Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

dum; nam si id culpâ senectutis accideret, eadem mihi usu evenirent, reliquisque omnibus majoribus natu: quorum ego multorum cognovi senectutem sine querelâ; qui se et libidinum vinculis laxatos esse non molestè ferrent, nec à suis despicerentur: sed omnium istiusmodi querelarum in moribus est culpa, non in ætate: moderati enim, et nec difficiles, nec inhumani senes, tolerabilem agunt senectutem: importunitas autem, et inhumanitas omni ætati molesta est. Læl. Est, ut dicis, Cato: sed fortasse dixerit quispiam, tibi propter opes, et copias, et dignitatem tuam, tolerabiliorem senectutem videri ; id autem non posse multis contingere. Cato. Est istuc quidem, Læli, aliquid; sed nequaquam in isto sunt omnia: ut Themistocles fertur Seriphio cuidam in jurgio respondisse, cùm ille dixisset, Non eum suâ, sed patriæ gloriâ splendorem assecutum ; Nec herculè, inquit, si ego Seriphius essem, nobilis, nec tu, si Atheniensis esses, clarus umquam fuisses: quod eodem modo de senectute potest dici. Neque enim in summâ inopiâ levis esse senectus potest, ne sapienti quidem; nec insipienti, etiam in summâ copiâ, non gravis. Aptissima omnino sunt, Scipio et Læli, arma senectutis, artes exercitationesque virtutum ; quæ in omni ætate cultæ, cùm multùm diuque vixeris, mirificos efferunt fructus; non solùm quia numquam deserunt, ne in extremo quidem tempore ætatis, (quamquam id maximum est,) verùm etiam quia conscientia benè actæ vitæ, multorumque benefactorum recordatio, jucundissima est.

4. Ego Q. Maximum, eum, qui Tarentum recepit, adolescens ita dilexi senem, ut æqualem: erat enim in illo viro comitate condita gravitas, nec senectus mores mutaverat; quamquam eum colere cœpi non admodùm grandem natu, sed tamen jam ætate provectum: anno enim pòst consul primùm fuerat, quàm ego natus sum; cumque eo quartùm consule adolescentulus miles profectus sum ad Capuam, quintoque anno pòst ad Tarentum quæstor; deinde ædilis; quadriennio pòst factus sum

prætor; quem magistratum gessi, consulibus Tuditano et Cethego, cùm quidem ille admodùm senex, suasor Legis Cinciæ de Donis et Muneribus fuit: hic et bella gerebat, ut adolescens, cùm planè grandis esset; et Hannibalem juveniliter exultantem patientiâ suâ molliebat: de quo præclarè familiaris noster Ennius:

Unus, qui nobis cunctando restituit rem ;
Non ponebat enim rumores ante salutem :
Ergò pòstque magisque viri nunc gloria claret.

Tarentum verò quâ vigilantiâ, quo consilio recepit! cùm
quidem, me audiente, Salinatori, qui, amisso oppido,
fugerat in arcem, glorianti atque ita dicenti: Meâ operâ,
Q. Fabi, Tarentum recepisti: Certè, inquit ridens; nam,
nisi tu amisisses, numquam recepissem. Nec verò in armis
præstantior, quàm in togâ; qui consul iterùm, Sp. Car-
vilio collegâ quiescente, C. Flaminio tribuno plebis, quoad
potuit, restitit, agrum Picentem et Gallicum viritim con-
tra senatûs auctoritatem dividenti : augurque
cùm esset,
dicere ausus est, optimis auspiciis ea geri, quæ pro reipub-
licæ salute gererentur; quæ contra rempublicam ferren-
tur, contra auspicia ferri. Multa in eo viro præclara
cognovi; sed nihil est admirabilius, quàm quomodò ille
mortem M. filii tulit, clari viri et consularis: est in
manibus laudatio; quam cùm legimus, quem philosophum
non contemnimus? nec verò ille in luce modò atque in
oculis civium magnus; sed intus domique præstantior.
Qui sermo! quæ præcepta ! quanta notitia antiquitatis!
quæ scientia juris augurii! multæ etiam, ut in homine
Romano, litteræ omnia memoriâ tenebat, non domes-
tica solùm, sed etiam externa bella; cujus sermone ita
tum cupidè fruebar, quasi jam divinarem id, quod evenit,
illo extincto, fore, unde discerem, neminem.

5. Quorsum igitur hæc tam multa de Maximo? quia profectò videtis, nefas esse dictu, miseram fuisse talem

senectutem. Nec tamen omnes possunt esse Scipiones, aut Maximi, ut urbium expugnationes, ut pedestres navalesve pugnas, ut bella à se gesta triumphosque recordentur. Est etiam quietè, et purè, et eleganter actæ ætatis placida ac lenis senectus; qualem accepimus Platonis, qui uno et octogesimo anno scribens mortuus est; qualem Isocratis, qui eum librum, qui Panathenaicus inscribitur, quarto et nonagesimo anno scripsisse se dicit vixitque quinquennium posteà; cujus magister Leontinus Gorgias centum et septem complevit annos, neque umquam in suo studio atque opere cessavit; qui, cùm ex eo quæreretur, cur tamdiu vellet esse in vitâ? Nihil habeo, inquit, quod incusem senectutem; præclarum responsum, et docto homine dignum! Sua enim vitia insipientes, et suam culpam in senectutem conferunt: quod non faciebat is, cujus modò mentionem feci, Ennius:

Sicut fortis equus, spatio qui sæpè supremo

Vicit Olympia, nunc senio confectu' quiescit.

Equi fortis, et victoris senectuti comparat suam: quam quidem probè meminisse potestis. Anno enim undevi. cesimo post ejus mortem, hi consules, T. Flamininus, et M. Acilius, facti sunt; ille autem, Cæpione, et Philippo iterùm, consulibus, mortuus est; cùm ego quidem V. et LX. annos natus, legem Voconiam voce magnâ et bonis lateribus suasissem. Annos LXX. natus (tot enim vixit Ennius) ita ferebat duo, quæ maxima putantur onera, paupertatem et senectutem, ut eis penè delectari videretur. Etenim, cùm contemplor animo, reperio quattuor causas, cur senectus misera videatur ; unam, quòd avocet à rebus gerendis; alteram, quòd corpus faciat infirmius; tertiam, quòd privet omnibus ferè voluptatibus; quartam, quòd haud procul absit à morte. Earum, si placet, causarum, quanta quàmque sit justa unaquæque, videamus,

6. A rebus gerendis senectus abstrahit? Quibus? an iis, quæ geruntur juventute et viribus? Nullæne igitur res sunt seniles, quæ, vel infirmis corporibus, animo tamen administrentur ? Nihil ergò agebat Q. Maximus? Nihil L. Paullus, pater tuus, Scipio, socer optimi viri, filii mei? ceteri senes, Fabricii, Curii, Coruncanii, cùm rempublicam consilio et auctoritate defendebant, nihil agebant? Ad App. Claudii senectutem accedebat etiam, ut cæcus esset; et tamen is, cùm. sententia senatûs inclinaret ad pacem, et foedus faciendum cum Pyrrho, non dubitavit dicere illa, quæ versibus persecutus est Ennius:

Quò vobis mentes, rectæ quæ stare solebant
Antehac, dementes sese flexere?

ceteraque gravissimè; notum enim vobis carmen est :> et tamen ipsius Appii extat oratio: atque hanc ille egit. septem et decem annos post alterum consulatum, cùm inter duos consulatus anni decem interfluxissent, censorque ante consulatum superiorem fuisset. Ex quo intelligitur, Pyrrhi bello grandem sanè fuisse; et tamen sic à patribus accepimus. Nihil igitur afferunt, qui in re gerendâ versari senectutem negant, similesque sunt iis, qui gubernatorem in navigando agere nihil dicant, cùm alii malos scandant, alii per foros cursent, alii sentinam hauriant; ille autem clavum tenens sedeat in puppi quietus, non faciat ea, quæ juvenes, at verò multò majora et meliora facit. Non viribus, aut velocitatibus, aut celeritate corporum, res magnæ geruntur, sed consilio, auctoritate, sententiâ; quibus non modò non orbari, sed etiam augeri, senectus solet. Nisi fortè ego vobis, qui et miles, et tribunus, et legatus, et consul versatus sum in vario genere bellorum, cessare nunc videor, cùm bella non gero. At senatui, quæ sunt gerenda, præscribo, et quomodò; Karthagini, malè jam diu cogitanti, bellum multò antè denuncio; de quâ vereri non antè desinam, quàm illam excisam esse cogno

vero. Quam palmam utinam Dii immortales tibi, Scipio, reservent, ut avi reliquias persequare! cujus à morte hic tertius et tricesimus est annus, sed memoriam illius viri excipient omnes anni consequentes; anno ante me censorem mortuus est, novem annis post meum consulatum, cùm consul iterùm, me consule, creatus esset. Num igitur, si ad centesimum annum vixisset, senectutis eum suæ pœniteret? nec enim excursione, nec saltu, nec eminùs hastis, aut cominùs gladiis uteretur; sed consilio, ratione, sententiâ, quæ nisi essent in senibus, non summum consilium majores nostri appellâssent Senatum. Apud Lacedæmonios quidem ii, qui amplissimum magistratum gerunt, ut sunt, sic etiam nominantur, senes. Quod si legere aut audire voletis externa, maximas respublicas ab adolescentibus labefactas, à senibus sustentatas et restitutas reperietis :

Cedo, qui vestram rempublicam tantam amisistis tam citò?

sic enim percontantur, ut est in Nævii poëtæ Ludo: respondentur et alia, et hæc in primis :

Proveniebant oratores novi, stulti, adolescentuli.

Temeritas est videlicet florentis ætatis ; prudentia senescentis.

7. At memoria minuitur. Credo, nisi eam exerceas; aut si sis naturâ tardior. Themistocles omnium civium nomina perceperat : num igitur censetis eum, cùm ætate processisset, qui Aristides esset, Lysimachum salutare solitum? Equidem non modò eos novi, qui sunt, sed eorum patres etiam, et avos, nec sepulcra legens vereor, quod aiunt, ne memoriam perdam; his enim ipsis legendis redeo in memoriam mortuorum, nec verò quemquam senum audivi oblitum, quo loco thesaurum obruisset: omnia quæ curant, meminerunt; vadimonia constituta; qui sibi, quibus ipsi debeant. Quid

« ZurückWeiter »