Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

dictionis infundas : ut hunc amictum, vel albam, vel cinctorium, vel manipulum, vel dalmaticam, vel planetam, vel pluviale, divino cultui præparatum, virtute Sancti Spiritus bene dicere, et sanctif-ficare, atque conse fcrare digneris. Et omnibus eis utentibus gratiam sanctificationis sacri mysterii tui benignus concede, ut in conspectu tuo sancti et immaculati atque irreprehensibles appareant, et auxilium misericordiæ tuæ acquirant. Per Dominum.

NEDICTIO AMICTUS.

Oremus. Oratio,

Bene- dic Domine quæsumus, omnipotens Deus, amictum istum tam levitici quam sacerdotalis officii : et concede propitius, ut quicumque eum capiti suo imposuerit, benedictionem tuam accipiat, sitque in fide solidus, et sanctitatis gravedine fundatus. Per Dominum.

BENEDICTIO ALBE. Oremus. Oratio.

Deus invictæ virtutis auctor, et omnium rerum creator et sanctificator, intende propitius, ut albam leviticæ ac sacerdotalis gloriæ tuo ore proprio bene dicere, sancti.t-ficare atque consecrare digneris, omnesque ea utentes tuis mysteriis aptos, et tibi in ea devote et amicabiliter servientes, gratos effici concedas. Per Dominum nostrum.

BENEDICTIO CINGULI. Oremus. Oratio.

Omnipotens sempiterne Deus, qui Aaron et filiis suis sacerdotali ministerio cingulo cum balteo in renibus stringi jussisti; adesto supplica. tionibus nostris, ut omnes tuæ sanctæ operationis ministri hac zona justitiæ circumsepti, renes lumbosque sancta pudicitia præcingere satagant atque prævaleant; quatenus nec vento elationis, nec frigore iniquitatis tabescant, sed magis ac magis te opitulante confirmari et corroborari ad tibi placita qucant. Per Dominum.

BENEDICTIO HANIPULI. Oremus. Oratio.

Exaudi nos, Domine, sancte Pater, omnipotens æterne Deus, ut hunc manipulum sacri mysterii usui pra paratum bene- dicere, sancti.t-ficare, atque conse facrare digneris. Per Dominum. :

BENEDICTIO STOLE. Oremus. Oratio.

Deus, qui stolis prædicatoribus collum et pectus muniri jussisti, exaudi nos propitius : ut quicumque tuorum sacerdotum huic stolæ colla subjeccrint, quicquid corde credunt boni proferant, et quod verbis edocuerint, factis adimplere festinent. Per Dominum nostrum.

BENEDICTIO STOLÆ ET MANIPULI SIMUL. Oremus. Oremus.

Domine Jesu Christe, Fili Dei vivi, qui pius et misericors ore tuo sancto et benedicto dixisti, Venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos, et invenietis requiem animabus vestris; jugum enim meum suave est; et onus meum leve : stolam istam et manipulum istum quem famuli tui sacerdotes et levitæ ad ostendendum se servituti tuæ mancipatos gestaturi sunt, benedicere, sanctificare atque conse

crare digneris, quatenus eis utentes jugum tuum suave et onus tuum leve sentiant, et animabus suis requiem inveniant sempiternam. Per te Salvator mundi, Rex gloriæ. Qui vivis.

BENEDICTIO CASULE. Oratio.

Deus fons pietatis et justitiæ, qui tui operis ministros ad extremum vestimentorum suorum casula, cujus munimento interius omnia tegerentur, vestiri sanxisti concede precibus nostris virtutem et bene dictionem gratiæ tuæ, ut omnes hac casula induti enumeratis interius omnium virtutum ornamentis, vinculum perfectæ caritatis super omnia habeant et conservent; quo perficere valeant sacrificium tibi gratum pro vivis et mortuis, et quæ adipisci desiderant, devota mente implere valeant. Præstante Domino nostro. Qui vivit.

BENEDICTIO MAPPARUM, SEU LINTEAMINUM ALTARIS. Oratio.

Exaudi preces nostras, Domine: ct hæc linteamina sacri altaris usui præparata bencfdicere, et sancti ficare digneris. Per Dominum nostrum.

Oratio.

Domine Deus omnipotens, qui Moysen famulum tuum per quadraginta dies ornamenta et linteamina facere docuisti, quæ etiam Maria texuit in usum tabernaculi fæderis ; benef-dicere, sanctificare et consecrare digneris hæc linteamina ad tegendum et involvendum altare gloriosissimi Filii tui Domini nostri Jesu Christi. Qui tecum vivit.

BENEDICTIO PATEXÆ. Oratio.

Oremus fratres dilectissimi, ut divinæ gratiæ benedictio conseffecret et sancti- ficet hanc patenam ad confringendum in ea corpus Domini nostri Jesu Christi, qui crucis passionem sustinuit pro salute omnium uostrum. Qui vivit et regnat.

Oratio.

Oinnipotens sempiterne Deus, qui legalium institutor es hostiarum : quique inter eas conspersam similaginem deferri in patenis aureis et argenteis ad altare tuum jussisti : bene tdicere, sanctit-ficare atque con /secrare digneris hanc patenam in administrationem Eucharistiæ Jesu Christi Filii tui, qui pro nostrum omnium salute scipsum tibi Deo Patri in crucis patibulo elegit immolari. Qui tecum.

Hic faciat Episcopus crucem cum pollice de oleo sancto super patenam : et mox liniat totam superficiem cum ipso pollice, dicens.

Consecrare, et sanctificare dignare Domine patenam istam, per istam unctionem et nostram sanctam benedictionem in Christo Jesu Domino nostro. Qui tecum.

PRÆFATIO AD CALICEM. Oremus, dilectissimi fratres, ut Deus et Dominus noster calicem istum in usum sui ministerii consecrandum cælestis gratiæ inspiratione sanctificet : et eum ad habendam plenitudinem divini amoris accommodet. Per Dominum.

BENEDICTIO CALICIS.

Dignare, Domine Deus noster, calicem istum bene- dicere, in usum ministerii tui pia devotione formatum : et sanctificatione perfundere, qua Melchisedech famuli tui sacratum vas vel calicem perfudisti : et quod arte vel metallo effici non potest altaribus tuis dignum, fiat tua benedictione sanctificatum. Per Dominum.

Hic faciat crucem de chrismate a labio ejus in labium cum pollice; et mox liniat et perungat calicem totum infra dicens :

Consecrare, et sanctificare dignare calicem istam, per istam sanctam unctionem et nostram benedictionem, in Christo Jesu Domino nostro. Qui tecum.

Actiones nostras, quæsumus, Domine, aspirando præveni et adjurando prosequere ; ut cuncta nostra operatio ct a te semper incipiat, et per te capta finiatur. Per Dominum.

Oremus.

Omnipotens sempiterne Deus, manibus nostris, quæsumus, opem tuæ benedictionis infunde : ut per nostram benedictionem hoc vasculum cum patena sancti / ficetur: et corporis et sanguinis Domini nostri Jesu Christi novum sepulchrum Sancti Spiritus gratia perficiatur. Per Christum.

VASA SACRA ET ALIA ORNAMENTA ECCLESIE, IN GENERALI BENE

DICANTUR HOC MODO.

Adjutorium nostrum. Oremus.

Exaudi, Domine, preces nostras, clementissime Pater, et hæc purifi. canda vasa et ornamenta, sacri altaris atque ecclesiæ tuæ sacræ mysterii usui præparata bene dicere et sanctificare digneris. Per Dominum.

Omnipotens et misericors Dcus, qui ab initio utilia et necessaria hominibus creasti, templaque manu hominum facta nomini tuo sancto dicari, tuæque habitationis loca rocari voluisti ; quique per famulum tuum Moysen vestimenta pontificalia et sacerdotalia et levitica, et alia

quæque diversi generis ornamenta ad cultum et decorem tabernaculi et altaris tui fieri decrevisti : exaudi propitius preces nostras, et omnia hæc diversarum specierum ornamenta in usum basilicæ tuæ vel altaris, ad honorem et gloriam tuam præparata, purificare, bene dicere, sancti.

ficare atque consecrare digneris : ut divinis cultibus sacrisque mysteriis apta et benedicta existant, atque confectionibus corporis et sanguinis Domini nostri Jesu Christi dignis pareant famulatibus. Qui tecum.

Et aspergantur aqua benedicta.

BENEDICTIO LIBRORUM.
Adjutorium nostrum, et cetera.
Oremus. Oratio.

Descendat, Domine, virtus Spiritus Sancti super hunc librum, qui eum mundando purificet et benedicat atque sanctificet, et omnium in eo legen. tium clementer corda illuminet, et verum intellectum tribuat, sed et intelligendo tua præcepta conservare et implere secundum voluntatem tuam bonis operibus concedat. Per Dominum.

Et aspergantur aqua benedicta.

BENEDICTIO THURIBULI.

Adjutorium, et cetera. Oremus. Oratio.

Domine Deus, qui dum filios Israel in deserto murmurantes ob rebel. lem suam audaciam durum vastaret incendium, Aaron sacerdotem tuum ac repleto igne altaris thuribulo tibi incensum ponentem exaudire, eosque de incendio liberare dignatus es ; benedic, quæsumus, Domine, thuribulum hoc, et præsta, ut quoties in co thus adolebitur, votum populi tui boni odoris efficias. Per Dominum.

BENEDICTIO INCENDI. Adjutorium, et cetera. Oremus. Oratio.

Domine Deus omnipotens, cui astat exercitus angelorum cum tremore, quorum servitium spirituale et igneum esse cognoscitur; dignare respicere, bene fadicere et sanctif-ficare hanc creaturam incensi ; ut omnes languores cunctæque insidiæ inimici odorem ejus sentientes effugiant, et separentur a plasmate tuo quod pretioso sanguine redemisti, ut nunquam lædantur a morsu antiqui serpentis. Per Dominum nostrum.

BENEDICTIO CORPORALIS. Adjutorium nostrum in nomine Domini.

Qui fecit cælum et terram. Oremus. Oratio.

Clementissime Deus, cujus inerrabilis est virtus, cujas mysteria arcana miraculis celebrantur; tribue quæsumus, ut hoc linteamen tuæ propitiationis benedictione sanctificetur, et ad consecrandum super illud

corpus Dei et Domini nostri Jesu Christi Filii tui dignum efficiatur. Per eundem.

Oremus. Oratio.

Deus qui pro humani generis salvatione verbum caro factus es, et habitare totus in nobis non dedignatus es : quique traditori tuo perfido osculum pium dedisti, dum pro vita omnium pius mactari voluisti, atque sindone lineo texto te involvi permisisti; respice propitius ad vota nostra, qui tua fideliter charismata amplecti cupimus : quæsumus, Domine, sanctificare, bene dicere et conse facrare digneris hoc corporale in usum altaris tui : ad consecrandum super illud sive ad tegendum involvendumque sacrosanctum corpus et sanguinem tuum, Domine Jesu Christe : dignisque pareat famulatibus, ut quicquid sacro ritu super hoc immolabitur, sicut Melchisedech oblatum placeat tibi holocaustum : et obtineat per hoc præmium quicunque obtulerit votum. Te quoque humiliter rogamus ac petimus, ut hoc corporale tuæ sanctificationis ubertate per Sancti Spiritus gratiam purifices et sanctifices, qui te pro nobis omnibus offerre sacrificium voluisti ; et præsta ut super hoc sint tibi libamina accepta sive grata, sint pinguia, et Spiritus Sancti rore perfusa, Salvator mundi, Qui vivis.

Oremus. Oratio.

Deus, qui digne tibi servientium nos imitari desideras famulatum; respice propitius ad humilitatis nostræ servitutem, et hoc corporale nomini tuo dedicatum, et servitutis tuæ usibus præparatum, cælestis virtutis benedictione, sanctiffica, purifica et conse facra ; quatenus super illud Spiritus Sanctus tuus descendat, qui et oblationes populi tui benedicat, et corda sive corpora sumentium benignus reficiat. Per Dominum nostrum.

BENEDICTIO PRECULARUM.

Deus omnium benedictionum largus infusor, ac omnis bonæ actionis inspirator, qui omnia tabernaculi federis ornamenta ad devotionem populi tuo ore proprio fieri præcepisti ; te humili prece deposcimus, ut hæc oracula sive precaria sanctitatis effigiem prætendentia, et ad devoto orandum beatissimam virginem Mariam Dei genetricem adaptata, et ad psallendum ejusdem sanctissimæ virginis psalterium confecta et præparata, illa benedictione perfundas et benedicas, qua olim per manus sacerdotum utensilia tabernaculi perfudisti. Et concede ut quicunque in his oraculis sive precariis ipsam gloriosissimam virginem suppliciter honorare studuerint, aut in his quocunque loco coram sua imagine preces effundere decreverint, aut ejus patrocinium postulaverint, illius precibus et obtentu, gratiam et gloriani cunsummato vitæ præsentis termino obtineant, et tuæ propitiationis indulgentiam consequantur. Per Dominum nostrum Jesum Christum, et cetera.

Oremus. Oratio.

Solus et in ineffabilis et incomprehensibilis creator, omnipotens Deus, cujus verbo et potestate cuncta sunt creata, cujus dono percepimus quæ ad vitæ remcdia possidemus; te supplices obnixis precibus deprecamur, ut de sede majestatis tuæ hæc oracula sive precaria fidelium famulorum tuorum sanctitati convenientia, tua benedictione et cælesti

« ZurückWeiter »