Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

SELECT HYMNS IN LATIN.

Te Deum.

Te Deum laudamus:* te Dominum confite

mur.

Te æternum Patrem* omnis terra veneratur. Tibi omnes angeli,* tibi cœli, et universæ potestates:

Tibi cherubim et seraphim* incessabili voce proclamant:

Sanctus, sanctus, sanctus, Dominus Deus Sabaoth:

Pleni sunt cœli et terra,* majestatis gloriæ tuæ.

Te gloriosus* Apostolorum chorus.

Te Prophetarum* laudabilis numerus.
Te Martyrum candidatus* laudat exercitus.
Te per orbem terrarum* * sancta confitetur
Ecclesia.

Patrem* immensæ majestatis.
Venerandum tuum

Filium.

*

verum et unicum

Sanctum quoque Paraclitum, Spiritum.
Tu Rex gloriæ,* Christe.

Tu Patris* sempiternus es Filius. Tu ad liberandum suscepturus hominem,* non horruisti Virginis uterum.

Tu devicto mortis aculeo,* aperuisti credentibus regna cœlorum.

Tu ad dexteram Dei sedes,* in gloria Patris.
Judex crederis* esse venturus.

Te ergo quæsumus, tuis famulis subveni,* quos pretioso sanguine redemisti.

Eterna fac cum Sanctis tuis,* in gloria numerari.

Salvum fac populum tuum, Domine,* et benedic hæreditati tuæ.

Et rege eos, et extolle illos, usque in æter

num.

Per singulos dies* benedicimus te.

Et laudamus nomen tuum in sæculum ;* et in sæculum sæculi.

Dignare, Domine, die isto,* sine peccato nos custodire.

Miserere nostri, Domine,* miserere nostri. Fiat misericordia tua, Domine, super nos:* quemadmodum speravimus in te.

In te, Domine, speravi;* non confundar in

æternum.

Lauda Sion.

Lauda, Sion, Salvatorem,
Lauda Ducem et Pastorem,
In hymnis et canticis.

Quantum potes, tantum aude;
Quia major omni laude,
Nec laudare sufficis.
Laudis thema specialis,
Panis vivus et vitalis,
Hodie proponitur.

Quem in sacræ mensa cœnæ,
Turbæ fratrum duodenæ,
Datum non ambigitur.
Sit laus plena, sit sonora,
Sit jucunda, sit decora,
Mentis jubilatio.

Dies enim solemnis agitur,
In qua mensæ prima recolitur
Hujus institutio.

In hac mensâ novi Regis,
Novum Pascha novæ legis,

Phase vetus terminat.

Vetustatem novitas,

Umbram fugat veritas,

Noctem lux eliminat.

Quod in cœna Christus gessit,
Faciendum hoc expressit
In sui memoriam.
Docti sacris institutis,
Panem, vinum in salutis
Consecramus hostiam.
Dogma datur Christianis,
Quod in carnem transit panis,
Et vinum in sanguinem.

Quod non capis, quod non vides,
Animosa firmat fides,

Præter rerum ordinem.
Sub diversis speciebus,
Signis tantum, et non rebus,
Latent res eximiæ.
Caro cibus, sanguis potus :
Manet tamen Christus totus,
Sub utraque specie.
A sumente non concisus,
Non confractus, non divisus,
Integer accipitur.

Sumit unus, sumunt mille;
Quantum isti, tantum ille,
Nec sumptis consumitur.
Sumunt boni, sumunt mali:
Sorte tamen inæquali,

Vitæ vel interitus.
Mors est malis, vita bonis:
Vide paris sumptionis,
Quam sit dispar exitus?
Fracto demum sacramento,
Ne vacilles, sed memento,
Tantum esse sub fragmento,
Quantum toto tegitur.

Nulla rei fit scissura ;
Sigui tantum fit fractura:
Qua nec status, nec statura.
Signati minuitur.

Ecce panis angelorum,
Factus cibus viatorum:
Vere panis filiorum,

Non mittendus canibus.
In figuris præsignatur,
Cum Isaac immolatur,
Agnus Paschæ deputatur,
Datur Manna Patribus.
Bone pastor, panis vere,
Jesu nostri miserere:
Tu nos pasce, nos tuere,
Tu nos bona fac videre
In terra viventium.
Tu qui cuncta scis, et vales,
Qui nos pascis hic mortales:
Tuos ibi commensales,
Cohæredes et sodales,
Fac sanctorum civium.
Amen. Alleluia.
Pange lingua.

Pange lingua gloriosi
Corporis mysterium,
Sanguinisque pretiosi.
Quem in mundi pretium
Fructus ventris generosi
Rex effudit gentium.

Nobis datus, nobis natus Ex intacta virgine,

Et in mundo conversatus,

« ZurückWeiter »