cum ad pinguiorem fortunam pervenerit. Quam si prcestare non potest, saltem prostet juratoriam et absolvatur : talis quoque ad petitionem adversarii tenetur cedere bonis. Tertium est, quod excommunicatus absolvatur per eum qui tulit sententiam : vel per ejus superiorem, aut ab aliqua auctoritate alterius eorum, et per Sacerdotem reconcilietur. Nam quamvis non Sacerdos possit excommunicare et absolvere a sententia judiciali, tamen dicere debet absoluto ut ostendat se Sacerdoti, qui ratione clavis ipsum absolvere debet, quantum ad sollemnem reconciliationem et Ecclesice satisfactionem : quia haec in absolutione excommunicati requiruntur. Et si minor excommunicatio requirat Episcopum vel proprium Sacerdotem pro absolutione obtinenda, multo fortius hoc requiritur in majori, secundum Hostiensem.

Deinde consuetum est, ut fiat absolutio hoc modo. Excommunicatus, vestibus suis spoliatus, ponat se anle januas ecclesice prostratum, vel flexis genibus coram illo qui debet eum absolvere : qui absolvens alba vel superpellicio cum stola indutus, teneat virgam in manu sua, dicendo totum et integrum psalmum, Miserere mei Deus secundum magnam misericordiam tuam, cum Gloria Patri et Sicut erat. Interim verberando pænitentem cum virga, videlicet percutiendo eum semel in quolibel versu, vel magis vel minus, lenius vel acrius secundum quantitatem delicti. Deinde finito Psalmo dicat,

Kyrie elegson.
Christe eleyson.
Kyrie eleyson.
Pater noster. Et ne nos. Sed libera.
Salvum fac servum tuum, ve! ancillam tuam :

Deus meus sperantem in te.
Nihil proficiat iniinicus in eo, vel in ea :

Et filius iniquitatis r.on ap vonat nocere ci.
Esto ei, Domine, turris fortitudinis :

A facie inimici.
Domine, exaudi orationem meam :

Et clamor meus ad te veniat.
Dominus vobiscum.
Et cum spiritu tuo.
Oren:us. Oratio.

Dcus cui proprium est mis reri som er et jarcerc, suscipc deprccationem nostram : et hunc fumulum tuum, vel hanc famulum tuam, quem, vel quam, excommunicationis catena constringit, miseratio tuæ pictatis absolvat. Per Christum Dominum nostrum. Amen.

Deinde dicat absolvens sic:

Auctoritate Dei Patris omnipotentis et beatorum apostolorum suorum Petri et Pauli et Ecclesiæ suæ sanctæ et nostra absolvimus te ab omni vinculo excommunicationis majoris quam incurristi pro tali facto, exprimenilo illud factum in speciali, et restituimus te communioni et participationi Ecclesiæ et oinnium fidelium et ecclesiasticis sacramentis. In nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti. Amen.

Multa hic posita non sunt de essentia absolutionis sed de bene esse : et ponuntur hic cul instructionem simplicium Saccrdotum. Quartum requisitum est, quod absolvens post absolutionem injungat absoluto rationabilia mandata. Nam si irrationabilia injungeret, posset appellare. Et sciendum est quod in prædictis non intelligitur absolvens illicite communicare cum excowmunicato : sed licite facit, quia hæc ad saluten animæ pertinent, et in his licitum est cun excommunicatis communicare seu participare, nec sententiam incurrit.

Note quod excommunicato a canone in sua absolutione principaliter injungendum est, sub juramento suo quod conti'a canonem illum nunquam veniat: videlicet incendiario, quod nunquam incendat, nisi in bello justo; et percussori clerici, quod nunquam percutiat nisi in casu licito et ita de similibus. In quibusdam autem requiritur cautio quod de cetero talia non faciat.

*Item quando excommunicatus habens justum impedimentum ne possit accedere ad eum a quo de jure foret absolvendus, et propter periculum mortis vel aliud simile absolvitur ab eo qui alias cum absolvere non posset, injungendum est ei ut, quam cito poterit, se prcesentet ei qui de jure absolvere debuit vel consuetudine, recepturus mandata ejus et satisfacturus; nam aliter reincidit in eandem sententiam. Et eodem modo reincidunt absoluti a sede apostolica vel a legatis ejusdem sedis, quibus in absolutione injungitur ut ordinario vel alteri se presentent pro pænitentia suscipienda, et quod satisfaciant injuriam passis, et hoc non faciunt quam, citius commode poterunt. Item si quis absolverit aliquem ile facto ab excommu. nicatione a qua de jure non potuit absolvere, cum hoc advertit, tenetur sic absolutum certificare de errore suo, et consulerc quod impelret sibi absolutionem ab eo qui de jure absolvere potest. BENEDICTIONES EPISCOPORUM ET SUFFRAGANEORUM.

CONFIRMATIO PUERORUM.
In primis dicat Episcopus :
Adjutorium nostrum in nomine Domini.
Sit nomen Domini benedictum.
Dominus vobiscum. Et cum spiritu tuo.
Oremus. Oratio.

Omnipotens sempiterne Deus, qui regenerare dignatus es los famulos tuos ex aqua et Spiritu Sancto, quique dedisti eis remissionem omnium peccatorum : immitte in eos septiformem Spiritum Sanctun Paraclitum de cælis. Amen.

Spiritum sapientiæ et intellectus. Amen.
Spiritum scientiæ et pietatis. Amen.
Spiritum consilii et fortitudinis. * Amen.
Et imple eos spiritu timoris Domini. Amen.

* The copy of the Pynson Edition recommences here.

Et consigna eos signo sanctæ crucis et confirma eos chrismate salutis in vitam propitiatus æternam. Amen.

Et tunc Episcopus petat nomen, et ungat pollicem chrismate ; et faciat in fronte pueri crucem, dicens : Consigno te N. signo crucis et confirmo te chrismate salutis. In nomine Parfatris, et Filii, et Spiritus

Sancti. Amen.

Pax tibi. Oremus. Oratio. Deus, qui apostolis tuis Sanctum dedisti Spiritum, quique per eos eorum successoribus ceterisque fidelibus tradendum esse voluisti ; respice propitius ad nostræ humilitatis famulatum : et præsta, ut horum corda quorum frontes sacrosancto chrismate delinivimus, et signo sanctæ crucis consignavimus, idem Spiritus Sanctus adveniens templum gloriæ suæ dignanter inhabitando perficiat. Per Dominum. In unitate ejusdem.

Ecce sic benedicetur omnis homo, qui timet Dominum.

Benedicat vos Dominus ex Sion : ut videatis bona Hierusalem omnibus diebus vestris.

Benedicat vos omnipotens Deus : Parter, et Fi -lius, et Spiritus Sanctus. Amen.

Bey

BENEDICTIO INDUMENTORUM SACERDOTALIUM.
Adjutorium nostrum in nomine Domini.
Dominus vobiscum.
Ista in omnibus benedictionibus primo dicantur.
Oremus. Oratio.

Omnipotens sempiterne Deus, qui per Moysen famulum tuum pontificalia seu sacerdotalia ac levitica vestimenta, ad explendum ministerium eorum in conspectu tuo, et ad decorem tui nominis fieri decrevisti ; adesto propitius invocationibus nostris : et hæc indumenta desuper irrigata gratia tua, ingenti benedictione per nostræ humilitatis servitutem puriticare, benediceret et consecrare digneris : ut divinis cultibus et sacris mysteriis apta et benedicta existant; hisque sacris vestibus pontifices, sacerdotes, seu levitæ tui induti, ab omnibus impulsionibus seu tentationibus malignorum spirituum muniti ac defensi esse mereantur ; omnesque eis utentes tuis mysteriis aptos et condignos servire, atque in his placide inhærere et devote perseverare tribue. Per Dominum nostrum.

Oratio.

Deus invictæ virtutis auctor, et omnium rerum creator ac sanctificator, intende propitius, ut hæc indumenta sacerdotalis et leviticæ gloriæ ministeriis tuis fruenda, tuo ore proprio bencdicere et sanctit-ficare ct consecrare digneris : omnesque eis utentes tuis mysteriis aptos, et tibi in eis devote et amicabiliter servientes, gratos effici concedas. Per Dominum.

El aspergat ea Episcopus aqua benedicta : et idem faciat in beneIlictione cujuslibet specialis indumenti.

BENEDICTIO SPECIALIS CUJUSLIBET INDU'VENTI. Oremus. Oratio.

Deus omnipotens, bonarum virtutum dator, et omnium benedictionum largus infusor, te supplices exoramus ut manibus nostris opem tuæ bene

« ZurückWeiter »