Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

captum fuit, 738. 8d., quia superius honorati in firmis burgorum in pleno. De redditu ejusdem burgi de ij. terminis hujus anni, quia in manu Regis, quia superius honoratur ad plenum, 53s. 1d. De redditu Burgi de Stocton' de iij. terminis anni precedentis, quia in manu Regis, quia superius honoratur ad plenum, 23s. De redditu ejusdem burgi de ij. terminis hujus anni, quia in manu Regis, quia superius honoratur ad plenum, 11s. 3d. De piscaria de Greneyar' de Gatesheued per annum 47. hoc anno. De quadam alia piscaria ibidem per annum 53s. 4d. hoc anno.-Summa 147. 14s. 41d.

Summa totalis liberationum et expensarum, præter quasdam parcellas, tam in precedentibus tribus compotis quam in isto compoto non adhuc allocatas nec summatas, ut patet in eisdem compotis, 45247. 6s.5d. Et sic debet 11707. 13s. 7ąd.

PETITIONES DOMINI PETRI DE THORESBY RECEPTORIS SCACCARII DUNOLM' DE QUIBUS PETIT ALLOCATIONEM SIBI FIERI IN ULTIMO COMPOTO SUO FINIENTE AD FESTUM SANCTI MICHAELIS ANNO PONTIFICATUS DOMINI ANTONII DUNOLM' EPISCOPI XXV. INCIPIENTE. Anno Pontificatus Antonii Episcopi xxj°. Idem petit allocationem de 277. 6s. 3d. de quibusdam terris vastis ejectis per equitantes tempore Regis, et similiter de quibusdam terris recuperatis de manu Episcopi per brevia eodem tempore, ut patet per rentale, anno Domini A. Episcopi xxj., unde cartatur in compoto. Et de 317. 12s. 9d. de quibusdam terris, quæ jacent vasta sine tenentibus, et similiter de quibusdam terris, quæ non possunt inveniri, unde cartatur in compoto suo eodem anno, ut patet in rentali. Et de 8s. 6d. de defectu redditus gallinarum et operationum eodem anno, quia terræ jacent sine tenentibus vastæ. Et de 5s. 6d. de redditu assisæ, unde superoneratur ad terminum Sancti Johannis eodem anno.-Summa defectus hujus anni 597. 13s.

Anno xxij. Et de 277. 18s. 2d. de quibusdam terris vastis ejectis per equitantes tempore Regis ut supra, de anno xxij°., et similiter de quibusdam terris, recuperatis de manu Episcopi per brevia ut supra, unde cartatur in compoto ejusdem anni. Et de 327. 134d. de quibusdam terris, quæ jacent vasta sine tenentibus ut supra, et similiter quæ non possunt inveniri, unde cartatur in compoto ejusdem anni, de quibus redditus levari non potest. Et de 13s. 6d. de defectu redditus gallinarum et operationum eodem anno quia terræ jacent vasta sine tenentibus. Et de 5s. 6d. de redditu assisæ unde superoneratur ad terminum Sancti Johannis hoc anno.-Summa defectus hujus anni 607. 188. 3 d.

Anno xxiijo. Et de 277. 18s. 2d. de quibusdam terris vastis ejectis per equitantes tempore Regis ut supra, et similiter de quibusdam terris

recuperatis de manu Episcopi per brevia de anno &c. xxiij., unde cartatur in compoto ejusdem anni. Et de 33l. 4s. 24d. de quibusdam terris vastis et relictis, de quibus redditus levari non potest, et quæ non possunt inveniri de eodem anno, unde cartatur &c. Et de 13s. 4d. de redditu piscariæ de Quicham pro j. termino, quia yaræ fuerunt prostrata per com' de Prudhou. Et de 6s. 10d. de defectu redditus gallinarum et operationum eodem anno, quia terræ vastæ, &c. Et de 5s. 6d. de redditu assisæ, unde superoneratur ad terminum Sancti Johannis hoc anno.—Summa defectus hujus anni 617. 14s. 81d.

Anno xxiv. Et de 277. 18s. 2d. de quibusdam terris vastis ejectis per equitantes tempore Regis, et similiter de quibusdam terris recuperatis de manu Episcopi per brevia de anno &c. xxivo., unde cartatur in compoto ejusdem anni. Et de 217. 10s. 24d. de quibusdam terris vastis et relictis, de quibus redditus levari non potest, et quæ non possunt inveniri de eodem anno, unde cartatur &c. Et de 5s. 8d. de defectu redditus gallinarum et operationum eodem anno, quia terræ vastæ, &c. Et de 43s. 4d. de moln' et piscaria de Quicham, quia yaræ prostratæ &c. ut supra. Et de 5s. 6d. de redditu assisæ under superoneratur ad terminum Sancti Johannis hoc anno.-Summa defectus hujus anni 497. 13s. 101d.

Summa totalis petitionis superius de iv. annis prædictis 2327. 13s. 2d. Idem petit allocationem de 3s. 8d. de prædictis iv. annis unde nimis cartatur in wodelad', ut patet per rentale, videlicet quolibet anno de 11d.

In dorso. Quartus et ultimus annus contra Dominum Petrum de Thoresby cum petitionibus suis adjunctis.

[ocr errors]

III.

ERECTIO BURGI DE GATesheued.

HUGO Dei gratia Dunelm. Episcopus. Omnibus Baronibus et hominibus totius Episcopatus sui, Francis et Anglis, salutem. Sciatis nos concessisse et presenti carta confirmasse burgensibus nostris de Gatesheued plenariam libertatem in forestagio, reddendo in dimidio anno, scilicet, a Pentecosta usque festum Sancti Martini, pro unaquaque quadriga, quæ ad nemus ibit, ijd., et pro equo ijd., et pro homine piscante jd., ad omnia quæ sibi fuerint ad proprios usus necessaria, salvis hiis quæ prohibita sunt. Nec licebit alicui forestario infra metas, quæ statutæ sunt inter forestam nostram et Burgum, manummittere super burgensem, vel super aliquem manentem in Burgo, vel supra quadrigam vel averia ejus, causa impediendi, sive habeat ligna sive meremium sive aliud. Et, si qua loquela orta fuerit inter forestarium et burgenses, terminetur in eodem Burgo, si fieri potest, sin autem in presentia nostra terminetur. Et averia alicujus burgensis non ducantur extra burgum sed ibidem replegientur si ea replegiare voluerint. Predictis burgensibus liceat habere herbam et juncos et felgeram et bruieram ad proprios usus, ubicumque habere solent, ita quod nichil inde vendant. Et si burgensis turbas foderit ad propriam focum, et propriam quadrigam non habuerit, si forte ad trahendas turbas plures quadrigas conduxerit, quietus sit dando pro omnibus quadrigis ijd. de forestagio. Et licebit cuilibet burgensi dare de lignis suis cuicumque voluerit manentium citra Tynam sine pravo ingenio, sed nemini vendere sine licentia forestarii. Et nullus forestarius disturbabit aliquam mercandiam quæ venerit inter prædictas metas. Et quilibet burgensis de Gatesheued habeat de burgagio suo eandem libertatem quam burgenses de Novo Castello habent de burgagiis suis. Et ubicumque burgenses de Gatesheued aut catalla ejus venerint in terram nostram, pacem Dei et Beati Cuthberti habeat, quod nemo eis aliquam injuriam inferat, vel aliquam exactionem ab eis exigat. Concedimus etiam eisdem burgensibus ut habeant communem pasturam et cooportorium ad domos suas, et omnes commoditates, quas habere poterint de Saltewelmedews, sicut solebant.

IV.

CARTA HUGONIS EPISCOPI BURGENSIBUS DE WEREmue.

Hugo &c. Sciatis nos dedisse &c. burgensibus nostris de Weremue liberas consuetudines in burgo suo secundum consuetudinem burgensium de Novo Castello, scilicet, quod liceat eis namiare rusticos et cæteros in rure habitantes infra burgum suum, si eis debita debuerint, sine licentia præpositi sui, nisi forte ibi ab Episcopo vel Vicecomite vel Senescallo missi fuerint ad negotia ipsius Episcopi facienda. Burgensi cum burgense namiare non liceat sine licentia præpositi. Si burgensis aliquid accrediderit villano infra burgum, et debitor debitum negaverit, rectum faciat infra burgum, ita tamen ne burgensis villanum per occasionem injuste vexet. Loquelæ, quæ in burgo moventur ibi tractentur, præter illas quæ pertinent ad coronam. Si quis burgensis calumpniatus fuerit infra burgum, placitet, nisi excessum in alio burgo fecerit, ubi retentus vel per plegium positus fuerit, et nisi curia ejusdem burgi de recto defecerit, et nisi placitum ad coronam pertinuerit, neque respondere cogatur sine die et termino, nisi prius in stultam responsionem inciderit. Si navis apud Weremue applicuerit quæ abire voluerit, quilibet burgensis quamlibet mercem de illa navi emat, si quis ei vendere voluerit. Si placitum fuerit inter burgensem et mercatorem errantem, infra tertiam maris influxionem rectum inter se faciant. Marcationes quæ per mare burgo asportantur ad terram portari debent præter sal et allec, quæ debent vendi in navi vel in burgo ad libitum venditoris. Quicunque terram in burgo tenuerint uno anno et una die juste et sine calumpnia, et calumpniator fuerit infra regionem, non debet calumpniatus respondere, sed si calumpitiator puer fuerit qui ætatem placitandi non habuerit, tunc ei respondebit. Si burgensis habeat filium suum in domo sua ad mensam suam, filius eandem libertatem habeat quam pater suus. Si villanus ad burgum veniat manere, et uno anno et una die terram et domum in burgo tenuerit sine calumpnia et prolocutione domini sui, vel propria sua prolocutione, usque ad aliquem terminum remaneat in burgo sicut burgensis. Cuilibet burgensi liceat vendere terram suam, et ire quo voluerit, nisi terra sua in calumpnia fuerit. Si quis burgensis appellatur de loquela unde bellum debet surgere ab aliquo villano vel in rure habitante, defendat se per legem civilem, scilicet, per xxxvj. homines, nisi de tali scelere appellatur, pro quo recte se debeat per duellum defendere. Nec burgensis contra villanum, si eum appellaverit, debet pugnare, nisi ante

[ocr errors]
[ocr errors]

calumpniam de burgagio exierit. Forisfactura burgensis erga præpositum est de vj. oris. In burgo non debet blodwite nec merchete nec heriot nec stengesduit exigi. Cuilibet burgensi liceat habere furnum suum et molam manualem, salvo jure Domini Episcopi. Si quis de pane vel cervisia vendicicia in forisfacturam ceciderit erga præpositum, solus præpositus se intromittat, si bis forisfecerit, det forisfacturam suam, si autem tertio forisfecerit communi consideratione burgensium fiat de illo vel de illa justitia. Burgensi licet bladum suum ducere de patria quo voluerit sine licentia, nisi commune interdictum Domini Episcopi totam terram de non educendo factum fuerit. Burgensi licet dare vel vendere cui voluerit terram suam sine licentia et sine consessu heredis sui, quam ipse de proprio catallo suo emerit. Præterea volumus ut liceat burgensibus adquirere ad usum suum tam mairemium quam focalia, eadem libertate qua burgenses Dunelm. eadem sibi adquirunt. Liceat etiam eis communem pasturam habere, sicut eis ab initio concessimus et perambulari fecimus. Hanc vero consuetudinem nobis retinuimus in piscibus emendis apud Weremue, quam habet Robertus de Brus apud Herterpole de suis hominibus. Volumus autem, &c. His testibus. Germano Priore. Burchardo Archidiacono. Symone Camerario. Magistro Ricardo de Coldingham. Mag. Stephano Lincoln. Mag. Bernardo. Henrico Marescall. Arnaldo, Adam et Simone capellanis. Gilberto de Leia. Philippo Vicecomite. Jordano Escoland. Alexandro de Hilton. Gaufrido filio Ricardi. Rogero de Epplingden.

V.

CARTA HUGONIS EPISCOPI DE TERRIS IN PENCHER.

Hugo, &c. Sciatis nos dedisse &c. Radulpho Basset pro homagio et servitio suo, totas illas sexcies viginti et quatuordecim acras terræ et dimidiam propinquiores campo de Bedic, de mora et de terra culta, quas in manu nostra retinuimus, quæ remanserunt de terra de Pencher, cum ei prædictam villam de Pencher in excambium terræ de Midelham tenendam de Jordano Escolland donavimus, et molendinum et stagnum totum super rivulum qui vocatur Ellyngburn in terra nostra inter Neubotill et Pencher, et meremium in foresta nostra ad molendinum illud faciendum et reficiendum per visum forestariorum nostrorum, ibi capiendo ubi ad molendina nostra facienda capitur, et viam liberam per terram nostram eundi et redeundi ad molendinum prædictum. Habendum, &c. Reddendo inde annuatim nobis et successoribus nostris sex marcas argenti ad iv. terminos per Episcopatum constitutos,

« ZurückWeiter »