Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

jurisconsulti? quid pontifices? quid augures? quid philosophi senes? quàm multa meminerunt? manent ingenia senibus, modò permaneat studium et industria; nec ea solùm in claris et honoratis viris, sed in vitâ etiam privatâ et quietâ. Sophocles ad summam senectutem Tragoedias fecit, quod propter studium, cùm rem familiarem negligere videretur, à filiis in judicium vocatus est; ut, quemadmodùm nostro more malè rem gerentibus patribus, bonis interdici solet, sic illum, quasi desipientem, à re familiari removerent judices: tum senex dicitur eam Fabulam, quam in manibus habebat, et proximè scripserat, Edipum Coloneum, recitâsse judicibus, quæsisseque, Num illud carmen desipientis videretur? quo recitato, sententiis judicum est liberatus. Num igitur hunc, num Homerum, num Hesiodum, num Simonidem, num Stesichorum, num, quos antè dixi, Isocratem, Gorgiam, num philosophorum principes, Pytha- goram, Democritum, num Platonem, num Xenocratem, num posteà Zenonem, Cleanthem, aut eum, quem vos etiam Romæ vidistis, Diogenem Stoicum, coëgit in suis studiis obmutescere senectus ? an non in omnibus iis studiorum agitatio vitæ æqualis fuit? Age, ut ista divina studia omittamus, possum nominare ex agro Sabino rusticos Romanos, vicinos et familiares meos, quibus absentibus, numquam ferè ulla in agro majora opera fiunt, non serendis, non percipiendis, non condendis fructibus; quamquam in illis minùs hoc mirum, nemo enim est tam senex, qui se annum non putet posse vivere; sed iidem elaborant in eis, quæ sciunt nihil omnino ad se pertinere :

Serit arbores, quæ alteri seculo prosint,

ut ait Statius noster in Synephebis. Nec verò dubitet agricola, quamvis senex, quærenti, Cui serat, respondere, Diis immortalibus, qui me non accipere modò hæc à majoribus voluerunt, sed etiam posteris prodere.

8. Meliùs Cæcilius de sene alteri seculo prospiciente, quàm illud idem :

depol, Senectus, si nihil quidquam aliud vitii, Apportes tecum, cùm advenis, unum id sat est, Quod diu vivendo, multa, quae non vult, videt:

et multa fortasse, quæ vult; atque in ea quidem, quæ non vult, sæpe etiam adolescentia incurrit. Illud verò idem Cæcilius vitiosius :

Tum equidem in senectâ hoc deputo miserrimum,
Sentire eâ ætate esse se odiosum alteri.

Jucundum potiùs, quàm odiosum; ut enim adolescentibus bonâ indole præditis sapientes senes delectantur, leviorque fit eorum senectus, qui à juventute coluntur et diliguntur, sic adolescentes senum præceptis gaudent, quibus ad virtutum studia ducuntur: nec minùs intelligo me vobis, quàm vos mihi, esse jucundos. Sed videtis, ut senectus non modò languida atque iners non sit, verùm etiam sit operosa, et semper agens aliquid et moliens; tale scilicet, quale cujusque studium in superiore vitâ fuit. Quid, quòd etiam addiscunt aliquid? ut Solonem versibus gloriantem videmus, qui se quotidie aliquid addiscentem, senem fieri dicit: ut ego feci, qui Græcas litteras senex didici; quas quidem sic avidè arripui, quasi diuturnam sitim explere cupiens, ut ea ipsa mihi nota essent, quibus me nunc exemplis uti videtis. Quod cùm fecisse Socratem in fidibus audirem, vellem equidem et illud; discebant enim fidibus antiqui: sed in litteris certè elaboravi.

9. Ne nunc quidem vires desidero adolescentis, (is enim erat locus alter de vitiis senectutis) non plus, quàm adolescens tauri aut elephanti desiderabam : quod est, eo decet uti; et quicquid agas, agere pro viribus. Quæ enim vox potest esse contemtior, quàm Milonis Crotoniatæ ? qui, cùm jam senex esset, athletasque se in curriculo exercentes videret, adspexisse lacertos suos dicitur, illacrymansque dixisse, At hi quidem jam mortui sunt:

non verò tam isti, quàm tu ipse, nugator; neque enim ex te umquam es nobilitatus, sed ex lateribus et lacertis tuis. Nihil S. Ælius tale; nihil multis annis antè T. Coruncanius; nihil modò P. Crassus; à quibus jura civibus præscribebantur: quorum usque ad extremum spiritum est provecta prudentia. Orator, metuo, ne languescat senectute; est enim munus ejus non ingenii solùm, sed laterum etiam et virium. Omnino canorum illud in voce splendescit etiam, nescio quo pacto, in senectute; quod equidem adhuc non amisi, et videtis annos: sed tamen est decorus sermo senis, quietus et remissus, facitque persæpè ipsa sibi audientiam diserti senis comta et mitis oratio: quod si ipse exequi nequeas, possis tamen Scipioni præcipere, et Lælio. Quid enim est jucundius senectute, stipatâ studiis juventutis? An ne eas quidem vires senectuti relinquemus, ut adolescentulos doceat, instituat, ad omne officii munus instruat? quo quidem opere quid potest esse præclarius? Mihi verò Cn. et P. Scipiones, et avi tui duo, L. Æmilius, et P. Africanus, comitatu nobilium juvenum fortunati videbantur; nec ulli bonarum artium magistri non beati putandi, quamvis consenuerint vires, atque defecerint : etsi ista ipsa defectio virium adolescentiæ vitiis efficitur sæpiùs, quàm senectutis; libidinosa etenim et intemperans adolescentia effetum corpus tradit senectuti. Cyrus quidem apud Xenophontem eo sermone, quem moriens habuit, cùm admodùm senex esset, negat se umquam sensisse, senectutem suam imbecilliorem factam, quàm adolescentia fuisset. Ego L. Metellum memini puer, (qui cum quadriennio post alterum consulatum pontifex maximus factus esset, viginti et duos annos ei sacerdotio præfuit) ita bonis esse viribus extremo tempore ætatis, ut adolescentiam non requireret. Nihil necesse est mihi, de me ipso dicere ; quamquam est id quidem senile, ætatique nostræ conceditur.

10. Videtisne, ut apud Homerum sæpissimè Nestor de virtutibus suis prædicet? tertiam enim jam ætate:n homi

num vivebat; nec erat ei verendum, ne vera dé se prædicans, nimis videretur aut insolens aut loquax: etenim, (ut ait Homerus) ex ejus linguâ melle dulcior fluebat oratio; quam ad suavitatem nullis egebat corporis viribus: et tamen dux ille Græciæ nusquam optat, ut Ajacis similes habeat decem, at ut Nestoris; quod si acciderit, non dubitat, quin brevì Troja sit peritura. Sed redeo ad me; quartum annum ago et octogesimum : equidem posse vellem idem gloriari, quod Cyrus: sed tamen hoc queo dicere, non me quidem iis esse viribus, quibus aut miles bello Punico, aut quæstor eodem bello, aut consul in Hispaniâ fuerim, aut quadriennio pòst, cùm tribunus militaris depugnavi apud Thermopylas, M. Acilio Glabrione consule; sed tamen, (ut vos videtis) non planè me enervavit, nec afflixit senectus: non curia vires meas desiderat, non Rostra, non amici, non clientes, non hospites; nec enim umquam sum assensus veteri illi laudatoque proverbio, quod monet, Maturè fieri senem, si diu velis esse senex. Ego verò me minùs diu senem esse mallem, quàm esse senem antè, quàm essem. Itaque nemo adhuc convenire me voluit, cui fuerim occupatus: at minus habeo virium, quàm vestrûm utervis. Ne vos quidem T. Pontii centurionis vires habetis: num idcircò est ille præstantior? moderatio modò virium adsit, et tantum, quantum potest, quisque nitatur; næ ille desiderio tenebitur virium. Olympia per magno stadium ingressus esse Milo dicitur, cùm humeris sustineret bovem vivum: utrùm igitur has corporis, an Pythagoræ tibi malis vires ingenii dari? denique isto bono utare, dum adsit; cùm absit, ne requiras; nisi fortè adolescentes pueritiam, paullum ætate progressi adolescentiam, debeant requirere. Cursus est certus ætatis, et una via naturæ, eaque simplex, suaque cuique parti ætatis tempestivitas est data; ut et infirmitas puerorum, et ferocitas juvenum, et gravitas jam constantis ætatis, et senectutis maturitas, naturale quiddam habeat, quod suo tempore percipi debeat. Arbitror te audire, Scipio, hospes tuus avitus Masinissa quæ faciat hodie, nonaginta

non

annos natus: cùm ingressus iter pedibus sit, in equum omnino non adscendere; cùm equo, ex equo non descendere; nullo imbre, nullo frigore adduci, ut capite operto sit; summam in eo esse corporis siccitatem: itaque exsequi omnia regis officia et munera. Potest igitur exercitatio et temperantia etiam in senectute conservare aliquid pristini roboris.

11. Non sunt in senectute vires? Ne postulantur quidem vires à senectute: ergò et legibus et institutis vacat ætas nostra muneribus iis, quæ non possunt sinè viribus sustineri: itaque non modò, quod non possumus, sed ne quantum possumus quidem, cogimur. At ita multi sunt imbecilli senes, ut nullum officii aut omnino vitæ munus exsequi possint. At id quidem non proprium senectutis est vitium, sed commune valitudinis. Quàm fuit imbecillus P. Africani filius, is, qui te adoptavit ! quàm tenui aut nullâ potiùs valitudine! quod ni ita fuisset, alterum ille exstitisset lumen civitatis: ad paternam enim magnitudinem animi doctrina uberior accesserat. Quid mirum igitur in senibus, si infirmi sunt aliquando, cùm ne id quidem adolescentes effugere possint? Resistendum, Læli, et Scipio, senectuti est, ejusque vitia diligentiâ compensanda sunt. Pugnandum, tamquam contra morbum, sic contra senectutem; habenda ratio valitudinis: utendum exercitationibus modicis ; tantum cibi et potionis adhibendum, ut reficiantur vires, non opprimantur; nec verò corpori soli subveniendum est, sed menti atque animo multò magìs: nam hæc quoque, nisi tamquam lumini oleum instilles, exstinguuntur senectute; et corpora quidem defatigatione et exercitatione ingravescunt, animi autem exercitando levantur: nam, quos ait Cæcilius-comicos stultos senes, hos significat credulos, obliviosos, dissolutos; quæ vitia sunt non senectutis, sed inertis, ignavæ, somniculosæ senectutis: ut petulantia, ut libido, magis est adolescentium, quàm senum, nec tamen omnium adolescentium, sed non proborum; sic ista senilis stultitia, (quæ deliratio appel

« ZurückWeiter »