Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

obrem ad illa prima redeamus, eaque ipsa concludamus aliquando.

27. Virtus, Virtus, inquam, C. Fanni, et tu, Q. Muci, et conciliat amicitias, et conservat: in eâ est enim convenientia rerum, in eâ stabilitas, in eâ constantia ; quæ cùm se extulit, et ostendit lumen suum, et idem aspexit agnovitque in alio, ad id se admovet, vicissimque accipit illud, quod in altero est: ex quo eorum exardescit sive amor, sive amicitia; utrumque enim dictum est ab amando: amare autem nihil aliud est, nisi eum ipsum diligere, quem ames, nullâ indigentiâ, nullâ utilitate quæsitâ. Quæ tamen ipsa efflorescit ex amicitiâ, etiam si tu eam minùs sequutus sis: hâc nos adolescentes benevolentiâ, senes illos L. Paullum, M. Catonem, C. Gallum, P. Nasicam, Ti. Gracchum, Scipionis nostri socerum, dileximus hæc etiam magis elucet inter æquales, ut inter me et Scipionem, L. Furium, P. Rupilium, Sp. Mummium : vicissim autem senes in adolescentium caritate acquiescimus; ut in vestrâ, ut in Q. Tuberonis: equidem etiam admodùm adolescentis, P. Rutilii, A. Virginii familiaritate delector. Quoniamque ita ratio comparata est vitæ naturæque nostræ, ut alia ætas oriatur; maximè quidem optandum est, ut cum æqualibus possis, quibus-cum, tamquam è carceribus emissus sis, cum iisdem ad calcem, ut dicitur, pervenire. Sed quoniam res humanæ fragiles caducæque sunt, semper aliqui anquirendi sunt, quos diligamus, et à quibus diligamur: caritate enim benevolentiâque sublatâ, omnis est è vitâ sublata jucunditas. Mihi quidem Scipio, quamquam est subitò ereptus, vivit tamen, semperque vivet: virtutem enim amavi illius viri, quæ exstincta non est: nec mihi soli versatur ante oculos, qui illam semper in manibus habui, sed etiam posteris erit clara et insignis: nemo umquam animo, aut spe majora suscipiet, qui sibi non illius memoriam atque imaginem proponendam putet. Equidem ex omnibus rebus, quas mihi aut fortuna, aut

natura tribuit, nihil habeo quod cum amicitiâ Scipionis possim comparare. In hâc mihi de republicâ consensus, in hâc rerum privatarum consilium; in eâdem requies plena oblectationis fuit; numquam illum ne minimâ quidem re offendi, quod quidem senserim; nihil audivi ex eo ipse, quod nollem; una domus erat, idem victus, isque communis; neque solùm militia, sed etiam peregri

nationes rusticationesque communes. Nam quid ego de studiis dicam cognoscendi semper aliquid, atque discendi, in quibus remoti ab oculis populi omne otiosum tempus contrivimus? Quarum rerum recordatio, et memoria, si unà cum illo occidisset, desiderium conjunctissimi atque amantissimi viri ferre nullo modo possem: sed nec illa exstincta sunt, alunturque potiùs, et augentur cogitatione et memoriâ: et si illis planè orbatus essem, magnum tamen afferret mihi ætas ipsa solatium; diutiùs enim jam in hoc desiderio esse non possum. Omnia autem brevia tolerabilia esse debent, etiam si magna sint. Hæc habui, de Amicitiâ quæ dicerem. Vos autem hortor, ut ita virtutem locetis, sine quâ amicitia esse non potest, ut, eâ exceptâ, nihil amicitiâ præstabilius putetis.

MSti in Coll. SS. Trin. Cant. Collatio.

[blocks in formation]
[blocks in formation]
[blocks in formation]

C. 13. esse quendem: civem esse quendem

cum ex sua vita: tum ex sua vita exstructisque mensis et frequentibus poculis: desunt.

C. 14. a summo adhibetur in poculis: a summo magistro adhi betur in poculo

ne desideratio: nec desideratio jucundius quam frui: jucundius si non abunde etiam non abunde quanti sunt animum: quanti sunt quæ delectant contentionis

contentionum pabulum per ambulum mori pane videbamus: mori videbamus

sex annos: sex annis

suada medullam sua de medulla in dicendo: in discendo uulla certe: nulla res certe

C. 15. reddit quod: reddit id quod excepit: excipit

occæcatum, occatum
spici, ordine structam: desunt.
ac stirpium: aut stirpium
procreat procreet
viviradices: vites, radices
nisi fulta sit: nisi fulta est
uva sese: ova se

vestitaque: vestita
cum fructu: tum fructu
jugatio conjugatio

et propagatio: propagatio
quam dixi: quæ dixi
fossiones: refossiones
ne verbum: nec verbum

[blocks in formation]

C. 17. studiose, ut facitis: studiose, ut studiose faciatis

comem communem tum dixisse: tum eum dixisse sed eam solertiam: sed etiam solertiam

et ei Cyrum et Cyrum

mei sunt ordines: mea sunt ordines

Recte vero te: Recte te

itaque quantum: ita quantum laboris vero minus: laboris minus Populi primarium: populi illum primarium

Notum est: Notum totum est Quid de Paulo: Quod de Paulo aut ut jam aut jam

C. 18. morata: moratæ sunt observantur: servantur honestissimum: honestum ludis: in ludis

in magno consessu: magno con

sensu

senem illud sessum: senem sessum præclara præclare

Ac morositas: At morositas dulciora sunt: dulciora fiunt res habet: res habent

ætas vetustate: ætas natura vetustate

C. 19. Atqui tertium: Atque tertium

itaque panci: itaque perpauci civitates essent: civitates fuissent cum illud videatis: cum id videatis

eum in optimo: tum in optimo

« ZurückWeiter »