Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

quatuor marcas quas Alicia, mater sua, michi debet. Willelmo, filio fratris mei, decem libras bone monete, ut sint in custodia domini Johannis de Burgoyn, capellani, ad ministrandum eidem Willelmo prout opus fuerit eidem. Johanni de Brun, vj s. viijd. Ecclesie mee Sancte Felicitatis unum vestimentum integrum cum pertinenciis suis de panno aureo contexto cum cervis et leporariis, et unam cappam de bloido satin, contestam (sic) cum literis X., et duo gradalia. Ad distribuendum pauperibus parochianis meis ibidem centum solidos. Dimitto priori Sancti Nicholai in Exonia totum debitum in quo michi tenetur, et lego eidem priori, vj s. viij d. Cuilibet monacho loci predicti

, iij s. iij d. Volo quod executores mei liberari faciant eidem priori omnes calices suos que (sic) habeo in custodia mea. Domino Roberto Peyntor, capellano, xl s., et unum ciphum argenteum cum cooperculo, precii xx s. Domino Johanni de Burgoyn, capellano, cs., et unum ciphum argenteum cum cooperculo, precii quatuor marcarum. Johanne de Bikbury cs. et unum ciphum argenteum cum cooperculo, existentem apud London. “Johanni Taverner, avunculo meo juniori, c s. Johanni Taverner, avunculo meo seniori, xiij s. iiij d. Uxori sue unam togam de skarleto, duplicatam cum carde. Isabelle Scut, iij s. iiij d., et unam togam duplicem. Domino Reginaldo, avunculo meo, xx s. et

unam togam de worsted. Dimitto eidem domino Reginaldo et Beatrici, sorori mee, totum debitum in quo michi tenentur. Emme Botiller, ijs. iiijd. Reginaldo filio Johannis de Whytmore, lvj s. viij d., ita quod sint in custodia domini Johannis de Burgoyn,ad ministrandum eidem Reginaldo. Johanni de Whytmore, vj s. viijd.

Ricardo de Roudon et Johanne, uxori sue, unum ciphum argenteum cum cooperculo, precii xl s. Alicie, filie eorum, unum ciphum argenteum cum cooperculo, precii duarum marcarum, vel duas marcas pro eisdem, et unum par de bedes de corallo cum uno anulo de auro appendente vel vj s. viij d. pro eisdem, secundum libitum sue voluntatis. Willelmo de Wessyngton, vj s. viijd. Johanni de Lathes, iij s. iiijd. Johanni Hasand, iij s. iiijd. Ricardo de Drax x s., et Margarete, uxori ejus, unum par de bedes, vel jij s. iiijd.; et Isabelle, filie ejusdem Ricardi, unum filet cum placa de argento, precii iij s. iiij d., vel tantam pecuniam. Domino Luce, procuratori meo, xls. Magistro Willelmo Tallarne, capellano meo, xx s. Domino Paulo, capellano, xiij s. iiijd.

Clerico domini Johannis de Schyrburn, vjd. Willelmo de Scolowe, ijs. Elene filie Isabelle Scut, vj s. viij d. Alicie filie Oliveri Burdelen, xiijs. iiijd. Matilde Watson, iij s. iiijd. Quoad xliij li. xiijs. iiij d., in quibus Ricardus Roide michi tenetur per scriptum suum de Statuto Mercatorum, dimitto eidem Ricardo x li., sub tali tamen condicione quod ipse solvat domino Roberto Peyntor predicto xx li. xiij s. iiij d., et ad certos dies congruos xij li. xiijs. iiij d., ut predictus Robertus disponere possit de pecunia predicta pro anima mea. Quoad xx li. xiij s. iiij d., in quibus Thomas de Selby, manens in Caleys, michi tenetur tam per scriptum suum obligatorium quam super una furrura de bever, uno gladio, et una zona cum argento ornata, michi per ipsum invadiatis pro quinque marcis, de summa supradicta dimitto eidem Thome vij li. vj s. viij d.; sub tali tamen condicione quod ipse solvat executoribus (meis xiij li. vjs. viijd. Isabelle, uxori Thome Smallwood, sorori mee, illud mesuagium in Selby, jacens in vico vocato Mikilgate, in quo predicti Thomas et Isabella manent, tenendum eidem Isabelle ad totam vitam suam, ita quod post mortem ejusdem Isabelle predictum messuagium remaneat domino Roberto Payntor supradicto, ad vendendum tam care quam poterit, et pecuniam inde percipiendam pro anima mea in pios usus convertat. Predicto domino Roberto, ad reparacionem edificiorum in dicto mesuagio existentium, cvj s. viij d., et omnia illa tenementa in Selby que Cristiana de Chestre tenet, et que habui de dono patris mei, ad vendendum cito post mortem ejusdem Cristiane, et pecuniam inde percipiendam in celebracionem missarum convertant (sic). Eidem Roberto vjli. xs. viijd. quos dominus abbas de Selby michi [debet] in persolucionem viginti marcarum in quibus Johannes de Birne michi per scriptum suum obligatur pro abbate, ut disponat pro anima

Volo quod idem dominus Robertus per se ordinet nomine executoris pro omnibus bonis meis infra diocesim Ebor. existentibus, et predictus Johannes de Burgoyn et Johannes de Bikbury per se ordinent infra provinciam Cantuariensem ; non obstante quin ipsi dominus Johannes et Johannes transmitti faciant predicto domino Roberto usque Selby omni celeritate possibili tantam summam pecunie Anglicane ut mea voluntas plenarie poterit adimpleri, et liberari faciant predicto domino Roberto omnes cartas et munimenta tangencia tenementa mea infra diocesim Eboracensem. Item, volo quod iidem dominus Johannes et Johannesemant unum lapidem marmorium pro sepulcro meo in quo sculpetur ymago Beate Marie Virginis, sedentis in solio, tenentis Filium in brachio sinistro, ad cujus pedes fiat ymago similis sacerdoti genuflectenti, tenenti inter manus unam cedulam conscriptam cum hiis verbis, Jesu, Fili Dei, miserere mei. Res. lego [executoribus meis) ut ipsi inde disponant pro anima mea; proviso tamen quod due partes eorundem bonorum per predictum dominum Robertum apud Selby, ubi corpus meum humatum erit, in pios usus poterint converti. Sigillum meum apponi feci in testimonium premissorum. Hiis testibus, Ricardo de Drax, Johanne de Brun, Ricardo de Upton, Johanne Taverner de Selby, [et] aliis. Datum apud Selby.

mea.

[Proved 17 March, 1407-8.]

III.

THE WILL OF ROBERT BRAYTON.

[Marche, 19.] 3 Sept., 1448, 9 Hen. IV. Robertus Brayton, clericus. Corpus meum ubicunque Deus pro eo disposuerit sepeliendum. Item, volo quod Willelmus Kempe, frater meus, et Johanna, uxor ejus, habeant omnia terras et tenementa mea cum pertinenciis in Brayton et Selby, ad vitam eorundem et alterius eorum diucius viventis, et centum solidos in pecunia numerata, et omnia debita et catalla que michi debet (sic) eisdem Willelmo et Johanne plenarie relaxentur. Rem. Willelmo Mascalde et heredibus de corpore suo procreatis. Et quod idem Willelmus Mascalde habeat similiter omnia terras et tenementa mea cum pertinenciis in Barley, Enfeld, et London., et in suburbiis ejusdem civitatis, sibi et heredibus suis de corpore suo procreatis. Rem. Willelmo Kempe, fratri meo predicto, et heredibus de corpore suo exeuntibus. Rem. Johanni Mascalde et heredibus de corpore suo exeuntibus. Rem. Elene, filie predicti Willelmi Kempe, et heredibus de corpore suo exeuntibus. Rem. Thome Brayton et heredibus de corpore suo procreatis. Et si idem Thomas obierit sine herede de corpore suo procreato, tunc terre et ten. predicta per executores meos, si tunc superstites fuerint, alioquin per executores illius sic ultimo morientis, vendantur pro anima mea et parentum meorum et animabus infrascriptorum et omnium fidelium defunctorum, disponantur et ordinantur, prout eis melius videbitur fore faciendum ; ita semper quod quicumque predictorum Willelmi Kempe, Willelmi Mascalde, Johannis Mascalde, Elene et Thome Brayton, vel ejus heres, qui terras et ten. predicta, seu maximam partem eorundem, primo per decem annos proxime post decessum meum sequentes, vel per aliquam partem temporis illius, obtinebit, inveniat interim de redditibus et proficuis earundem terrarum et ten. provenientibus unum ydoneum presbiterum, ad divina celebrandum pro anima mea predicta et parentum meorum predictorum, apud Brayton, vel Romeney, vel alibi, per disposicionem executorum predictorum. Et si ad alterum predictorum Elene et Thome Brayton terre et ten. predicta in forma predicta acciderint, tunc uterque corum, qui sic illa obtinebit, per consimile tempus per se hujusmodi presbiterum separatim inveniat. Et ut ista onera predicta, prout superius declarantur, debite compleantur, ipsos Willelmum Kempe, Willelmum Mascalde, Johannem, Elenam, et Thomam, et eorum quemlibet ad quorum vel cujus eorum manus terre et ten. illa evenerint onero, et, quantum in me est, obligo, sicut coram Deo inde pro me respondere voluerint infuturo. Dicto Willielmo Kempe et Johanne, uxori ejus, ultra dicta legata sex marcas. Willelmo Mascalde predicto decem libras, et ei pardono totam annuitatem suam, quam michi reddere debet certis annis jam futuris de tenementis suis in Barley. Predicto Johanni Mascalde decem libras. Decem honestis pauperibus virginibus equaliter apud Brayton, London., et Romeney, ad maritagia sua, decem marcas. Cuilibet tenencium meorum infra London. et Enfeld firmam ad me contingentem pro uno quarterio anni de tenementis que vel quod de me tenet, quam volo eis penitus dimitti ut orent pro anima mea. Cuilibet ordini quatuor Ordinum Fratrum Londinensium, decem solidos. Utrique prisone de Newgate et Ludgate London. decem solidos. Prisone de Flete, xs. Utrique prisone de Mareschalcy et de Banco Regis in Suthwerk, scilicet, pauperibus prisonariis in prisonis predictis distribuendos, xld. Cuilibet hospitali de Sancto Bartholomeo, Bedleme, Seint Thomas Spitell, et Seynt Maryspitell, scilicet, pauperibus ibidem distribuendos, xx d. Fabrice et emendacioni chori ecclesie de Veteri "Romeney xx s., et corporis ejusdem ecclesie vjs. viijd., et ut pro anima mea orent ibidem in pulpito per tres annos proxime sequentes post decessum

Eidem ecclesie et parochianis ibidem unam casulam de nigro de novo cum stola et fanone et apparatu, precii xxx s., de novo faciendam pro uno albo quod in eadem ecclesia nunc remanet de stauro. Pauperibus ibidem parochianis distribuendos, xiij s. iiij d. Item, volo quod omnia debita et redditus, aretro ad hospitalia Sancti Nicholai et Sancti Jacobi Calesii de tempore meo, exceptis debitis que Ricardus Oldyngton, Willelmus Orwell, et Johannes Amoree, michi [debent] per obligaciones de certis terris et tenementis in Calesio et Squinagio ibidem exeuntibus, pertinentibus reparacioni et emendacioni dictorum hospitalium, disponantur et dispendantur. Item, volo quod de debito quod Rogerus Hillom michi debet in redditu annuitatis et alias mutuo, quadraginta solidi eidem Rogero, si de residuo satisfaciat, relaxentur. [De) residuo vero bonorum meorum volo quod per discrecionem executorum meorum pro anima mea disponatur, sicut Deo et eis placuerit; quos quidem executores facio Thomam Haxey, clericum, Thomam Brayton, Henricum Maupas, clericos, Willelmum Kempe, et Willelmum Mascalde, et Willelmum Lane, supervisorem et adjutorem execucionis testamenti predicti. In cujus rei testimonium presenti scripto meo testamentario sigillum meum apposui. Datum Londoniis, etc.

meum.

mea

CODICILLUS ROBERTI BRAYTON. Item, lego eisdem Willelmo Kempe et Johanne, uxori ejus, summas centum solidorum et sex marcarum predictorum, et sexdecim marcas dim. ultra summas predictas, que continet in toto xx li. Willelmo Lane et Elene, uxori ejus, x li. Thome Brayton, decem marcas. Willelmo Brayton, fratri suo, quinque marcas. Johanni Motte, xüijs. iiijd. Johanni Mallýng unam togam de blodio singulam, et iij s. iij d. Cuidam capellano, per duos annos in ecclesia de Brayton pro anima celebraturo et

pro

animabus parentum meorum, xli. Item, volo quod quilibet possessor terrarum et ten. meorum in London. pro tempore suo inveniet unum presbiterum ydoneum, divina pro anima mea et animabus predictis celebraturum per decem annos continuos, de proficuis terrarum et ten. predictorum, prout in testamento inde confecto plenius continetur. Thome Brayton omnes libros meos legem terre tangentes; omnesque libros ecclesiasticos meos volo vendi et pro anima mea disponi. Willelmo Lane omnia utensilia mea tangencia coquinam.

Alia vero utensilia, bona, et catalla mea quecunque volo quod vendantur et pro anima mea disponantur sine dilacione. Item, volo quod duo trentalia missarum fiant pro anima mea et animabus parentum meorum die sepultura corporis mei. [Will proved before Master John Perche, the commissary, on 31 May, 1449,

and administration granted to Thomas Brayton.]

IV.
THE WILL OF JOHN SEWALL, OF WYMPPETON, NOTTS.

[Marche, 23.] 28 Oct., 1410. Johannes Sewall de Wymppeton. Corpus meum ecclesiastice sepulture in capella vel in cimiterio Beate Marie de Wymppeton, et cum corpore meo unum animal nomine principalis cum cella et freno. Domino Roberto, vicario de Dunham super Trent, iij s. iiijd. Cuilibet capellano existenti ad exequias meas, iiijd. In cera comburendas circa corpus meum in die sepulture mee et in septimo die duas libras

Fabrice ecclesie de Dunham dimidium busselli ordii. Ad opus capelle de Wymppeton dimidium buschelli ordii. Executores ordino Agnetem, uxorem meam, et Johannem Sewall, fratrem meum, ut solvant debita mea et disponant de bonis meis prout melius viderint expediri.

Et si quid residuum fuerit bonorum meorum volo ut dicti executores mei subveniant filiis meis. Hiis testibus, domino Roberto, vicario de Dunham, Willelmo Asserlys de Wyrsoppe, Johanne Holgh de Ragenhyll et alijs.

[Proved 15 May, 1411-12.]

cere.

« ZurückWeiter »