Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

SIVE,

AUCTORUM FERE JAM PERDITORUM

SECUNDI TERTIIQUE SÆCULI

FRAGMENTA, QUÆ SUPERSUNT.

ACCEDUNT

EPISTOLÆ SYNODICE ET CANONICE

NICÆNO CONCILIO ANTIQUIORES.

AD CODICES MSS. RECENSUIT, NOTISQUE ILLUSTRAVIT,

MARTINUS JOSEPHUS ROUTH, S. T. P.

COLLEGII S. MAGDALENE PRÆSES.

VOL. IV.

OXONII,

TYPIS ACADEMICIS, IMPENSIS J. MAWMAN,

APUD QUEM LONDINI PROSTANT IN VICO LUDGATE HILL DICTO,

ITEM OXONII APUD J. PARKER.

7937

41146 4.4

C48,10

LECTORI

S.

HABES sero fortasse, Lector, sed quam potui instructissimum, Ludovici Muratorii spnua, ad Canonem Novi Testamenti pertinens, imperfectum quidem hoc et déσTотov, magni tamen momenti, quippe quod libros sacros indicaverat ordine simul recensitos etiam ante illam Origenis enumerationem. In id porro summa cura incubui, ut si qui auctores ecclesiastici a primordiis fidei ad Eusebium usque hasce easdem adducunt vel commemorant Scripturas, ii pro re nata singulis libris sacris testes tñs yunσióτntos adhiberentur. Nec timeo, ne nihili pendatur labor meus; non enim legenti mihi partes solum, sed totum cujusque auctoris opus, obtulerunt se testimonia, quæ breviter et capitulatim consignavi. Adde quod spicilegium relictum fuisse post aliorum, cum nostratium, tum exterorum, labores sensi; haud interea dubitans, multa permagni momenti esse, quæ et me præteri

erint.

Conclusis autem sanctiori hac clausula αναντιρρή TOIS iis monumentis Christianæ antiquitatis, de quibus bene mereri, quacunque re possem, studui, opus

VOL. IV.

a

fore imperfectum ratus sum, quod vetustatem AnteNicænam nondum separatim editam præ se fert in arctum colligere, nisi si alia quædam scripta, digna omnino quæ legantur, superioribus adjicerentur. Hujusce Appendicis pars prior tria tenet Concilia ante synodum Nicænam apud Occidentem celebrata, germana illa quidem, sed quorum interea canones in nullum codicem publicæ auctoritatis relati sunt, additis quibusdam Actis atque Epistolis ad posteriora horum Conciliorum pertinentibus; in altera vero parte extant Apologia S. Pamphili pro Origene, et Archelai cum Manete, seu Manichæo, Disputatio.

Ut enim quidpiam horum operum origines minus testatas habeat, omnia tamen veram ac germanam redolere antiquitatem, salvo peritiorum judicio, dixerim. Quibus libris in ordinem suum digestis, mihi, tanquam circa appendicem tantum operis versato, satis plerumque fuit, eos ad optimas, quantum potui, editiones accurate exprimere; ut nolim culpam errorum suscipere, nisi aliquid a me fuerit, dum prelum exercebatur, vel perperam admonitum, vel conjectura frustra immutatum. Concilium interea Cirtense, utpote quod conventus fuit, si nondum schismaticorum, at certe hominum, qui in gentilium manus Divinas Scripturas comburendas tradiderant, hinc exclusi, ne mira ista, nescio an germana, acta catholicis jungerentur, et fel cum melle, ut veteris auctoris, quem dixi initio, verbis utar, misceretur. Atqui idem ego Alexandrum Alexandrinum episcopum, cum vir fuit ec

clesiasticus et summe catholicus, quique nonnulla ante synodum Nicænam scripsit in Arium, tamen e numero horum Ante-Nicænæ fidei testium idcirco eximendum esse statui, quod in hoc concilio, cujus ipse pars magna fuit, sederit ille Alexander. Male vero a me fateor omissa esse Macarii Magnetis fragmenta, si ante synodum vixerit vetustissimus. auctor; sed ea mihi insederat opinio, quæ Magnetem scriptoribus incertæ ætatis adstruita.

Cætera, quæ ex abundanti apposui, numerum fragmentorum Dionysii Alexandrini, et re et nomine magni, fere explent, si mittas reliquias ejus in Eusebii Historia extantes. Postremo, ut promisso servato meo Indices necessarios, aut certe utiles, digestos collocavi, sic commodius hoc ratus in unum redactos eosdem præstiti.

Expositis vero iis, quæ ad hoc pertinent volumen, jam porro, ne occasio commoda omittatur, libenter id referam, Lector, quod in alia re evenit. Postquam hujus operis edidi volumen tertium, pervenit ad manus meas liber ex Germania recenter advectus, quo conspecto, bene erat, me meam deprehendere canonis decimi tertii Ancyrani Concilii expositionem fide ac judicio ecclesiæ Græcæ confirmatam. Nam in hac Evvaywy, atque interpretatione, Canonum Ecclesiæ Universorum, quæ dicta nomine Pedalium seu Gubernaculum, tum auctoritate Græcorum præsulum, et maxime impensis mo

a Jamque incertiorem, ni fallor, rem fecit Magnetis fragmentum, quod protulit Steph. Gradius in Epistola a cl. Morellio edita post Codd. MSS. Lat. Biblioth. Naniana Relatos. Venet. 1776. 4to.

« ZurückWeiter »