Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Sparso verbi semine,
Sui moras incolatus,
Miro clausit ordine.

In supremæ nocte cœnæ,
Recumbens cum fratribus,
Observata lege plene
Cibis in legalibus,
Cibum turbæ duodenæ
Se dat suis manibus.

Verbum caro, panem verum Verbo carnem efficit:

Fitque sanguis Christi merum
Et si sensus deficit,

Ad firmandum cor sincerum
Sola fides sufficit.

Tantum ergo sacramentum, Veneremur cernui;

Et antiquum documentum,
Novo cedat ritui:

Præstet fides supplementum,

Sensuum defectui.

Genitori, genitoque, Laus et jubilatio:

Salus, honor, virtus quoque,

Sit et benedictio:

Procedenti ab utroque,

Compar sit laudatio.

Amen

Vexilla Regis.

Vexilla Regis prodeunt
Fulget crucis mysterium,
Qua vita mortem pertulit,
Et morte vitam protulit.

Quæ vulnerata lanceæ
Mucrone diro, criminum
Ut nos lavaret sordibus,
Manavit unda et sanguine.

Impleta sunt, quæ concinit
David fideli carmine,
Dicendo nationibus :
Regnavit a ligno Deus.

Arbor decora et fulgida,

Ornata regis purpura,

Electa digno stipite

Tam sancta membra tangera

Beata, cujus brachiis

Pretium pependit sæculi.

Statera facta corporis,
Tulitque prædam tartari.

O Crux ave, spes unica,
Hoc Passionis tempore
Piis adauge gratiam,
Reisque dele crimina.

Te, fons salutis Trinitas, Collaudet omnis spiritus : Quibus crucis victoriam

Largiris, adde premium.

Amen.

Veni, Creator.

Veni, Creator Spiritus, Mentes tuorum visita,

Imple superna gratia,

Quæ tu creasti pectora.

Qui diceris Paraclitus, Altissimi donum Dei. Fons vivus, ignis, charitas, Et spiritalis unctio.

Tu septiformis munere, Digitus Paternæ dexteræ, Tu rite promissum Patris, Sermone ditans guttura.

Accende lumen sensibus, Infunde amorem cordibus, Infirma nostri corporis Virtute firmans perpeti.

Hostem repellas longius, Pacemque dones protinus; Ductore sic te prævio

Vitemus omne noxium.

Per te sciamus da Patrem,
Noscamus atque Filium,
Teque utriusque Spiritum
Credamus omni tempore.
Deo Patri sit gloria,
Et Filio, qui a mortuis
Surrexit, ac Paraclito,
In sæculorum sæcula.

Amen.

Adeste Fideles.

Adeste Fideles,

Læti triumphantes;

Venite, venite in Bethlehem:

Natum videte

Regem angelorum :

Venite adoremus,

Venite adoremus,

Venite adoremus Dominum.

Deum de Deo,

Lumen de lumine

Gestant puellæ viscera ;

Deum verum,

Genitum non factum : Venite adoremus, &c.

Cantet nunc io chorus angelorum

Cantet nunc aula cœlestium,

Gloria in excelsis Deo :

Venite adoremus, &c.

Ergo qui natus

Die hodierna,

Jesu tibi sit gloria:
Patris æterni

Verbum caro factum:
Venite adoremus, &c.

Amen.

Stabat Mater.

Stabat Mater dolorosa
Juxta crucem lacrymosa,
Dum pendebat Filius.

Cujus animam gementem,
Contristatam, et dolentem,
Pertransivit gladius.

O quam tristis et afflicta,
Fuit illa benedicta

Mater Unigeniti !

Quæ mœrebat et dolebat,
Pia Mater, dum videbat
Nati pœnas inclyti.

Quis est homo qui non fleret,
Matrem Christi si videret
In tanto supplicio?

Quis non posset contristari,
Christi Matrem contemplari
Dolentem cum Filio?

« ZurückWeiter »