Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

ORATIO.

M.DCC.X.

TDOfficii, quod a te, Pater Reverendis*. Sime, sibi demandatum habuit Clerus, ut virum aliquem doctum et disertum, suscipiendo ProIocutoris muneri idoneum, sustinendoparem, e gremio suo eligeret, pro solenni mori fideliter explevit; vobisque hodie, Patres admodum VeNerandi, mea vocecommendat eximium hunc Virum, nostræ, vestræ, & bonorum omnium exiftimationi suis in Ecclesiam meritis jampridem commendatum: Virum iis ingenii dotibus præditum, ut omni præconio sit dignus, ea nominis fama celebrem, ut nullo indigeat: Virum ad deseriptam a majoribus designandi Prolocutoris formulam adeo compositum, ut non tam nostris susFragiis quam antiquis Synodorum legibus ad infigne hoc munus evocari videatur. Si quid enim adjumenti afFerat ad obeundam hanc provinciam exquisita doctrina. Quis eam majori aut sua laude aut nostro fructu est obiturus, quam Vir in nullo literarum genere hospes, in plerisque artibus & studiis tiiu & feliciter exercitatus, in maxime perfectis literarum disciplinis perfectissimus? Si ad consummati Prolocutoris tandem id præcipue pertinet, ut complurium disertislimorum viE 3 rorum rorum sententiam sui unius lingua eleganter exprimat, habemus Oratorem ea facundia perpolitum, utavobis, Pat Res, minime metuendum sit nc responsbrum vestrorum dignitati sua dicendi inscitia detrahet; a nobis maxime sperandum, quod nostris desideriis multum ponderis ac momenti sua eloquentia sit additurus. Si in conciliandis hominum animis plurimum valet gratia, in concionibus moderandis permagnam vim habet autoritas, quem potius optemus rerum inter nos disquirendarum arbitrum, quam Virum placidissimis moribus ita popularem, ut omnes bonos atque humanos indolis suse suavitate ad pads & concordiæ studium facile speret allicere; ita sine arrogantia gravem, ut procellarum si quæ forte ingruerint motus, ipsius præsentiæ dignitate statim represserit? Vestrae igitur expectation!, Pat Res Sanctissimi, parum satisfecerat Clerus, si gravissimum hoc onus in humeros minos valentes collocaverat, pariterque ingratum sese & maximorum beneficiorum immejnorem arguerat, si quæ honoris præmia penes ipsos posita Viro optime de fe merito non libenter obtulerat. Primam certe fedem in synodali nostra domo jure vendicat, qui suscitante Deo, id vehementer conatus eft, favente Deo, id feliciter effecit, ut non omnino demortuæ, non penitus eltngues apud nos suerint Synodi.

Favete mihi, Patres, hanc rem paulo altius repetenti; nihil ad dignitatem vestram, quam ex animo submisse veneror, minuendam, nihil ad inimicitias, a quibus totus abhorreo, resuscitandas sum dicturus. Multis jam annis interrupta 'suerant Prelatorum & Cleri concilia: ad tractanda Reipublicæ negotia frequens suit senatus populique congreflio, ad promovendam Ecclesiæ utilitatem nulli interim Episcoporum cum Presbyteris conventus.

Iniquo Iniquo id consilio factum non dico, non existimo: imo ex propensa in Ecclesiam voluntate, ex pio dissidii metu, ex ardentissimo pacis conservandæ studio profectum facile credo; veriim enimvero diuturnam illam Synodorum intermislionem in maximum Ecclesiæ detrimentum aliquando cessuram multi autumabant homines nee improbi nee imprudentes. Quod ab optimo Principe optimis consiliis inchoatum norant, id a pejori Principe pejora meditanti in Ecclesiæ perniciem trahi post'e valde metuebant. Muka interea novorum dogmatum portenta indies evulgantur, multæ ubique hærescs virus suum ac venena impune spargunt: in Sacerdotes, in res sacras, in sanctislimum ipsius Dei nomen, dictu turpia, auditu horrenda evomuntur convitia. Adversus teterrimas has pestes salubre olim ac præsens remedium adhibuerat Synodorum autoritas: hanc opem boni omnes implorarant, hac ope destituti, de tuenda apud nos Religione prorsus desperandum putant. Ea suit rerum nostrarum conditio, cum Synodi Anglicana jura, potestates, ac privilegia in aperta luce collocanda & sirmimmis legum ac consuetudinum præsidiis munienda censuit Vlr doctissimus. Ad hanc metam collimans, antiqua Ecclesiæ monumenta situ & squalore obsita sedulus vestigat; cogendorum Synodorum viam ac rationem, habendarum normam & regulam, non ex sermone hominum recenti, non ex nostra aut Patrum nostrorum memoria, fed ex priscorum commentatis, ex Regum edictis, ex Pontificum fastis eruendas ducit: Chartas ipsa vetustate pene obliteratas, Iocis multum dissitas, magno labore ac pretio conquisitas, in sua scrinia compilat, legit, relegitque^ Hisce adminiculis adjutus, viam multis spinis obsessam, spislis tenebris obvolutam^ variis ambagiE 4, bus

bus perplexam, primus insistit: Nullus erat quern tuto sequeretur itineris dux, nulla quæ gressus dirigerent præeuntium vestigia; quin tile suis ingenii luminibus fretus, & flagrandi veritatis indagandæ studio accensus, eam tandem utcunque abditam & reclusam integumentis suis evolvit; rebus obscuris lucem, ambiguis fidem, inornatis nitorem attulit: Antiquam Eccleftte faciem, reducto quasi velo, omnibus contemplandam pariter ac suspiciendam ante ora atque oculos posuit; expressam ejus imaginem justa lineamentorum figuratione conformatam, aptis coloribus depictam, in hujusce Viri seriptis læti conspicimus; quanto majori lætitia simul & veneratione matronam ipsam, quasi a mortuis reviviscentem, spirantem demum & loquentem coram intuebimur. Nullo Hunc rerum novandarum studio, nulla privatim læsum injurisi, nulla præmii spe aductum, nulla re alia commotum nisi communi? Ecclesiæ utilitate, arduum hoc opus suscepisse, si non ipsi sæpe id & solenniter afleveranti fidem adhiberem, Virum mihi ob ossiciorum conjunctionem valde dilectum, ob spectatam integritatem perquam honoratum gravi injuria assicerem: si eam opinionem quæ animo meo penitus insedit, quamque non ex inani conjectura temere arripui, fed ex intimiori consuetudine expejiundo suscepi aliorum animis inserere non studerem, nee benevoli, nee fidi, nee honesti viri osEcio defungerer. Nunquam ilium in tam longo opere lapsum esse, unquam errasse, nullum ferventecalamoverbum emisifie, quod non restinctis animi incendis revocare vellet, si dicerem, plena invidia foret oratio, & nulli magis quam ipsi molesta: Si non sæpe lapsum, non graviter deceptum, non sponte alios in errorem traxisse dixero; si plurima in isti, paginis enitere, quæ summam laudem

merentur,

merentur, perpauca esse quæ excusatione indigeant, plane nulla quibus homines benevoli haud sacile ignoscant, fidenter asseram, dicam quod & ego sentio, & nisi præ nimia amicitia invitus foliar, mecum sentiunt omnes æqui rerum æstimatores. Sit igitur veniæ, sit laudi, sit gratitudini locus; si quid forte afperius, si quid ardentius, si quid liberius effuderit, lector pauld humanior id non odio, non livori, non arrogantiæ tribuet; sed aut ingegio fuapte natura aliquantulum præservido, aut fortasse iracundiæ in milite pro aris focifque acriter dimicante, in filio ab injuria & vi matrem suam eripiente facile ignoscendæ. Quod si plures in illius scriptis effulgent virtutes, si res tractaverit cognitu dissiciles, utiles, jucundas; si eas validislimis argumentis firmaverit, si puro ac dilucido sermone in ipsis Legentium animis inscripserit, eruditioni apud eruditos, eloquentiæ apud disertos suus constet honos. Si Synodorum privilegia ac libertates haud sine aliquo fortunæ fuse discrimine constanter asseruit, si publicæ utilitati rem privatam posthabuit, jurium Ecclesiasticorum vindici aliqua saltem ab Ecclesiafficis rependatur gratia: Hanc aptissimam laborum fuorum mercedem reportet Vir in agendis rebus acer & industrius, ut fpatiosior ei aperiatur campus, ubi in instauranda, in promovenda, in stabilienda Ecclesiæ pace ingenium suum ac vires exerat. Quo audientium plausu apud Populum, apud Magistratum, apud Clerum, apud Senatores, apud Aulicos e rostris frequentem concionatus est: qua sacundia & Mariæ in cœlum jam receptæ aures sæpe demulsit, & Sororis divina gratia adhuc superstitis h diu (ita saxit Deus) fuperfuturae animum gravi ac recenti dolore sere oppressum recreavit: qua dignitate Concionatoris, Canonici> Archidiaconi, Decani munia Officiis & locis difE 5 juncta.

« ZurückWeiter »