Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

quidem Canone 82. qui dicitur Apostolorum, etiam mancipiis cum dominorum consensu vel ad superiores ordines ecclesiasticos adscisci; et, ut significavit Coustantius, libertus, non servus fuisse Nicostratus videtur, atque eo minus ab ecclesiastico ordine arcendus. Sed tamen haud multo post Cornelii tempora apud Hispanos prohibiti sunt liberti, vivis quidem patronis ad clerum promoveri, id statuente canone penultimo Eliberano.

P. 16. 1. 17. ad perpetuam pœnam reservatum] Rigaltius (Cyprianum qui ediderat) ait, Dei judicio reservatum. Nam Ecclesia pœnitentiæ tempus non dabit. Nec tam grave peccatum etiam in morte remittet, nisi restitutione satisfactum fuerit. FELLUS.

P. 17. 1. 1. ecclesiæ deposita] Seu ecclesiasticas pecunias, quæ viduarum et pupillorum deposita censebantur, quia eorum sublevandorum gratia servabantur, ut ex subsequenti Epistola vii. n. 1. colligere est, (49. aliter 52. Ep. Cypr.) -Nicostratum vero diaconio sanctæ administrationis amisso ecclesiasticis pecuniis sacrilega fraude subtractis, et viduarum ac pupillarum depositis postea denegatis, non tam in Africam &c. Nec difficile erat diacono, cui pecuniarum illarum dispensatio credebatur, hujusmodi deposita fraudare. COUSTANT.

Ibid. 1. 2. auctorem schismatis] Colb. MS. cum auctore schismatis. Evaristus auctor schismatis dicitur, quatenus aliis auctor fuit ut illud sequerentur. Neque hac molitione, etiam postquam de episcopatu dejectus est, abstitit. Quocirca Cyprianus infra Epist. vii. (49.) rescribit eum veritatis ac fidei naufragum factum circa quosdam sui similes paria naufragia coNcitare. Præterea si Evaristus iste, ut valde probabile est, Novatiani ordinator fuit, hæresis auctor non immerito appellatur, qui hac ordinatione locum hæresi et auctoritatem præbuit. COUSTANT. Pacianus in epistola ad Symphonianum contra tractatus Novatianorum: Ego nescio quid Novatianus egerit, quid Novatus admiserit, quid Evaristus tumuerit, quid Nicostratus nuntiarit. Et infra ait illos qui Evaristum, qui Nicostratum receperunt, cæterosque ab ecclesia recedentes, lingua, manu, moribus inquinatos. Hunc

porro Evaristum fuisse unum ex ordinatoribus Novatiani collegit ex epistola ista Henricus Valesius in annotationibus ad librum vi. cap. 43. historiæ ecclesiasticæ Eusebii. (h. e. ad Cornelii Epist. ad Fabium, quam infra collocavi.) BALUZIUS. In epistola proxime sequenti hæresis auctores se fuisse confitentes habes confessores, qui Novatiani ordinationi consensi essent.

P. 17.1.3. et successorem plebi] Oxon. edit. succensorem ; et in notis, successorem, Manut. Veron. forte succussorem. Retinendum cum aliis libris successorem: quæ vox non ad Evaristum, sed ad Zetum huic suffectum refertur. CouSTANT. Successorem. Ita omnes libri veteres et editiones. Angli, nescio qua auctoritate, posuerunt succensorem, nullo, ut arbitror, sensu, monentes interim legendum forte esse succursorem. Sed ego nescio ubi invenerint vocem succursorem alioqui valde inutilem in hoc loco. Ait enim Cyprianus Zetum in locum Evaristi episcopum esse constitutum et successorem plebi datum cui is ante præfuerat. Baluzius. Succussorem, verbum antiquum, quod re ipsa conjecerat Fellus legendum, in sensum concitoris seu concitatoris, videtur ab eo acceptum, Glossis Vet. Succusso, Karaoelo habentibus. Videsis Valesii not. ad CONCIL. ANTIOCH. infra. Sed huic conjecturæ vix assentior.

Ibid. plebi, cui ante præfuerat Zetum] In MS. Corb. ante fuerat, tum a prima manu Zelum, secundis curis Zenum; quod et Pamelius in Camberon. legisse se testatur. Præfert unus Anglic. Zoticum. (Errat hîc Coustantius, nam Zoticum pro Dionysium legi ante in lin. 14. in edit. Oxon. notatum est.) Eorum, qui Evaristum ab episcopatu removerant, auctoritate successorem ipsi ordinatum fuisse hinc liquet. CouSTANT. Zetum. Hoc nomen deest in antiquis editionibus et in quibusdam veteribus libris. Habetur tamen in uno meo et in editione Manutiana. In Fuxensi scriptum est Gestum. Corbeiensis, in quo primo scriptum fuit Zetum, (confer Coustantium supra) habet ex emendatione Zenum. Quo etiam modo scriptum fuisse in Camberonensi testatur Pamelius. Zeti cujusdam, sed antiquioris, mentio est apud Propertium lib. iii. eleg. 3. et

apud Horatium lib. I. epist. 18. item in quadam tragœdia Senecæ. BALUZIUS.

P. 17. 1. 4. Majora vero et graviora hîc designavit] Novatus vero ea hic designavit, MS. Bodl. 1. in edit. Oxon. allatus, perinde ac codex meus, habet. De Evaristo autem Novatiani socio et adjutore hîc agi videtur, vel pejus, ait Cornelius, Romæ quam apud suos, (vos præstant mei codices,) se gerente. Idem sentit Coustantius, quem infra habes de Evaristo hoc interpretantem.

Ibid. 1. 8. junctos habeat] Codex Colb. vinctos habeat, ac deinde, Bene valere semper frater carissime; alii duo, Bene vale frater carissime. CouSTANT.

Ibid. Opto te &c.] Istud addidimus ex fide codicis Remensis sancti Dionysii. In Fuxensi scriptum est bene valere semper frater carissime. In uno meo simpliciter: Bene vale frater carissime. BALUZIUS. Similiter hoc legi in codd. Veron. et Bod. 1. ex Var. Lectt. in edit. Oxon. allatis constat; in qua tamen editione juxta atque in prioribus Coustianaque haud habes clausulam. Verum in codice utroque meo positum est, Et bene vale frater carissime. Extant porro verba, bene vale frater carissime, ad finem epistolæ proxime sequentis; hæc vero ibidem in edd. vetustioribus omissa fuerant.

II.

Ibid. 1. 14. Cornelius Cypriano] Et hîc in priscis Cypriani editionibus obtinuerat, Cyprianus Cornelio, ut etiamnum exstat in MS. Colb. Exstabat et hoc ipsum in Corb. sed secundis curis correctum fuit: quam recte, cum ipse contextus, tum subnexa Epistola viii. (Ep. 47. al. 51.) probant. Superiori epistolæ, quæ Nicephoro tradita fuerat, ante quam is proficisceretur, hæc adjuncta est, et ab eodem acolytho perlata. Si quis tamen hanc primo scriptam, eique superiorem adjunctam malit, concedat saltem necesse est, utramque ipsâ profectionis Nicephori horâ conscriptam esse. Quocirca utra prior ponatur, vel parum

vel nihil interest. COUSTANT. Hæc epistola ante editionem Manutianam dicebatur esse Cypriani ad Cornelium. Manutius emendavit. Manutium secutus est Pamelius. Itaque falsum est quod ait Rigaltius Pamelium ita scripsisse ex conjectura. Nam et ipse Pamelius admonet se lectionem illam invenisse in codice Camberonensi et in editione Manutiana. Eadem extat in libro Corbeiensi, in quo post verba ex illo allata a Rigaltio sequitur: Cornelius Cypriano fratri salutem. Eadem extat etiam in libro Gratianopolitano et in uno meo vetere, in quo, ut in Corbeiensi scriptum est: Incipiunt rescripta Cornelii ad Cyprianum de schismaticis. Octo illius vetera exemplaria habui. Angli unum tantum habuerunt ex bibliotheca Bodleiana. Cæterum nulla sancti martyris epistola gravius afflicta fuit per audaciam veterum librariorum quam ista. BAluzius. Rigaltius ait, Huic epistolæ consimilis illa videtur, quam ad Fabianum a Cornelio scriptam fuisse refert Euseb. Hist. vi. cap. 43. ubi et fortissimis confessoribus adnumerantur Urbanus et Sidonius et Maximus. FELLUS. Epistola est lingua Græca scripta, cujus excerpta post hanc epistolam sequuntur. In codice utroque meo recte inscriptæ sunt epistolæ Latinæ.

P. 17. 1. 15. sustinuimus] Codex Remensis sancti Dionysii addit vel pudorem. BALUZIUS.

Ibid. de iis confessoribus] Maximo, Nicostrato, cæteris, quorum mentio est in Epistolis 41. et 42. Hunc autem Nicostratum valde puto diversum esse ab eo qui nominatur in Epistola 48. (Hæc est Cornelii Epistola, quam statim ante adduxi; numeros autem Pamelianos Baluzius secutus est.) BALUZIUS.

Ibid. 1. 16. hominis callidi] Novatiani, ut ex hac ipsa epistola palam est; quo libentius notam Coustantii bene longam omisi, in qua a viro cl. operosius probatum est, haud exponi debere istud de Novato Carthaginiensi presbytero, schismatis altero antesignano.

Ibid. 1. 24. tumorem illum horum mollitum jam adnuntiabant] Revocavimus veterem lectionem, (tumorem illorum, horum mollitiem nuntiabant) quam Manutius eliminaverat,

nescio quam ob causam. Est enim optima; eamque præferunt, non solum veteres editiones, sed etiam octo antiqua exemplaria quibus nos utimur et Veronense, ex quo excerptæ variæ lectiones adscriptæ sunt margini editionis Manutianæ in meo exemplari. Sensus autem horum verborum is mihi videtur esse. Cum ageretur apud Cornelium de venia lapsorum, ille autem dubitaret an vere et ex animo rediissent ad ecclesiam, stantium vero fidem propterea interpellaret, ii retulerunt quosdam ex lapsis tumore inflatos esse, quia nimirum tormenta passi erant pro nomine Christi, adeoque hinc suberbiam captabant, alios contra molles admodum esse, tristes, nimirum ob casum suum. Sunt enim molles in calamitate mortalium animi, ut scribit Tacitus. Hinc colligebat Cornelius testimonia non esse idonea ad probandum illos esse penitus mutatos. Itaque recte Rigaltius existimavit veram esse lectionem codicis Veronensis, in quo scriptum erat fide tamen non idonea. BALUZIUS. Coustantius post ed. Manutianam, tumorem illum horum mollitum jam adnuntiabant; quem ego, hic quidem relicto Baluzio, cujus rationes mihi minus satisfecerunt, nunc secutus sum. Lectionem illum horum codex uterque meus tuetur. Habet vere Fellus in editione sua illorum. Mox recte recepit fide pro fides Baluzius.

Ibid. 1. 28. Maximum] De quo pluribus actum est ad Epistolam 41. Pamelius scripsit illum passum esse martyrium sub Maximino. At in martyrologiis scriptum est id evenisse sub Valeriano. Vide Baronium ad diem 19. Novembris. BALuzius.

Ibid. 1. 29. sed quoniam multa præcesserant ab eis designata] Id est, patrata et confecta. Quo intellectu de Evaristo in superiori epistola dictum est, Majora vero et graviora hic designavit. Quocirca Confessores mox a presbyteris rogati esse dicuntur de iis quæ gesserant. Coustant.

Ibid. 1. 30. coepiscopis nostris] Corb. MS. coepiscopo nostro. Retinendum coepiscopis nostris, qui scil. conventibus aut conciliis ea de causa congregatis interfuerant. Quippe initio pontificatus Cornelii, teste Eusebio lib. vi. cap. 43. sexaginta episcopi, et presbyteri ac diaconi multo

« ZurückWeiter »