Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

V.

THE WILL OF WILLIAM ROOS, RECTOR OF WELBURN.
[Lambeth Wills, Reg. Arundel, ii, 194d.]

In Dei nomine Amen. Ego, Willelmus Roos, rector ecclesie parochialis de Welburn, in bona memoria mea condo testamentum meum apud Welburn predictam xijmo die Maij, A.D. 1413. In primis commendo animam meam Deo Omnipotenti, Beate Marie Virgini, et omnibus Sanctis, et corpus meum lego ad sepeliendum in cancello ecclesie mee predicte. Item, lego primo et principaliter ut debita mea solvantur. Item, lego Johanni Fouldon, capellano, vj d. Item, lego Willelmo Edwey, capellano, vj d. Item, clerico parochiali, iijd. Item, lego ad disponendum pauperibus parochianis meis, ubi inveniatur maxima necessitas, ijs. Residuum vero omnium bonorum meorum ac omnia michi debita unacum fructibus autumnalibus ac aliis comoditatibus et proficuis quibuscumque, ad dictam ecclesiam meam usque ad synodum Michaelis proxime futuram qualitercumque spectantibus provenientibus et proventuris, de quibus testari potero de jure vel consuetudine, lego executoribus meis ut ipsi habeant et disponant pro anima mea et pro animabus omnium fidelium defunctorum, prout melius sperent Deo placere et anime mee saluti expediri. Hujus autem testamenti mei Johannem Davy, vicarium ecclesie parochialis de Estudenham, et Johannem Robert de Welleburn ordino, facio, et constituo executores meos. In cujus rei testimonium presentibus sigillum meum apposui. Dat. die, loco, et anno Domini supradictis.

[Proved 12 August, (1430).]

VI. THE WILL OF MICHAEL DE LA POLE, EARL OF SUFFOLK.*

[Lambeth Wills, Reg. Chichele, i, 283.]

In

In Dei nomine Amen. Ego, Michael de la Pole, comes Suffolchie, primo die Julii, A.D. 1415, et anno regni regis Henrici quinti post conquestum tercio, sanus et compos mentis existens, in hunc modum meum condo testamentum. primis, lego animam meam Deo Omnipotenti, Beate Marie Virgini, et omnibus Sanctis, et corpus meum sepeliendum in ecclesia domus Ordinis Cartusiensis juxta Kyngeston super Hulle, videlicet, inter tumbam patris et matris meorum et altare ibidem, absque aliqua tumba super me perficienda; set super me sit una petra bassa, si in partibus borialibus me

* Son of Michael de la Pole, first Earl of Suffolk, and Catherine, daughter of Sir John Wingfield, knight. He was at the siege of Harfleur, and died there 18 Sept., 1415, being buried at Wingfield, M.I. He married Katherine, daughter of Hugh Stafford, second Earl of Stafford. They had issue Michael, third Earl, slain at Agincourt, and William, fourth Earl and first Duke, whose will follows.

decedere contigerit; et, si alibi infra regnum Anglie me contigerit obire, tunc in ecclesia collegiata de Wyngfeld, videlicet, in parte boriali altaris Beate Marie in eadem ; et si extra regnum Anglie contigerit me in fata decedere, tunc si corpus meum vel ossa mea in Angliam inferantur, ut dictum est, apud Wyngfeld, sepeliantur. Et lego pro mortuario meo, ubi me contigerit sepeliri, melius animal meum. Item, lego Katerine, uxori mee, unum parvum librum cum tabulis argenteis et deauratis cum uno diademate, qui nuper fuit comitis Staffordie, patris sui. Et lego eidem unum magnum primarium, habendum ad terminum vite sue. Et volo quod post mortem suam dictus primarius detur heredi meo, et ipse qui erit heres oneretur quod idem primarius remaneat heredi suo, et sic de herede in heredem quamdiu Deo placuerit. Item, lego collegio de Wyngfold unum vestimentum de albo panno aurotexto cum toto apparatu et pertinenciis suis, videlicet, tribus capis, ij tuniculis, una casula, tribus amitis, tribus albis, tribus stolis, iij fanons, ij auterclothes cum j fruntelle, ij pilewes, j cylour, ij curtyns de Tartaryn, et ij towellis. Item, lego filio meo unum parvum primarium, qui nuper fuit Johannis, fratris mei, cum uno anulo et una ymagine auri Beate Marie Virginis, et cuilibet alteri filiorum meorum et filiarum mearum unum anulum cum benediccione mea. Item, lego predicte Katerine, uxori mee, manerium meum in Kyngeston super Hulle, vocatum le Courthalle, et omnia alia terras, tenementa, redditus, et servicia in dicta villa tam in dominico quam in reversione, si que sint ad terminum vite vel annorum, cum omnibus pertinenciis suis, habendum ad totam vitam suam naturalem; ita quod post mortem ejusdem Katerine predicta manerium, terre, tenementa, redditus et servicia cum suis pertinenciis rectis heredibus meis integre revertantur, tenenda de capitalibus dominis feodi per servicia debita et consueta imperpetuum. Item, lego residuum omnium bonorum meorum ubicumque inventorum, predicte Katerine, uxori mee, domino Edmundo de la Pole, chivaler, avunculo meo, domino Waltero de la Pole, militi, Johanni Stanerton, Roberto de Bolton, Thome Frampton, Edmundo Drury, Ricardo at Hoo, et Roberto de Herdon, clericis, Johanni Glenham, Johanni Wode, et Roberto de Bolton, armigeris, quos ordino executores meos ut faciant pro anima mea prout eis melius videbitur expediri; volens quod ipsis qui ceperint super se administracionem istius testamenti remunerentur sufficienter pro expensis et laboribus suis. In cujus rei testimonium huic presenti testamento meo sigillum meum apposui. Dat. die et anno supradictis.

[Proved 5 Nov., 1415, by Katherine, the relict, with power reserved.]

VII. THE WILL OF JOHN PROPHETE, DEAN OF YORK.*
[Marche, 33.]

London., 8 April, 1416. Johannes Prophete, decanus Eboracensis. Lego corpus meum putridum, ecclesiastice sepulture tradendum infra cancellum ecclesie mee prebendalis de Leyghton Bosard, aut in ecclesia mea de Ryngwode, si infra provinciam Cantuariensem decedam, aut in ecclesia Beati Petri, vel in ecclesia mea de Poclinton. Volo quod de lj li., quas de bonis domini Ricardi Felde recepi, xx marce, per ipsum legate pro reparacione prebende de Lyme in ecclesia Saresburiensi, dicte prebende solvantur; et quod residuum pro salute anime dicti Ricardi distribuatur, illis pecuniarum summis computatis quas feci distribui quatuor capellanis. Volo quod x marce, quas recepi de magistro Johanne Lynton, pro anima Johannis Wynter capellani in usus pauperum erogandas, per executores meos pauperibus erogentur. Lego ecclesie de Ryngwode missale meum unacum calice meo deaurato. Elizabethe Dencourt et Margerie Edolfe, neptibus meis, cuilibet earum, cs. Volo quod pro ecclesiis et capellis meis, tam decanatus mei quam alibi, vestimenta seu alia ornamenta provideantur. Fabrice ecclesie Herefordensis, ut canonici ejusdem ecclesie orent pro anima mea, x marcas. Vicariis chori ibidem, v li. Fratri David Hay de conventu Fratrum Minorum Herefordie, cs.; et, contemplacione dicti fratris David, dicto suo conventu, xls. Conventui Fratrum Predicatorum ibidem, xl s. Vicario ecclesie mee prebendalis de Leyghton, xx s. Cuilibet capellano ibidem, et cuilibet capellano_capellarum dependencium ab eadem, vj s. viijd. Domino Johanni Boseham, xx marcas. Cuilibet capellano mecum in meo hospicio commoranti, non promoto, cs.; set domino Edmundo Lege x li., et cuilibet promoto cs. Domino Ricardo Hulle et domino Ricardo Rede, cuilibet eorum, C S. Johanni Felde, nepoti meo, c marcas. Rogero Plonfelde, juniori, xx marcas. Waltero Ayleston, xl marcas, pro eo specialiter quod a multis retroactis temporibus michi fidele servicium impendebat. Willelmo Hewale, xli. Cuilibet valetto meo, qui michi plurimis annis deservierunt, cs.; set Thome Marchall, x marcas. Cuilibet de gromis meis, xl s. Cuilibet pajetto meo, xiijs. iiijd. Magistro Rogero Hore, consanguineo meo, c s.; volens quod Biblia sua, quam michi dedit ad terminum vite mee, sibi retradatur; alioquin, ipso defuncto, traditur (sic) proximo de consanguinitate sua qui

* John Prophete, prebendary of Malton Manor, 17 March, 1386-7, till 81 March, 1405, when he quitted it for the prebend of Leighton Buzzard, both in Lincoln Cathedral; dean of Hereford, 7 Nov., 1393, in which cathedral he also held prebends, all of which with the deanery he resigned when he became dean of York in 1407. He held the prebends of Bugthorpe (1406-1416) and Langtoft (1404-1407), in York Minster.

fuerit clericus. Rogero Plonfeld seniori, consanguineo meo, et uxori sue, cs. Domino Johanni Brokeholys, cs. Ecclesie parochiali de la Stronde, xls. Domino Roberto, capellano meo, portiforium meum, si nullum habeat tempore mortis mee. Thome Mason de Hereford x marcas, in recompensacionem dampni quod ipse sustinuit occasione capelle Sancti Johannis Baptiste. Volo quod magister Thomas Felde, nepos meus, et Johannes Cheser, senescallus hospicii mei, liberam habeant facultatem emendi quicquid voluerint de bonis meis, et eos constituo executores meos una cum domino Ricardo Rede, capellano de Ryngwode, magistro Johanne Boseham et Roberto Gare de comitatu Eboraci. Lego Willelmo Wetewang, cs. Postquam debita mea persoluta fuerint volo quod una cantaria fundetur pro anima mea [etc.]. Hiis testibus, domino Roberto Ellysma[n?], Johanne Felde, Johanne Goley, notario, Thoma Wycton, domino Edmundo Gylberd. Lego domine Johanne, domine mee de Coliham, unum ciphum coopertum deauratum. Roberto zonge ac conventui suo Fratrum Minorum Londiniis, xl s. Volo quod magister Johannes Carlton sit unus de executoribus meis. Magistro Briano Feyrfax unum ciphum argenteum coopertum. Magistro Willelmo Driffeld, v marcas. Thome Wycton, camerario meo, xl s.; ita quod sit predicta summa contentus pro lecto quem vendicaret in feodum.

Codicillus. 18 April, 1416. Lego amico meo, domino Willelmo Donne, xls. Willelmo Bakpuz, antiquo servienti meo, v marcas. Quia magister Robertus Rosemund pro suis sedulis obsequiis michi pluries impensis, secundum discrecionem executorum meorum, remuneretur.

[Proved 4 May, 1416.]

VIII. THE WILL OF MASTER WILLIAM DE WALTHAM, CANOn of york. [Marche, 36.]

2 Sept., 1416. Willelmus de Waltham, canonicus ecclesie Eboraci. Lego corpus meum ad sepeliendum in ecclesia Lincolnie juxta sepulchrum avunculi mei, domini Johannis Ravenser, nec super cadaver meum ponatur aliquis lapis nisi pavimentum ipsius ecclesie. Epitaphium, vero, meum intituletur in lapide ipsius Johannis de Ravenser hoc modo: Hic jacet dominus Johannes de Ravenser et Willelmus, nepos ejus, etc. Fabrice ejusdem ecclesie Lincolnie, c marcas. Fabrice ecclesie Eboraci, xl li. Fabrice ecclesie Beverlacensis pro constructione fenestre orientalis in choro, xl li. Domino Johanni Daniell, fratri hospitalis Sancti Leonardi, xx s., et cuilibet fratri dicti hospitalis, xld. Et Alicie matrifamilias, vj s. viij d. Et cuilibet alii sorori ejusdem domus, ij s. Et cs.

distribuendos inter pauperes ipsius Hospitalis juxta eorum indigenciam. Cuilibet domui Fratrum Mendicancium in Eboraco, Beverlaco, Hull, Lyncolnia, et Grymesby, xx s. Patri meo xlli., cui sic provideatur de bonis meis quod non egeat. Fratri Johanni Parych, v marcas. Capellanis cantarie, vocate Ravenser chauntre, xl s. Eidem cantarie magnum portiforium quod fuit Ricardi de Ravenser, et missale magnum quod est in custodia patris mei et fuit domini Johannis de Ravenser, ac unum bonum vestimentum, ac calicem, phiolas, et paxbred argenti, que Beverlaci existunt. Fabrice ecclesie del Algarkirk, xls. Communitati ville de Waltham, xli. Ricardo Maudson de Waltham, xls. Johanne filie Henrici Thomason de eadem, xx s. Roberto Granesby, xls. Nicholao Wall, xl s. Johanne de Waltham, consanguinee mee, unum ciphum argenteum coopertum, formatum ad modum calicis. Et sorori domini Willelmi Dionisse, xls. Capellano qui mecum morari contigerit tempore mortis mee, iv marcas. Willelmo Grice, clerico, breviarium meum versus (sic) Saresburiensis cum integro lecto meo qui est Beverlaci. Reginaldo Gatford, xxli. Johanni Wandesford, xx marcas. Willelmo Howthorpp, v marcas. Johanni Man, cs. Ricardo, coco meo, v marcas. Johanni Nyghtyngale, xls. Johanni de Coquina, xl s. Cok kook, xl s. Thome Brian, iiij marcas. Johanni Dyghton, xxvjs. viij d. Roberto Lasells, xxvj s. viijd. Willelmo Tole, xx S. de Coquina, xx S. Johanni de Stabulo, xx s. Ecclesie mee de -Algarkirk meum antiphonarium ibidem, si moriar rector illius ecclesie. Magistro Ricardo de Holme unum bonum ciphum deauratum et coopertum. Domino Roberto Claydon quemdam ciphum coopertum, formatum ad modum campane, quem michi donavit. Magistro Waltero Cook unum bonum ciphum deauratum. Petro Hirford, xx marcas. Henrico Harbury unum ciphum argenteum, precii v marcarum. Thome Langdale, x marcas. Patricio, fratri suo, v marcas, et eorum matri unum ciphum argenteum et deauratum. Domino Thome Belby, iiij Domino Stephano Percy, v marcas. Domino Ricardo Blakborn, unum ciphum, valoris v marcarum. Magistro Roberto Langdale, v marcas. Constituo dominum Robertum Ragonhill, clericum in cancellaria domini Regis, dominum Johannem Tachwell, personam in ecclesia Beverlacensi, Willelmum Gate, clericum meum, et dominum Robertum Semar, capellanum, executores meos; et supervisorem, dominum Symonem Gauntsted, canonicum ecclesie Eboracensis, cui lego duas ollas argenti quas emi de executoribus testamenti domini Willelmi Dionisse. Et volo quod in predicta ecclesia Lyncolnie fiat unus obitus c solidorum annuatim pro animabus domini Ricardi Ravenser et Johannis de Ravenser. Scripta.

marcas.

Roberto

« ZurückWeiter »