Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

dem numquam persuaderi potuit, animos dum in corporibus essent mortalibus, vivere; cùm exîssent ex iis, emori; nec verò, tum animum esse insipientem, cùm ex insipienti corpore evasisset; sed cùm omni admixtione corporis liberatus, purus et integer esse coepisset, tum esse sapientem: atque etiam, cùm hominis natura morte dissolvitur, ceterarum rerum perspicuum est, quò quæque discedant: abeunt enim illuc omnia, unde orta sunt; animus autem solus, nec cùm adest, nec cùm discedit, apparet jam verò videtis, nihil esse morti am simile, quàm somnum. Atqui dormientium animi maximè declarant divinitatem suam: multa enim, cùm remissi et liberi sunt, futura prospiciunt: ex quo intelligitur, quales futuri sint, cùm se planè corporis vinculis relaxaverint : quare si hæc ita sunt, sic me colitote ut Deum; sin unà est interiturus animus cum corpore, vos tamen Deos verentes, qui hanc omnem pulcritudinem tuentur et regunt, memoriam nostri piè inviolatèque servabitis. Cyrus quidem hæc moriens.

:

23. Nos (si placet) nostra videamus. Nemo umquam mihi, Scipio, persuadebit, aut patrem tuum Paullum, aut duos avos, Paullum et Africanum, aut Africani patrem, aut patruum, aut multos præstantes viros, quos enumerare non est necesse, tanta esse conatos, quæ ad posteritatis memoriam pertinerent, nisi animo cernerent, posteritatem ad se pertinere. An censes (ut de me ipso aliquid more senum glorier) me tantos labores diurnos nocturnosque domi militiæque suscepturum fuisse, si iisdem finibus gloriam meam, quibus vitam, essem terminaturus? nonne melius multò fuisset, otiosam ætatem et quietam sine ullo labore et contentione traducere? sed, nescio quomodò, animus erigens se posteritatem semper ita prospiciebat, quasi, cùm excessisset è vitâ, tum denique victurus esset: quod quidem ni ita se haberet, ut animi immortales essent, haud optimi cujusque animus maximè ad immortalitatem gloriæ niteretur. Quid, quòd sapientissimus quisque æquissimo animo moritur, stultis

:

simus iniquissimo? Nonne vobis videtur animus is qui plus cernat, et longiùs, videre se ad meliora proficisci : ille autem, cujus obtusior sit acies, non videre? Equidem efferor studio patres vestros, quos colui et dilexi, videndi : neque verò eos solùm convenire aveo, quos ipse cognovi; sed illos etiam, de quibus audivi, et legi, et ipse conscripsi. Quò quidem me proficiscentem haud sanè quis facilè retraxerit, neque tamquam Peliam recoxerit. Quòd si quis Deus mihi largiatur, ut ex hâc ætate repueriscam, et in cunis vagiam, valdè recusem: nec verò velim, quasi decurso spatio, ad carceres à calce revocari. Quid enim habet vita commodi? quid non potiùs laboris ? sed habeat sanè habet certè tamen aut satietatem, aut modum non lubet enim mihi deplorare vitam, quod multi, et ii docti, sæpe fecerunt: neque me vixisse pœnitet; quoniam ita vixi, ut non frustrà me natum existimem : et ex vitâ ita discedo, tamquam ex hospitio, non tamquam ex domo: commorandi enim natura diversorium nobis, non habitandi locum dedit. O præclarum diem, cùm ad illud divinum animorum concilium cœtumque proficiscar; cùmque ex hâc turbâ et colluvione discedam ! proficiscar enim non ad eos solùm viros, de quibus antè dixi, sed etiam ad Catonem meum; quo nemo vir melior natus est, nemo pietate præstantior; cujus à me corpus crematum est; quod contrà decuit ab illo meum: animus verò non me deserens, sed respectans, in ea profectò loca discessit, quò mihi ipsi cernebat esse veniendum : quem ego meum casum fortiter ferre visus sum; non quòd æquo animo ferrem; sed me ipse consolabar, existimans, non longinquum inter nos digressum et discessum fore. His mihi rebus, Scipio, (id enim te cum Lælio admirari solere dixisti,) levis est senectus, nec solùm non molesta, sed etiam jucunda : quòd si in hoc erro, quòd animos hominum immortales esse credam, lubenter erro; nec mihi hunc errorem, quo delector, dum vivo, extorqueri volo: sin mortuus (ut quidam minuti philosophi censent) nihil sentiam; non vereor ne hune errorem meum mortui philosophi irrideant: quòd si non

sumus immortales futuri, tamen exstingui homini suo tempore optabile est. Nam habet natura, ut aliarum omnium rerum, sic vivendi modum: senectus autem peractio ætatis est tamquam fabulæ; cujus defatigationem fugere debemus, præsertim adjunctâ satietate. Hæc habui de Senectute quæ dicerem: ad quam utinam perveniatis! ut ea, quæ ex me audîstis, re experti probare possitis.

LÆLIUS,.

SIVE

DE AMICITIA

DIALOGUS

AD T. POMPONIUM ATTICUM.

ARGUMENTUM.

Cùm inter P. Scipionem Africanum et Lælium summam nsqne ad mortem amicitiam fuisse constaret, Ciceroni de Amicitiâ scripturo idoneus visus est Lælius, quem induceret de amicitiâ disputantem, rogatu generi utriusque C. Faunii et Q. Mucii Scævolæ. Docet ergò Lælius, quid sit amicitia, quibus de causis amici quæsiti sint, et quibus causis amicitia contrahatur; deinde inter quos amicitia esse possit; quæ sit amicitiæ lex, quæ officia, et quibus denique modis perpetuò

conservetur.

[ocr errors]

1. QUINTUS Mucius augur multa narrare de C. Lælio, socero suo, memoriter et jucundè solebat; nec dubitare, illum in omni sermone appellare sapientem. Ego autem à patre ita eram deductus ad Scævolam, sumtâ virili toga, ut, quoad possem, et liceret, à senis latere numquam discederem. Itaque multa ab eo prudenter disputata, multa etiam breviter et commodè dicta memoriæ mandabam, fierique studebam ejus prudentiâ doctior. Quo mortuo, me ad pontificem Scævolam contuli, quem unum nostræ civitatis et ingenio, et justitiâ præstantissimum audeo dicere. Sed de hoc aliàs; nunc redeo ad augurem. Cùm sæpe multa, tum memini, domi in hemicyclio sedentem, ut solebat, cùm et ego essem unà, et pauci admodùm familiares, in eum sermonem illum incidere, qui tum fere omnibus erat in ore meministi enim profectò, Attice, et eò magis, quòd P. Sulpicio utebare multùm, (cùm is tribunus plebis capitali odio à Q. Pompeio, qui tum erat

:

consul, dissideret, quôcum conjunctissimè et amantissimè vixerat,) quanta hominum esset vel admiratio, vel querela. Itaque tum Scævola, cùm in eam ipsam mentionem incidisset, exposuit nobis sermonem Lælii de Amicitiâ, habitum ab illo secum, et cum altero genero C. Fannio, Marci filio, paucis diebus post mortem Africani. Ejus Disputationis sententias memoriæ mandavi, quas hoc libro exposui meo arbitratu: quasi enim ipsos induxi loquentes, ne Inquam et Inquit sæpiùs interponeretur: atque ut tamquam à præsentibus coràm haberi sermo videretur. Cùm enim sæpe mecum ageres, ut de Amicitiâ scriberem aliquid, digna mihi res cùm omnium cognitione, tum nostrâ familiaritate visa est. Itaque feci non invitus, ut prodessem multis tuo rogatu. Sed, ut in Catone Majore, qui est scriptus ad te de Senectute, Catonem induxi senem disputantem, quia nulla videbatur aptior persona, quæ de. illâ ætate loqueretur, quàm ejus, qui et diutissimè senex fuisset, et in ipsâ senectute præ ceteris floruisset; sic, cùm accepissemus à patribus maximè memorabilem C. Lælii et P. Scipionis familiaritatem fuisse, idonea mihi Lælii persona visa est, quæ de Amicitiâ ea ipsa dissereret, quæ disputata ab eo meminisset Scævola. Genus autem hoc sermonum, positum in hominum veterum auctoritate, et eorum illustrium, plus, nescio quo pacto, videtur habere gravitatis. Itaque ipse mea legens sic. afficior interdum, ut Catonem, non me, loqui existimem. Sed ut tum ad senem senex de Senectute, sic hoc libro ad amicum amicissimus de Amicitiâ scripsi. Tum est Cato locutus, quo erat nemo ferè senior temporibus illis, nemo prudențior: nunc Lælius, et sapiens, (sic enim est habitus), et amicitiæ gloriâ excellens, de Amicitiâ loquitur. Tu velim animum à me parumper avertas, Lælium loqui ipsum putes. C. Fannius et Q. Mucius ad socerum yeniunt post mortem Africani. Ab his sermo oritur. Respondet Lælius: cujus tota disputatio est de Amicitiâ, quam legens tu te ipse cognosces.

« ZurückWeiter »