Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

libere, &c. Et sciendum est quod prædictus Radulphus et heredes sui invenient nobis et successoribus nostris in magna chacea nostra unum hominem cum ij. leporariis, per debitum servitium de terra Nicholai de Pencher quod nobis idem Nicholaus ante excambium facere solebat. Concedimus etiam eidem Radulpho et heredibus suis, quia amicabiliter voluntati nostræ consensit de prædicto excambio, ut habeant focalia et alia aisiamenta de foresta nostra ad edificantia sua facienda in Pencher, per visum forestariorum nostrorum, et ut quieti sint de pannagio porcorum propriorum suorum de propria nutritura sua quos non adquisierint contra pannagium nostrum. Et idem Radulphus et heredes sui non sequentur placita apud Dunelm. pro terra ista nisi implacitati fuerint per aliquem, vel ipsi alios implacitaverint, nec pro molendino prædicto. Quare volumus, &c. Hiis testibus. Henrico de Puteaco. Gilberto Hansard. Radulpho Haget tunc Vicecomite. Michaele filio Briennii. Rogero de Coigniers. Alano de Bruntofte. Alano de Chiltona. Alexandro de Hiltona. Patricio de Ufferton. Galfrido de Torp. Ricardo de Parco. Ricardo de Punchard' et multis aliis.

VI.

RELAXATIO PHILIPPI EPISCOPI FACTA THOME ACLEY SUPER VILLAM DE WHITWORTH QUAM PRIUS TENUERAT IN DREN

GAGIO.

Philippus, &c. Sciatis nos redidisse Thomæ de Acley et heredibus suis villam de Whitworth, quam ipse et antecessores sui prius in drengagio tenuerant, per has divisas, a propinquiori fossato quod claudit parcum nostrum versus Whitworth usque ad Yldreburn, et sicut Yldreburn cadit in Were, et per alias rectas divisas inter ipsum et vicinas villas. Habendum, &c., libere, &c., faciendo nobis et successoribus nostris servitium quartæ partis feodi unius militis pro omni alio servitio, &c. Et pro hoc relaxamento drengagii, quietam clamavit nobis, &c., terram et nemus quod est a veteris parci fossato usque ad vivariam versus Aukland, et sexcies viginti marcas nobis dedit. Quare volumus, &c. Hiis testibus. Americo Archidiacono Dunelm. Petro Thebt'. Leoni de Heriz. Jordano Escolland. Rob. filio Meldredi. Rob. de Amundavilla. Gaufrido filio Gaufridi. Rog. d'Audri. Rob. filio Thomæ. Waltero de Musters. Will. de Laton. Symone de Authorp. Galf. de Coiniers. Will. de Elton. Joh. de Thorp. Will. de Silveden et aliis multis.

T

VII.

CARTA HUGONIS EPISCOPI DE VILLIS DE CORNESHO ET HETHLEIA.

Hugo Dei gratia Dunelmensis Episcopus Baronibus militibus et omnibus hominibus suis de Haliwerefolc Francis et Anglis, Salutem. Sciatis nos dedisse et concessisse et presenti carta confirmasse Waltero de Cadamo et Roberto filio Rogeri, nepotibus dilecti filii et familiaris nostri Simonis Camerarii, pro servicio ipsius Simonis, et pro homagio et servicio eorum, villas de Cornesho et de Hethleia, quas prius dederamus eidem Simoni avunculo eorum de wasto nostro, et quas postea idem Simon nobis reddidit et quietas clamavit ad opus eorundem nepotum suorum. Habendas et tenendas eis et heredibus eorum in feodum et hereditatem de nobis et successoribus nostris, reddendo inde annuatim iiijor solidos tantum, ad iiijr terminos in episcopatu constitutos, liberas et quietas ab omni alio servicio et consuetudine et auxilio. Ita quod alter eorum medietatem earundem duarum villarum, et alter aliam similiter medietatem in omnibus habeat et teneat. Quare volumus et firmiter precipimus quod prædicti Walterus et Robertus et heredes eorum prædictas villas de Cornesho et de Hethleia, cum omnibus rebus ad eas pertinentibus, habeant et teneant, in feodum et hereditatem libere et quiete et honorifice, per prædictum liberum servicium iiijor solidorum, redimendo inde liberum servicium vicesimæ partis feodi unius militis, cum pratis et pascuis, in terris cultis et incultis, in stagnis et molendinis, in viis et semitis, et exitibus et cum omnibus aisiamentis et libertatibus quas prædictus Simon Camerarius in prædictis villis melius unquam et liberius habuit et tenuit. Salva nobis in omnibus foresta nostra. Ita cum quod ipsi et heredes eorum focalia et mairemium ad proprias domos et hominum suorum faciendas et reparandas, per visum servientium nostrorum de eadem foresta, capient et habebunt sine vasto. Et si porcos habebunt in foresta et pastura ibi fuerit, liberi et quieti erunt de pannagio porcorum de propriis domibus suis, sicut alii Barones et milites nostri quieti sunt et esse debent. Hiis testibus Henrico de Puteaco. Philippo Vicecomite. Gilberto de Leia. Roberto de Wattevill. Gaufrido filio Ricardi. Jordano Escolland. Thoma de Amundevilla. Osberto de Laton. Laurentio Camerario. Rogero de Audri. Gilberto Camerario et multis aliis.

VIII.

CARTA HUGONIS EPISCOPI DE VILLA DE HELLEIA.

Hugo &c. Sciatis nos dedisse &c. Alano de Chiltona et heredibus suis, in feodo et hereditate, villam nostram de Helleia cum omnibus rebus ad eam pertinentibus, scilicet, per has divisas, in occidentali parte, sicut Blakeburne descendit in Horseleiehopeburne, et inde sicut Horseleiehopeburne descendit in Derwent, in orientali parte, sicut Hauckesburne descendit in Roueleiehopeburne, et inde sicut Roueleiehopeburne descendit in Derwent, quam Johannes Archidiaconus de nobis tenuit cum incremento, totam terram et boscum quod jacet infra prædictas divisas. Tenendum &c., reddendo inde annuatim dim. marcam argenti pro omni servitio et consuetudine et exactione, ad iv. terminos statutos in Episcopatu nostro, scilicet, ad festum S. Cuthberti in Quadragesima, ad festum S. Johannis in estate, ad festum S. Cuthberti in Septembri, ad festum S. Martini. Habebunt etiam ipse et heredes sui et homines sui de nemore nostro ad edificandum et comburendum in eadem villa quod necessarium fuerit, et communem pasturam in foresta nostra. Et homines sui dabunt pannagium de porcis suis, sicut alii homines militum nostrorum, qui in foresta manent, ipse autem de propriis porcis suis quietus erit. Dabit etiam singulis annis vjd. tantum pro forestagio. Quare volumus, &c. cum omnibus libertatibus, salva, in omnibus rebus tam in feris quam in aliis dignitatibus nostris, foresta nostra. Hoc etiam ei dedimus in excambio et pro calumpnia quam habebat in villa nostra de Corneforda, quam nobis quietam clamavit. Hiis testibus. Henrico de Puteaco. Gilberto Hansard. Radulpho Haget Vicecomite. Michaeli filio Brieni et multis aliis.

IX.

CARTA HUGONIS EPISCOPI DE MUCLINGESWIC.

Hugo D. G. Dunelm. Episcopus &c. Sciatis nos dedisse, &c. Deo et Sto. Cuthberto et monachis ejus de Dunelmo in liberam, &c., villam de Muclingeswic in excambium de Herdwic, ut ubi sartent usque ad octies viginti acras ex occidentali parte ejusdem villæ et aquilonali et orientali, et pasturam habeant de Horseleyhope et de Histeshope et de Baldingehope. Quare volumus &c., quod prædicti monachi habeant villam cum prædictis terris et pasturis libere et

wwww

quiete a pasnagio et omni alio servitio, &c., salva foresta nostra, quantum ad feras et sartationem ultra quod prædictum est. Hiis testibus, Willemo Archidiacono Dunelm. Simone Camerario. Magistro Ricardo de Coldingham. Willelmo de Houeden. Willelmo filio Archiepiscopi. Roberto de Hadington. Gilberto Haunsard. Philippo Vicecomite. Jordano Escolland.

Gilberto de la Leye. Galfrido filio Ricardi. Alexandro de Hilton. Thoma filio Willelmi.

Rogero de Audre. Galfrido de Thorp. Rogero Burdon. Osberto de Laton. Rogero de Eplingden et aliis multis.

X.

CARTA HUGONIS EPISCOPI DE TERRIS DATIS HOSPITALI S. EGIDII DE Dunelm.

Hugo Dei Gratia Eps Dunelm. Priori et Conventui S. Cuthberti Archidiaconis et omnibus S. Matris Ecclesiæ filiis salutem. Notum facimus Universitati vestræ nos dedisse et præsenti carta confirmasse Deo et Hospitali S. Egidii de Dunelmo, Quitteleys et Sayneleys per istas divisas, a sursu Knokedenburne usque ad sursum Ayleshopeburne, deinde recta linea usque ad Darewent quæ est divisa inter eos et Archiepiscopum Ebor. et Walterum de Bollebec, sicut Derwent decurrit usque dum Ayleshopburne descendit in eam, et quicquid continetur inter istas divisas, sit in perpetuum ad suscipiendos et sustentandos pauperes Christi. Mineram quoque plumbi ad cooperiendam Ecclesiam S. Mariæ et omnium Sanctorum et Infirmatoriæ Hospitalis prædicti, et mineram ferri infra Rokehope ad carucas et alias necessitates faciendas, et pasturam ad omnimoda averia sua habebunt undique in eodem. Et pedes canum eorum non sint ibi neque ad wacheriam de Werdale truncati, et pastores ducant eos ligatos pro feris ad averia sua servanda pro lupis. Et unum toftum quod dedimus eis per procurationem fratris Ranulphi ad opus dicti Hospitalis, scilicet, prædictum toftum de Laundene. Pasturam etiam in foresta nostra ad averia sua habebunt. Damus etiam prædicto Hospitali, et confirmamus decimam de tota terra quæ pertinet ad Bradewode, et totam decimam de Besanskeldes usque ad Wycheleys, et unam travam bladi de unaquaque caruca de Werdale, decimas quoque de omnibus novalibus nostris, id est, de terris quæ ante tempora nostra culta non erant, quas de paludibus et de fructectis in terram arabilem traximus per nummos nostros vel per Kirsete. Omnia ista prædicto Hospitali damus in puram elemosinam.

XI.

EXCERPTUM EX SUPERVISO TEMPORE THOME HATFIELD EPISCOPI DUNELM. DESCRIPTO.

BOLDON.

LIBERI TENENTES.-Johannes de Hedworth tenet j. messuagium et xxxvj. acras terræ, quondam Ricardi de Hedworth, et vadit in legationibus Episcopi, et adducit redditus de Werehall apud Dunolm. per librum de Boldon ibidem, et reddit per annum ad iv. terminos usuales, 6s. 8d. Idem Johannes tenet j. tenementum et lxxx. acras terræ in mora de Boldon vocatas Scothous, et red. p. a. 40s. Idem Johannes tenet aliam placeam ibidem vocatam Gilbertleys continentem xl. acras terræ, et red. p. a. 26s. 8d. Idem Johannes tenet j. toftum in Newton, quondam Willelmi Prestman, et red. p. a. 2s. Idem Johannes tenet terram, quondam Galfridi Scot, et red. p. a. ad eosdem terminos 3s. 4d. Petrus del Hay tenet j. placeam vocatam Faderslesfeld continentem xlvj. acras terræ, quondam Willelmi Gatêgang, et red. p. a. 26s. 10d.

Dominus de Nevill tenet villam de Newton juxta Boldon, et red. p. a. 20s.

TERRÆ DOMINICA.-Thomas Wake tenet x. acras terræ dominicæ, et red. p. a. ad iv. terminos 32s. 8d. (Twenty-two other tenants hold the same quantity of demesne land, and pay the same rent.)

TERRÆ BONDORUM.-Thomas Wake tenet j. messuagium et ij. bovatas terræ, bovata continens xv. acras, et solebat reddere p. a. 2s. 6d. pro scatpenys, et 16d. pro averpeynes, et v. quadrigatas de wodelades, et ij. gallinas, et x. ova, et solebat operari per totum annum iij. diebus in ebdomada, excepta septimana Paschæ et Pentecostes et xiij. diebus in Natali Domini, et facit opera sua et iv. precationes in autumpno ad metendum cum omni familia domus, excepta houswyva, et præterea metet iij. rodas d'averipe, et arat iij. rodas d'avereth et herciat, et unaquæque caruca villanorum arat et herciat ij. acras, et tunc semel habebit corrodium Episcopi, et tunc erit quietus de operationibus illius ebdomadæ. Et quando faciunt magnas precationes habent corrodium, et in operationibus suis herciant cum opus fuerit, et faciunt ladas, et cum eas faciunt habet unusquisque j. panem, et falcat j. die apud Houghton in operatione sua usque vesperam, et tunc habebit corrodium, et faciunt in nundinis Sancti Cuthberti, singuli ij. villani j. botham, et quando logeas faciunt, et wodelades ducunt quieti sunt

« ZurückWeiter »