Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

libellum, scilicet Flores Benedicti. Item, lego magistro Roberto Galyon, cancellario meo, unum ciphum argenteum et deauratum coopertum, et limphatorium deauratum pro aqua. Item, lego magistro Thome Mordon, senescallo hospicii mei, unum bassinum seu pelvim cum aquario de argento, unum ciphum argenteum deauratum coopertum, unam cameram integram cum lecto de viridi. Item, lego Willelmo Holgrave, civi et draperio London., fidelissimo amico et servitori meo, unam cameram cum lecto integram de rubeo, unam ollam argenteam, upum ciphum argenteum coopertum, et xx li. Item, lego Matilde, uxori sue, unum ciphum argenteum coopertum et xij cocliaria argentea. Item, lego domino Fitzhugh, fratri meo, lectum meum de tapstriwerke cum leonibus et pelicano superius. Item, lego sorori mee, uxori ejus, par precum de corallo cum gaudys de auro, et optimum anulum meum. Item, lego cuilibet sororum mearum unum anulum geminatum. Residuum vero bonorum meorum do et lego magistro Roberto Galyon, magistro Thome Mordon, Willelmo Egmanton, Roberto Danby, et Willelmo Holgrave, quos constituo hujus mei testamenti et mee ultime voluntatis executores, ut ipsi de eisdem bonis disponant pro salute anime mee in missis et elemosinis ac aliis piis operibus. In cujus rei testimonium hoc presens testamentum meum manu mea scripsi et sigillo meo signavi. Dat. Dovorrie, xv Junii, A.D. 1434. Item, lego Roberto Danby prefato unum [ciphum] argenteum coopertum, vocatum the belle, et ad formam campane formatum. Item, lego librarie communi Universitatis Cantebrigie Textum Moralium Philosophie. Item, Codeton super quatuor libros sentenciarum. Item, lego ecclesie Christi Cantuarie exposicionem de Patrell super librum Numeri et Ruth. Item, unum aulare seu apparatum de rubeo worstede pro aula, que vocatur þe table vel misericordia, in qua comedunt monachi carnes, videlicet, extra refectorium. Item, lego Galfrido fratri meo, militi, vj discos argenteos, iij salsaria, unam ollam argenteam, unum ciphum argenteum deauratum coopertum. Item, lego magistro Waltero Belt librum de Pastoribus, Omelijs, Dialogis, et super Cantica, in uno volumine.

[Proved 13 Feb., 1435-6, by the executors named.]

XXIII.

THE WILL OF ROBERT FRENDE, CANON OF HOWDEN.

[Luffenam, 20.] 6 Nov., 1435. Robertus Frende de Houeden, canonicus. Lego ad ecclesiam Beate Marie de Waltham summo altari unum librum missale, calicem, et meum vestimentum sacerdotale, in honore Dei et Beate Marie, et antifenarium (sic) meum remanens in choro ejusdem ecclesie. Do unum gradale ad ecclesiam in qua baptizatus fui. Do Ricardo, consanguineo meo, uni executorum meorum, omnia illa tenementa que habeo infra dominia de Houeden et Cotnesse in comitatu Ebor., ac omnia illa tenementa que descendebant jure hereditario in partibus australibus, videlicet, in villa vocata Brensby, et omnia carucas, plaustra, carectas cum suis tenementis (sic), tam cum equis quam cum bobus, apud Waltham et Cotnesse, et omnia utilensia mea apud Houeden et Waltham. Johanni Gargrave i crateram cum coopertorio argenti. Roberto Connestable unam aliam peciam cum coopertorio de argento. Stephano, servienti meo, pro suo bono servicio michi facto, xli. Johanni Sharp, meo famulo, x li et unum gregium equum cum sella. Willelmo Gye, clerico meo, x marcas et alium equum meum, bay coloris, cum sella. Willelmo Askby meum portativum me ministrum fieri sacerdotem* pro sua diligenti labore [in] infirmitate mea, et ut ipse diligenter quotidie pro me ad Deum oraret. Ricardo Laverok de Houeden, servienti meo, xls.

Willelmo Kesteven et Agneti, uxori ejus, xl s. Thome Lasyng, servienti meo, vj s. viij d. Residuum bonorum meorum do Johanni Gargrave, Roberto Connestable, et Ricardo predicto, executoribus meis. Datum apud Sonnynges. [Proved 10 Dec., 1435, by Richard Arnesby, kinsman of the deceased,

with power reserved, etc.]

XXIV. ADMINISTRATION OF GOODS OF THOMAS ALMAYNE

alias CLARK, OF RIPON.

[Rous, 16.) 1 March, 1440-1. Commission issued to John Almayne, kinsman of the deceased.

XXV. THE WILL OF ROBERT LAMBTON, OF LAMBTON, GENTLEMAN.

[Rous, 15.] 11 Marcii, 1442-3. Robertus Lambton de Lambton in episcopatu Dunelmensi

, gentilman. Sep. in ecclesia domus Fratrum Camelitarum Londin., juxta sepulturam Willelmi Lambton, patris mei. Fabrice ejusdem ecclesie, xls. Ad inveniendum unum capellanum, Fratrum Carmelitarum, ejusdem domus, ad celebrandum in eadem ecclesia per unum annum integrum x marcas. Lego societati mee in Furnivalesynne, London., xx s. Willelmo Warner, civi et cissori London., et Cristine, uxori ejus, cs. Perdono Johanni Grymstone, civi et pellipario London., debitum quod michi debet. Johanni Hitte, servienti ejus, nuper servienti meo, xx s. et meam zonam de serico, hernesitam cum argento. Johanne,

* Me m'istr' fieri sac'd'. Legacies to St. Dunstan's-in-Fletestrete, and St. Andrew's, Holborn, omitted.

uxori mee, cli., et omnia hustilmenta, utensilia, et necessaria aule, camere, coquine, et pincerie mee, in Lambton, tam in jocalibus quam in aliis rebus quibuscumque, eisdem spectantibus, mea maxima pecia argenti stante cooperta tantummodo excepta. Johanne Fetherstaynbagh' vidue, xli. Thome, filio ejusdem Johanne, x li. Cuilibet fratrum ejusdem Thome, xl s. Pardono cuilibet tenencium meorum totum debitum quod michi debet. Johanni Wright, servienti meo, de Lambton, cs. Johanni Tomson, xls. Odardo Tomson, xx s. Roberto Peper, xl s., et meum equum nigrum monoculum. Thome Taylor, xiij s. iiijd. Margarete Forster, servienti mee, xls. Margarete, filie [blank] Huchenson, xiij s. iiijd. Alicie Wryght, xiij s. iiijd. Roberto Bratingham et uxori ejus, xl s. Odardo Symson, servienti meo, x li. et meum bawdryk argenti

. Willelmo Dryclyff et uxori ejus, xx s.

Cuilibet filiolorum meorum, vj s. viij d. Summo altari ecclesie de Chester in episcopatu predicto, XX s. Cuilibet capellano ejusdem ecclesie, ad exorandum pro anima mea, iij s. iiij d., et utrique clericorum parochialium ibidem, xx d. Ad inveniendum unum capellanum celebraturum in predicta ecclesia de Chester per tres annos integros, xvj li. Thomasine Bothe, cs. Alicie Lambton, sorori mee, tam pro parte mea quam pro toto legato per patrem meum sibi facto, cli. Johanni Lambton, fratri meo, militi de Rodes, c marcas. Willelmo Lambton,* fratri

Perdono Thome Lambton, fratri meo, totum debitum quod michi debet, et lego eidem, c s., et predictam peciam meam stantem. Johanni Nicolson, clerico meo, xx s. Roberto White, xx s. Perdono Jobanni Solet et Henrico Smyth totum quod michi debent. Quoad omnia animalia mea, per me quibuscunque prestita, do eadem ea habentibus ad inde faciendum suam liberam voluntatem. Thome Pencher, civi et aurifabro London., x marcas.

Residuum omnium bonorum meorum do executoribus meis ad disponendum pro anima mea; et facio meos executores predictum Willelmum Lambton, fratrem meum, Johannem Borell, gentilman, Robertum Milne, clericum, et predictum Odardum Symson ; et supervisores istius testamenti, dominum Willelmum, Lincolnie episcopum,t et Radulphum, dominum de Cromwell, thesaurarium Anglie.

[Proved 9 April, 1443, by the said William Lambton.] * Son of William Lambton of Lambton. He died without issue. From his brother, who succeeded him, the Earl of Durham descends in direct male line.

+ William Alnwick.

meo, xx li.

XXVI.

[merged small][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors]

THE WILL OF PETER DE TASTAR',* PROVOST OF BEVERLEY.

[Godyn, 19.) 17 Jan., 1466-7, London. Petrus de Tastar', prepositus ecclesie collegiate Beati Johannis Beverlacensis, commendo animam meam Sanctissime Trinitati .... Beatis Michaeli, Gabrieli, Raphaeli, et omnibus sanctis et archangelis, principi apostolorum Petro, doctori gencium Paulo, Beato Johanni Evangeliste, Jacobo et Andree, ceterisque apostolis et evangelistis, Beatis Stephano, Laurencio, Vincencio, Saturnino, gloriosis martiribus, et toti curie celestium civium, cum Deo jugiter regnancium. Volo corpus meum sepeliri debere in ecclesia Beati Jacobi de Garlekhithe, London., et hoc si contingat me obire in civitate London.; hoc excepto quod, si contingat me mori in domo Ordinis Fratrum Heremitarum Sancti Augustini, volo omnimodo sepeliri in ecclesia ipsorum Fratrum London. Sed si contingat me obire in aliquo beneficiorum meorum, tunc ibidem volo sepeliri ubi continget me decedere. Volo quod, die sepulture mee, seu postquam cito noticia mei decessus ad executores meos pervenerit, distiibuantur in elemosinis, exequiis, et piis operibus, xx li. Fratribus de Ordine Predicatorum, London., xx s. Volo quod fiant exequie mortuorum die tricesimo et fine anni primi quo fuero defunctus in loco sepulture mee. Nolo tamen quod fiant expense inutiles pro aliqua pompa mundana, sed solum pro ministris ecclesie et Dei pauperibus. 'olo quod ematur unum apparamentum sacerdotale, quod Anglice appellatur a sute, videlicet, tres cape, duo rocheti, et alia necessaria, ad valorem xx li., et quod detur ecclesie mee de Leighton Busard. Eidem ecclesie missale meum optimum, pro quo solvi xij marcas, ut remaneat perpetuo in dicta ecclesia. Volo quod emantur duo antiphonarii ad valorem viij marcarum, et ambo dentur ad servicium ecclesie mee de Chartham in Kancia. Volo quod ematur unum missale ad valorem x marcarum, et quod detur ecclesie de Chartbam. Willelmo Pyneu, servitori meo, x li. Domino Raymundo Bernard, presbitero, meum portiforium alias portuous, pro quo solvi viij marcas. Item,ordino quod calix meus detur ad servicium ipsius ecclesie in qua corpus meum contigerit sepeliri. Johanni Gaucem, servitori meo, xv li. [et] meliorem lectum meum cum uno coopertorio de tapissaria, quod habeo in domo, cum curtinis meis et sobreseu melioribus, (necnon) unum cipbum deauratum, stantem supra tres pedes,

* Peter Taster, dean of St. Savien, Bordeaux, was collated to the provostry of Beverley by Archbishop Neville on Sept. 29, 1465 (Reg. Georgii Neville, fo. 2d). There is an account of him in the Beverley Chapter Act Book, ii, p. xci.

| Legacies to the friars of all the other orders in London, and to the prisoners of the King's Bench Prison, etc.

[ocr errors]

quem emi ab uxore Willelmi de Linis. Philippo de la Plassa, servitori meo, x li. Volo quod in ecclesia in qua continget corpus meum sepeliri ordinetur unus presbiter, qui ibidem serviat in divinis officiis per spacium quinque annorum, datis presbitero hujusmodi pro singulis annis x marcis. Volo quod in ecclesia mea de Chartham ordinetur unus sacerdos qui ibidem per triennium resideat et eidem ecclesie in divinis deserviat officiis unacum aliis, ita tamen quod duobus primis annis celebret in predicta ecclesia, et tercio anno dumtaxat celebret in capella de Horton, ab ecclesia supradicta dependenti; et hujusmodi presbitero singulis annis dentur x marce; et in hoc preferatur presbiter suus serviens apud Chartham. Ecclesie mee quondam Sancti Jacobi de Garlekhithe, London., xx li., quas volo expendi in reparacionibus et ornamentis, eidem ecclesie necessariis; primo solutis tamen decem libris quas dicta ecclesia michi debet ex mutuo pro reparacione cantarie vocate Oxenford. Georgio Bushett, servitori meo, xxli., pro gratuitis serviciis per ipsum michi impensis. . Item, plus unam obligacionem Thome Fox. Item, volo quod ematur unus calix deauratus, ponderis trium marcarum de Troia, ad servicium Dei in ecclesia mea de Westbedwyn, in comitatu Wiltshirie. Volo quod frater Nandinus, Ordinis Heremitarum, nacione Burdegalensi, habeat de bonis meis iiij nobilia. Willelmo Gassias, scolari, nepoti meo, librum meum Decretorum, Decretales, Sextum, et Clementinas meas meliores, [et] xx marcas. Willelmo Fersdon, servitori meo, x marcas.

Willelmo Barbor, servitori meo, iij li. Willelmo Petitt, servitori meo, iiij marcas.

Willelmo Drury, servitori meo, xls. Servitori meo, Gilberto, xx s. Ricardo de Beverlaco, servitori meo, xx s. Ricardo de Kancia, custodi equorum meorum, xx s. Volo quod Ricardus Charnok, puer meus, teneatur ad scolas grammaticales per biennium expensis meis, et quod nutriatur et

vestiatur honeste de bonis meis, dum tamen fuerit in servicio meo tempore mortis mee. Henrico, coco meo, XX S. Facio executores meos magistrum Thomam Kent, utriusque juris doctorem, Willelmum Essex, rememoratorem domini nostri regis, magistrum Guillelmum de Lacuna, juris canonici bacallarium, dominum Raymundum Bernard, presbiterum, et Johannem Gaucem servitores meos. Rogo tamen eos quod si aliqua bona restant, completo isto meo testamento, quod habeant respectum ad beneficia mea in distribucione ipsorum et ad pauperes Christi et ad servitores

Volo quod de bonis Bartholomei de Albernia dentur xx li., intra bona mea existentes, reverendo fratri, Dominico de Scog’umanno, magistro in theologia, ad orandum pro anima ejusdem Bartholomei, Ordinis Heremitarum Sancti Augustini,

meos.

« ZurückWeiter »