Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

corruisse. At sunt morosi, et anxii, et iracundi, et difficiles senes; si quærimus, etiam avari: sed hæc, morum vitia sunt, non senectutis. Ac morositas tamen, et ea vitia, quæ dixi, habent aliquid excusationis, non illius quidem justæ, sed quæ probari posse videatur: contemni se putant, despici, illudi: prætereà in fragili corpore odiosa omnis offensio est: quæ tamen omnia dulciora sunt et moribus bonis, et artibus; idque tum in vitâ, tum in scenâ intelligi potest ex iis fratribus, qui in Adelphis sunt: quanta in altero duritas, in altero comitas! Sic se res habet: ut enim non omne vinum, sic non omnis ætas, vetustate coacescit: severitatem in senectute probo, sed eam, (sicut alia,) modicam; acerbitatem nullo modo: avaritia verò senilis quid sibi velit, non intelligo: potest enim quidquam esse absurdius, quàm quò minus viæ restat, eò plus viatici quærere?

19. Quarta restat atque sollicitam habere propinquatio mortis ;

causa, quæ maximè angere nostram ætatem videtur, apquæ certè à senectute. non potest longè abesse. O miserum senem, qui, mortem contemnendam esse in tam longâ ætate non viderit! quæ aut planè negligenda est, si omnino extinguit animum; aut etiam optanda, si aliquò eum deducit, ubi sit futurus æternus. Atqui tertium certè nihil inveniri potest: quid igitur timeam, si aut non miser post mortem, aut beatus etiam futurus sum? quamquam quis est tam stultus, quamvis sit adolescens, cui sit exploratum, se ad vesperum esse victurum? quin etiam ætas illa multò plures, quàm nostra, mortis casus habet: faciliùs in morbos incidunt adolescentes; graviùs ægrotant; tristiùs curantur: itaque pauci veniunt ad senectutem: quod ni ita accideret, meliùs et prudentiùs viveretur. Mens enim et ratio et consilium in senibus est; qui si nulli fuissent, nullæ omnino civitates essent. Sed redeo ad mortem impendentem : quod iilud est crimen senectutis, cùm illud videatis cum adolescentiâ esse commune ? Sensi ego cùm

in optimo filio meo, tum in exspectatis ad amplissimam dignitatem fratribus tuis, Scipio, omni ætati mortem esse communem. At sperat adolescens, diu se victurum; quod sperare idem senex non potest. Insi pienter sperat. Quid enim stultius, quàm incerta pro certis habere, falsa pro veris? Senex, ne quod speret quidem, habet. At est eò meliore conditione quàm adolescens, cùm id, quod ille sperat, hic jam consecutus est. Ille vult diu vivere; hic diu vixit. Quamquam, ô Dii boni! quid est in hominis vitâ diu! da enim supremum tempus; exspectemus Tartessiorum regis ætatem: fuit enim (ut scriptum video) Arganthonius quidam Gadibus, qui octoginta regnavit annos, centum et viginti vixit: sed mihi ne diuturnum quidem quidquam videtur, in quo est aliquid extremum: cùm enim id advenit, tunc illud, quod præteriit, effluxit; tantum remanet, quod virtute et rectè factis consecutus sis: horæ quidem cedunt, et dies, et menses, et anni; nec præteritum tempus umquam revertitur; nec, quid sequatur, sciri potest: quod cuique temporis ad vivendum datur, eo debet esse contentus. Neque enim histrioni, ut placeat, peragenda est fabula, modò, in quocumque fuerit actu, probetur; neque sapienti usque ad Plaudite vivendum. Breve enim tempus ætatis, satis est longum ad benè honestèque vivendum: sin processeris longiùs, non magis dolendum est, quàm agricolæ dolent, præteritâ verni temporis suavitate, æstatem autumnumque venisse: ver enim, tamquam adolescentiam significat, ostenditque fructus futuros: reliqua tempora demetendis fructibus et percipiendis accommodata sunt. Fructus autem senectutis est (ut sæpe dixi) antè partorum bonorum memoria et copia. Omnia verò, quæ secundùm naturam fiunt, sunt habenda in bonis: quid est autem tam secundùm naturam, quàm senibus emori? quod idem contingit adolescentibus, adversante et repugnante naturâ. Itaque adolescentes mori sic mihi videntur, ut cum aquæ multitudine vis flammæ opprimitur; senes autem, sicut suâ sponte, nullâ adhibitâ vi, consumtus ignis exstinguitur : Cic. Sen.

B

et quasi poma, ex arboribus, si cruda sunt, vi avelluntur, si matura et cocta, decidunt; sic vitam adolescentibus vis aufert, senibus maturitas; quæ mihi quidem tam jucunda est, ut, quò propiùs ad mortem accedam, quasi terram videre videar, aliquandoque in portum ex longâ navigatione

esse venturus.

20. Omnium ætatum certus est terminus: senectutis autem nullus certus est terminus; rectèque in eâ vivitur, quoad munus officii exsequi et tueri possis; et tamen mortem contemnere: ex quo fit, ut animosiór etiam senectus sit quàm adolescentia, et fortior. Hoc illud est, quod Pisistrato tyranno à Solone responsum est, cùm illi quærenti, Quá tandem spe fretus, sibi tam audaciter obsisteret? respondisse dicitur, Senectute. Sed vivendi finis est optimus, cùm integrâ mente ceterisque sensibus, opus ipsa suum eadem, quæ coagmentavit, natura dissolvit. Ut navem, ut ædificium, idem destruit facillimè qui construxit; sic hominem eadem optimè, quæ conglutinavit, natura dissolvit jam omnis conglutinatio recens ægrè, inveterata facilè, divellitur; ita fit, ut illud breve vitæ reliquum nec avidè appetendum senibus, nec sinè causâ deserendum sit. Vetatque Pythagoras, injussu Imperatoris, id est, Dei, de præsidio et statione vitæ decedere. Solonis quidem sapientis elogium est, quo se negat velle suam mortem dolore amicorum et lamentis vacare vult, credo, se esse carum suis. Sed haud scio, an meliùs Ennius:

Nemo me lacrymis decoret, neque funera fletu
Faxit.

Non censet lugendam esse mortem, quam immortalitas consequatur. Jam sensus morienti aliquis esse potest, isque ad exiguum tempus, præsertim seni: post mortem quidem sensus aut optandus, aut nullus est. Sed hoc meditatum ab adolescentiâ debet esse, mortem ut negligamus; sinè quâ meditatione, tranquillo esse animo

nemo potest: moriendum enim certè est; et id incertum, an eo ipso die. Mortem igitur omnibus horis impendentem timens, quî poterit animo consistere? de quâ non ita longâ disputatione opus esse videtur, cùm recorder, non solum L. Brutum, qui in liberandâ patriâ est interfectus; non duos Decios, qui ad voluntariam mortem cursum equorum incitaverunt; non M. Atilium, qui ad supplicium est profectus, ut fidem hosti datam conservaret; non duos Scipiones, qui iter Pœnis vel corporibus suis obstruere voluerunt; non avum tuum, L. Paullum, qui morte luit college in Cannensi ignominiâ temeritatem: non M. Marcellum, cujus interitum ne crudelissimus quidem hostis honore sepulturæ carere passus est sed legiones nostras, (quod scripsi in Originibus, in eum sæpe locum profectas alacri animo et erecto, unde se numquam redituras arbitrarentur. Quod igitur adolescentes, et ii quidem non solùm indocti, sed etiam rustici contemnunt, id docti senes extimescent? Omnino (ut mihi quidem videtur) studiorum omnium satietas vitæ facit satietatem. Sunt pueritia certa studia: num igitur ea desiderant adolescentes ? sunt et ineuntis adolescentiæ : num ea jam constans requirit ætas, quæ media dicitur? sunt etiam hujus ætatis: ne ea quidem quæruntur à senectute: sunt extrema quædam studia senectutis : ergò, ut superiorum ætatum studia occidunt, sic occidunt etiam senectutis: quod cùm evenit, satietas vitæ tempus maturum mortis affert.

21. Equidem non video, cur, quid ipse sentiam de morte, non audeam vobis dicere: quod eò meliùs mihi cernere videor, quò ab eâ propiùs absum. Ego vestros patres, P. Scipio, tuque, C. Læli, viros clarissimos mihique amicissimos, vivere arbitror; et eam quidem vitam, quæ est sola vita nominanda. Nam, dum sumus in his inclusi compagibus corporis, munere quodam necessitatis et gravi opere perfungimur: est enim animus cœlestis ex altissimo domicilio depressus, et quasi demersus in terram, locum divinæ naturæ æternitatique

contrarium. Sed credo Deos immortales sparsisse animos in corpora humana, ut essent, qui terras tuerentur, quique cœlestium ordinem contemplantes, imitarentur eum vitæ modo atque constantiâ: nec me solùm ratio ac disputatio impulit, ut ita crederem; sed nobilitas etiam summorum philosophorum, et auctoritas. Audiebam Pythagoram, Pythagoreosque, incolas pænè nostros, qui essent Italici philosophi quondam nominati, numquam dubitâsse, quin ex universâ mente divinâ delibatos animos haberemus: demonstrabantur mihi prætereà, quæ Socrates supremo vitæ die de immortalitate animorum disseruisset, is, qui esset omnium sapientissimus oraculo Apollinis judicatus. Quid multa? sic mihi persuasi, sic sentio, cùm tanta celeritas animorum sit, tanta memoria præteritorum, futurorumque prudentia, tot artes, tantæ scientiæ, tot inventa, non posse eam naturam, quæ res eas contineat, esse mortalem; cùmque semper agitetur animus, nec principium motûs habeat, quia se ipse moveat, ne finem quidem habiturum esse motûs, quia numquam se ipse sit relicturus: et, cùm simplex animi natura esset, neque haberet in se quidquam admistum dispar sui atque dissimile, non posse eum dividi: quod si non possit, non posse interire: magnoque esse argumento, homines scire pleraque antè quàm nati sint, quòd jam pueri, cùm artes difficiles discant, ita celeriter res innumerabiles arripiant, ut eas non tum primùm accipere videantur, sed reminisci et recordari. Hæc Plato noster.

22. Apud Xenophontem autem, moriens Cyrus Major hæc dicit: Nolite arbitrari, ô mihi carissimi filii, me, cùm à vobis discessero, nusquam aut nullum fore: nec enim, dum eram vobiscum, animum meum videbatis; sed eum esse in hcc corpore, ex iis rebus, quas gerebam, intelligebatis: eundem igitur esse creditote, etiam si nullum videbitis. Nec verò clarorum virorum post mortem honores permanerent, si nihil eorum ipsorum animi efficerent, quò diutiùs memoriam sui teneremus. Mihi qui

« ZurückWeiter »