Abbildungen der Seite
PDF
EPUB
[graphic]
[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][graphic][merged small]

S. R. E. CARDINALIS

TIT, S, PRAXEDIS

ARCHIEPISCOPUS

UNIVERSO CLERO MEDIOLANENSI SALUTEM IN DOMINO.

Divina

misericordiæ munere donoque Ecclesia. Mediolaneosis, cujus Archiepiscopalem curam et administrationem, Dei Sedisque Apostolicæ gratia, gerimus, cum multis aliis ornamentis exculta sit; tum hoc uno etiam quod Divinorum Officiorum Ritum præcipuum, atque eum quidem antiquissimum, habet, quem a Sancto Ambrosio Patre Patronoque postro institutum, et a Beato Simpliciano auctum, deinceps Archiepiscopi qui ordine successerunt, tanquam amplam sibi hæreditatem relictam , religiose conservarunt. Itaque nos, ubi primum ad hanc Arcbiepiscopalem curam gubernationemque vocati sumus ,, cum alia quæ vel ad cleri disciplinam, vel ad populi morum conformationem, vel ad ecclesiarum instaurationem ornatumque pertinerent, pro sollicitudinis nostræ officio, non solum Conciliis tam Provincialibus quam Diocesanis, sed omni alio Archiepiscopali munere, quantum in nobis fuit, bene juvante Deo, procurare studuerimus; in id quoque maxime incumbere operæ pretium esse censuimus, ut antiqua Ecclesiæ bujus nobis commissæ Instituta veteresque Ritus, atque adeo ab ipso Sancto Ambrosio institutos, recte tueremur, et, ubi opus esset, instauraremus. Quamobrem multis abhinc annis" (præter cætera quæ ad hujus Ecclesiæ rationes usumque opus esse vidimus) illud maximopere curavimus, ut Breviarium in primis, adhibito peritorum piorumque hominum consilio, recognosceremus, riteque et congroenter veteribus Ambrosianis Institutis conformaremus. Quo in genere cum exemplaria antiqua aliaque comprobata hujus Ecclesiæ monimenta adbiberi mandavimus, túm vero totius Officii normam, in multiplici Breviarii Ambrosiani varietate, diversis temporibus non l'ecte a nonnullis sacerdotibus privatim introducta, ad Ritum accommodaci voluimus, quem

« ZurückWeiter »