Justini historiæ Philippicæ ex ed. A. Gronovii cum notis [&c.] recensitæ, Band 1

Cover
 

Ausgewählte Seiten

Andere Ausgaben - Alle anzeigen

Häufige Begriffe und Wortgruppen

Beliebte Passagen

Seite 307 - Boma : cujus virtus sicut bello clara fuit, ita domi status variis discordiarum casibus agitatus est. Quum inter cetera mala etiam peste laboraren I , cruenta sacrorum religione , et scelere pro remedio usi sunt...
Seite 539 - In postremo libro Trogus majores suos a Vocontiis originem ducere, avum suum Trogum Pompeium, Sertoriano bello, civitatem a Cn. Pompeio percepisse dicit; patruum Mithridatico bello turmas equitum sub eodem Pompeio duxisse ; patrem quoque sub Caio Caesare militasse, epistolarumque et legationum, simul et annuli curam habuisse.
Seite 513 - Unde quum se reciperet, a filio, quem socium regni fecerat, in itinere interficitur : qui, non dissimulato parricidio, velut hostem, non patrem interfecisset , et per sanguinem ejus currum egit, et corpus abjici insepultum jussit.
Seite 537 - Carthaginiensium quoque exercitus, cum bellum captis piscatorum navibus ortum esset, saepe fuderunt, pacemque victis dederunt ; 3.
Seite 508 - Nec pugnare diu possunt : ceterum intolerandi forent, si, quantus his impetus est, vis tanta et perseverantia esset.
Seite 238 - Quum deficere eum amici viderent, quaerunt, « quem imperii faciat heredem : » respondit, «dignissimum. » Tanta illi magnitudo animi fuit, ut, quum Herculem filium, quum fratrem Aridaeum, quum Roxanen uxorem praegnantem relinqueret , oblitus necessitudinum, dignissimum nuncuparet heredem : prorsus quasi nefas esset viro forti alium quam virum fortem succedere , aut tanti regni opes aliis , quam probatis , relinqui. Hac voce, veluti bellicum inter amicos cecinisset, aut malum discordiae misisset,...
Seite 69 - ... primordii Scythas origine praestare. 15. Nam si ignis prima possessio rerum fuit, qui paulatim extinctus sedem terris \ dédit, nullam prius quam septentrionalem partem hiemis rigore ab igné secretam, adeo ut nunc quoque nulla magis rigeat frigoribus; 16.
Seite 70 - Quodsi omnes quondam terrae submersae profundo fuerunt, profecto editissimam quamque partem decurrentibus aquis primum detectam, humillimo autem solo eandem aquam diutissime inmoratam; 18 et quanto prior quaeque pars terrarum siccata sit, tanto prius animalia generare coepisse. 19 Porro Scythiam adeo editiorem omnibus terris esse, ut cuncta flumina ibi nata in Maeotim...
Seite 533 - Graeci sceptra dixere. Nam et ab origine rerum, pro diis immortalibus veteres bastas coluere : ob cujus religionis memoriam adhuc deorum simulacris hastae adduntur.
Seite 56 - Sedcivitates, quae Medorum tributariae fuerant, mutato imperio , etiam conditionem suam mutatam arbitrantes, a Cyro defecerunt : quae res multorum bellorum Cyro causa et origo fuit.

Bibliografische Informationen