Abbildungen der Seite
PDF

Durate, et vosmet rebus servate secundis.

Talia voce refert; curisque ingentibus æger Spem vultu simulat, premit altum corde dolorem. Illi se prædæ accingunt dapibusque futuris: 210 Tergora deripiunt costis, et viscera nudant; Pars in frusta secant, verubusque trementia figunt: Litore aëna locant alii, flammasque ministrant; Tum victu revocant vires; fusique per herbam Implentur veteris Bacchi pinguisque ferinæ. Postquam exemta fames epulis, mensæque remotæ, Amissos longo socios sermone requirunt; Spemque metumque inter dubii, seu vivere credant, Sive extrema pati, nec jam exaudire vocatos. Præcipue pius Æneas, nunc acris Orontei, 220 Nunc Amyci casum gemit, et crudelia secum Fata Lyci, fortemque Gyan, fortemque Cloanthum.

Et jam finis erat; cum Jupiter, æthere summo Despiciens mare velivolum, terrasque jacentes, Litoraque, et latos populos, sic vertice cæli Constitit, et Libyæ defixit lumina regnis. Atque illum tales jactantem pectore curas Tristior, et lacrymis oculos suffusa nitentes, Alloquitur Venus: O qui res hominumque deûmque Æternis regis imperiis, et fulmine terres ! 230 Quid meus Æneas in te committere tantum, Quid Troës potuêre ? quibus, tot funera passis, Cunctus ob Italiam terrarum clauditur orbis ? Certe hinc Romanos olim, volventibus annis, Hinc fore ductores, revocato a sanguine Teucri, Qui mare, qui terras, omni ditione tenerent, Pollicitus. Quæ te, Genitor, sententia vertit? Hoc equidem occasum Troja tristesque ruinas Solabar, fatis contraria fata rependens.

Insequitur. Quem das finem, Rex magne, laborum ?
Antenor potuit, mediis elapsus Achivis,
Illyricos penetrare sinus aique intima tutus
Regna Liburnorum, et fontem superare Timavi;

Unde per ora novem vasto cum murmure montis
It mare proruptum, et pelago premit arva sonanti;
Hic tamen ille urbem Patavî, sedesque locavit
Teucrorum, et genti nomen dedit, armaque fixit
Troïa; nunc placidâ compôstus pace quiescit.
Nos, tua progenies, cæli quibus annuis arcem, 250
Navibus (infandum) amissis, unius ob iram
Prodimur, atque Italis longe disjungimur oris.
Hic pietatis honos ? sic nos in sceptra reponis ?

Olli subridens hominum sator atque deorum
Vultu, quo cælum tempestatesque serenat,
Oscula libavit natæ; dehinc talia fatur:
Parce metû, Cytherea; manent immota tuorum
Fata tibi; cernes urbem et promissa Lavini
Mania, sublimemque feres ad sidera cæli 259
Magnanimum Ænean; neque me sententia vertit.
Hic (tibi fabor enim, quando hæc te cura remordet,
Longius et volvens fatorum arcana movebo)
Bellum ingens geret Italiâ, populosque feroces
Contundet; moresque viris et mænia ponet;
Tertia dum Latio regnantem viderit æstas,
Ternaque transierint Rutulis hiberna subactis.
At puer Ascanius, cui nunc cognomen Iulo
[Additur, (Ilus erat, dum res stetit Ilia regno)]
Triginta magnos volvendis mensibus orbes
Imperio explebit, regnumque ab sede Lavinî 270
Transferet, et Longam multâ yi muniet Albam.
Hic jam ter centum totos regnabitur annos
Gente sub Hectoreâ; donec regina sacerdos,
Marte gravis, geminam partu dabit Ilia prolem.
Inde lupä fulvo nutricis tegmine lætus
Romulus excipiet gentem, et Mavortia condet
Mænia, Romanosque suo de nomine dicet.
His ego nec metas rerum nec tempora pono;
Imperium sine fine dedi. Quin aspera Juno,
Quæ mare nunc terrasque metu ccelumque fatigat,
Consilia in melius referet, mecumque fovebit 281
Romanos, rerum dominos, gentemque togatam.

W

Sic placitum. Veniet lustris labentibus ætas,
Cum domus Assaraci Phthiam clarasque Mycenas
Servitio premet, ac victis dominabitur Argis.
Nascetur pulchrâ Trojanus origine Cæsar,
Imperium Oceano, famam qui terminet astris,
Julius, a magno demissum nomen Iulo:
Hunc tu olim cælo, spoliis Orientis onustum,
Accipies secura; vocabitur hic quoque votis. 290
Aspera tum positis mitescent sæcula bellis.
Cana Fides, et Vesta, Remo cum fratre Quirinus,
Jura dabunt; diræ ferro et compagibus arctis
Claudentur Belli portæ; Furor impius intus,
Sæva sedens super arma, et centum vinctus aënis
Post tergum nodis, fremet 'horridus ore cruento.

Hæc ait: et Maiâ genitum demittit ab alto;
Ut terræ, utque novæ pateant Carthaginis arces
Hospitio Teucris ; ne fati nescia Dido
Finibus arceret. Volat ille per aëra magnum 300
Remigio alarum; ac Libyæ citus adstitit oris.
Et jam jussa facit; ponuntque ferocia Pani
Corda, volente Deo. In primis regina quietum
Accipit in Teucros animum mentemque benignam.

At pius Æneas, per noctem plurima volvens, Ut primum lux alma data est, exire, locosque Explorare novos; quas vento accesserit oras, Qui teneant (nam inculta videt) hominesne feræne, Quærere constituit, sociisque exacta referre. Classem in convexo nemorum, sub rupe cavatâ, 310 Arboribus clausam circum atque horrentibus umbris Occulit: ipse uno graditur comitatus Achate, Bina manu lato crispans hastilia ferro. Cui mater mediâ sese tulit obvia silvâ, Virginis os habitumque gerens, et virginis arma Spartanæ ; vel qualis equos Threïssa fatigat Harpalyce, volucremque fugâ prævertitur Eurum. Namque humeris de more habilem suspenderat ar

cum Venatrix, dederatque comam diffundere veptis ;

que V

Ac prior.

Nuda genu, nodoque sinus collecta fluentes. 320
Ac prior, Heus, inquit, juvenes, monstrate, mearum
Vidistis si quam hîc errantem forte sororum,
Succinctam pharetrâ et maculosæ tegmine lyncis,
Aut spumantis apri cursum clamore prementem.

Sic Venus; et Veneris contra sic filius orsus:
Nulla tuarum audita mihi neque visa sororum,
0, quam te memorem? virgo ; namque haud tibi

[merged small][ocr errors][merged small]

vultus

[merged small][ocr errors][ocr errors]

Mortalis, nec vox hominem sonat; o, Dea certe;
An Phæbi soror? an Nympharum sanguinis una?
Sis felix, nostrumque leves, quæcumque, laborem :
Et, quo sub cælo tandem, quibus orbis in oris 331
Jactemur, doceas. Ignari hominumque locorumque
Erramus, vento huc et vastis fluctibus acti.
Multa tibi ante aras nostrâ cadet hostia dextrâ.
Tum Venus: Haud equidem tali me dignor ho-

nore;
Virginibus Tyriis mos est gestare pharetram,
Purpureoque alte suras vincire cothurno.
Punica regna vides, Tyrios, et Agenoris urbem:
Sed fines Libyci, genus intractabile bello.
Imperium Dido Tyriâ regit urbe profecta, 340
Germanum fugiens. Longa est injuria, longæ
Ambages; sed summa sequar fastigia rerum.
Huic conjux Sychæus erat, ditissimus agri
Phænicum, et magno miseræ dilectus amore;
Cui pater intactam dederat, primisque jugârat
Ominibus. Sed regna Tyri germanus habebat
Pygmalion, scelere ante alios immanior omnes :
Quos inter medius venit furor. Ille Sychæum
Impius ante aras, atque auri cæcus amore,
Clam ferro incautum superat, securus amorum 350
Germanæ; factumque diu celavit, et ægram,
Multa malus simulans, vanâ spe lusit amantem.
Ipsa sed in somnis inhumati venit imago
Conjugis; ora modis attollens pallida miris,
Crudeles aras trajectaque pectora ferro

oras

esne teret

[merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors]

Nudavit; cæcumque domûs scelus omne retexit.
Tum celerare fugam patriâque excedere suadet;
Auxiliumque viæ, veteres tellure recludit
Thesauros, ignotum argenti pondus et auri.
His commota fugam Dido sociosque parabat. 360
Conveniunt, quibus aut odium crudele tyranni,
Aut metus acer erat : naves, quæ forte paratæ,
Corripiunt, onerantque auro. Portantur avari
Pygmalionis opes pelago; dux femina facti.
Devenêre locos, ubi nunc ingentia cernes
Mônia, surgentemque novæ Carthaginis arcem ;
Mercatique solum, facti de nomine Byrsam,
Taurino quantum possent circumdare tergo.
Sed vos qui tandem, quibus aut venistis ab oris,
Quove tenetis iter ? Quærenti talibus ille 370
Suspirans, imoque trahens a pectore vocem :

O Dea! si primâ repetens ab origine pergam,
Et vacet annales nostrorum audire laborum ;
Ante diem clauso componet Vesper Olympo.
Nos Trojâ antiquâ (si vestras forte per aures
Trojæ nomen iit) diversa per æquora vectos
Forte suâ Libycis tempestas appulit oris.
Sum pius Æneas, raptos qui ex hoste Penates
Classe veho mecum, famâ super æthera notus.
Italiam quæro patriam, genus ab Jove summo. 380
Bis denis Phrygium conscendi navibus æquor,
Matre Deâ monstrante viam, data fata secutus.
Vix septem convulsæ undis Euroque supersunt.
Ipse ignotus, egens, Libyæ deserta peragro,
Europâ atque Asiâ pulsus. Nec plura querentem
Passa Venus medio sic interfata dolore est :

Quisquis es, haud (credo) invisus cælestibus auras Vitales carpis, Tyriam qui adveneris urbem. Perge modo, atque hinc te reginæ ad limina perfer. Namque tibi reduces socios classemque relatam 390 Nuntio, et in tutum versis Aquilonibus actam; Ni frustra augurium vani docuêre parentes, Adspice bis senos lætantes agmine cycnos,

« ZurückWeiter »