Abbildungen der Seite
PDF

Æthereâ quos lapsa plagâ Jovis ales aperto
Turbabat cælo; nunc terras ordine longo
Aut capere, aut captas jam despectare videntur.
Ut reduces illi ludunt stridentibus alis,
Et coetu cinxêre polum, cantusque dedêre;
Haud aliter puppesque tuæ pubesque tuorum
Aut portum tenet, aut pleno subit ostia velo. 400
Perge modo, et, quâ te ducit via, dirige gressum.

Dixit, et avertens roseâ cervice refulsit,
Ambrosiæque comæ divinum vertice odorem
Spiravêre; pedes vestis defluxit ad imos,
Et vera incessu patuit Dea. Ille, ubi matrem
Agnovit, tali fugientem est voce secutus :
Quid natum toties crudelis tu quoque falsis
Ludis imaginibus ? cur dextræ jungere dextram
Non datur, ac veras audire et reddere voces ?
Talibus incusat, gressumque ad mænia tendit. 410
At Venus obscuro gradientes aëre sepsit,
Et multo nebulæ circum Dea fudit amictu,
Cernere ne quis eos, neu quis contingere posset,
Molirive moram, aut veniendi poscere causas.
Ipsa Paphum sublimis abit, sedesque revisit
Læta suas : ubi templum illi, centumque Sabæo
Thure calent aræ, sertisque recentibus halant.

Corripuêre viam interea, quâ semita monstrat; Jamque adscendebant collem, qui plurimus urbi Imminet, adversasque adspectat desuper arces. 420 Miratur molem Æneas, magalia quondam; Miratur portas, strepitumque, et strata viarum. Instant ardentes Tyrii : pars ducere muros, Molirique arcem, et manibus subvolveré saxa; Pars optare locum tecto, et concludere sulco. [Jura magistratusque legunt, sanctumque senatum.] Hîc portus alii effodiunt: hîc alta theatris Fundamenta locant alii, immanesque columnas Rupibus excidunt, scenis decora alta futuris. Qualis apes æstate novâ per florea rura - 430 Exercet sub sole labor; cum gentis adultos

Educunt fetus, aut cum liquentia mella
Stipant, et dulci distendunt nectare cellas;
Aut onera accipiunt venientûm, aut agmine facto
Ignavum, fucos, pecus a præsepibus arcent;
Fervet opus, redolentque thymo fragrantia mella.
O fortunati, quorum jam mænia surgunt!
Æneas ait, et fastigia suspicit urbis.
Infert se septus nebulâ (mirabile dictu) 439
Per medios, miscetque viris; neque cernitur ulli.

Lucus in urbe fuit mediâ, lætissimus umbræ,
Quo primum, jactati undis et turbine, Pæni
Effodêre loco signum, quod regia Juno
Monstrârat, caput acris equi; sic nam fore bello
Egregiam, et facilem victu per sæcula gentem.
Hîc templum Junoni ingens Sidonia Dido
Condebat, donis opulentum et numine Divæ,
Ærea cui gradibus surgebant limina, nexæque
Ære trabes; foribus cardo stridebat aënis.
Hoc primum in luco nova res oblata timorem 450
Leniit; hîc primum Æneas sperare salutein
Ausus, et afflictis melius confidere rebus.
Namque, sub ingenti lustrat dum singula templo,
Reginam opperiens, dum, quæ fortuna sit urbi,
Artificumque manus inter se, operumque laborem,
Miratur, videt Iliacas ex ordine pugnas,
Bellaque jam famâ totum vulgata per orbem,
Atridas, Priamumque, et sævum ambobus Achillem.
Constitit; et lacrymans, Quis jam locus, inquit,

Achate, Quæ regio in terris nostri non plena laboris? 460 En Priamus. Sunt hîc etiam sua præmia laudi; Sunt lacrymæ rerum; et mentem mortalia tangunt. Solve metus; feret hæc aliquam tibi fama salutem. Sic ait, atque animum picturâ pascit inani, Multa gemens, largoque humectat flumine vultum, Namque videbat, uti bellantes Pergama circum Hac fugerent Graii, premeret Trojana juventus; Hac Phryges, instaret curru cristatus Achilles,

Nec procul hinc Rhesi niveis tentoria velis 469
Agnoscit lacrymans; primo quæ prodita somno
Tydides multă vastabat cæde cruentus;
Ardentesque avertit equos in castra, prius quam
Pabula gustâssent Trojæ, Xanthumque bibissent.
Parte aliâ fugiens amissis Troïlus armis,
Infelix puer, atque impar congressus Achilli,
Fertur equis, currûque hæret resupinus inani,
Lora tenens tamen: huic cervixque comæque tra-

buntur
Per terram, et versâ pulvis inscribitur hastâ.
Interea ad templum non æquæ Palladis ibant
Crinibus Iliades passis, peplumque ferebant 480
Suppliciter tristes, et tunsæ pectora palmis :
Diva solo fixos oculos aversa tenebat.
Ter circum Iliacos raptaverat Hectora muros,
Exanimumque auro corpus vendebat Achilles.
Tum vero ingentem gemitum dat pectore ab imo,
Ut spolia, ut currus, utque ipsum corpus amici,
Tendentemque manus Priamum conspexit inermes.
Se quoque principibus permixtum agnovit Achivis,
Eoasque acies, et nigri Memnonis arma.
Ducit Amazonidum lunatis agmina peltis 490
Penthesilea furens, mediisque in millibus ardet,
Aurea subnectens exsertæ cingula mammæ,
Bellatrix, audetque viris coneurrere virgo.

Hæc dum Dardanio Æneæ miranda videntur; Dum stupet, obtutuque hæret defixus in uno; Regina ad templum, formâ pulcherrima, Dido Incessit, magnâ juvenum stipante catervâ. Qualis in Eurotæ ripis, aut per juga Cynthi, Exercet Diana choros ; quam mille secutæ Hinc atque hinc glomerantur Oreades; illa phare

500 Fert humero, gradiensque Deas supereminet omnes; Latonæ tacitum pertentant gaudia pectus : Talis erat Dido, talem se læta ferebat Per medios, instans operi regnisque futuris.

tram

Tum foribus Divæ, mediâ testudine templi,
Septa armis, solioque alte subnixa, resedit.
Jura dabat legesque viris ; operumque laborem
Partibus æquabat justis, aut sorte trahebat :
Cum subito Æneas concursu aecedere magno
Anthea Sergestumque videt fortemque Cloanthum,
Teucrorumque alios; ater quos æquore turbo 511
Dispulerat, penitusque alias avexerat oras.
Obstupuit simul ipse, simul percussus Achates
Lætitiâque metuque ; avidi conjungere dextras
Ardebant: sed res animos incognita turbat.
Dissimulant; et nube cavâ speculantur amicti,
Quæ fortuna viris ; classem quo litore linquant;
Quid veniant: cunctis nam lecti navibus ibant,
Orantes veniam, et templum clamore petebant.

Postquam introgressi, et coram data copia fandi,
Maximus Ilioneus placido sic pectore cæpit: 521
O regina, novam cui condere Jupiter urbem,
Justitiâque dedit gentes frenare superbas !
Troës te miseri, ventis maria omnia vecti,
Oramus: prohibe infandos a navibus ignes ;
Parce pio generi, et propius res adspice nostras.
Non nos aut ferro Libycos populare penates
Venimus, aut raptas ad litora vertere prædas :
Non ea vis animo, nec tanta superbia victis. 529
Est locus, Hesperiam Graii cognomine dicunt,
Terra antiqua, potens armis, atque ubere glebæ :
Enotri coluêre viri : nunc fama, minores
Italiam dixisse ducis de nomine gentem.
Huc cursus fuit:
Cum subito assurgens fluctu nimbosus Orion
In vada cæca tulit, penitusque procacibus Austris,
Perque undas, superante salo, perque invia saxa
Dispulit; huc pauci vestris adnavimus oris.
Quod genus hoc hominum, quæve hunc tam barbara

morem Permittit patria ? hospitio prohibemur arenæ! 540 Bella cient, primâque vetant consistere terrâ.

[ocr errors]

Si genus humanum et mortalia temnitis arma;
At sperate Deos memores fandi atque nefandi.
Rex erat Æneas nobis, quo justior alter,
Nec pietate fuit nec bello major et armis :
Quem si fata virum servant, si vescitur aurâ
Æthereà, neque adhuc crudelibus occubat umbris,
Non metus, officio ne te certâsse priorem
Pæniteat. Sunt et Siculis regionibus urbes,
Arvaque, Trojanoque a sanguine clarus Acestes.
Quassatam ventis liceat subducere classem, 551
Et silvis aptare trabes, et stringere remos.
Si datur Italiam, sociis et rege recepto,
Tendere, ut Italiam læti Latiumque petamus.
Sin absumta salus, et te, pater optime Teucrûm,
Pontus habet Libyæ, nec spes jam restat Juli;
At freta Sicaniæ saltem, sedesque paratas,
Unde huc advecti, regemque petamus Acesten.
Talibus Ilioneus; cuncti simul ore fremebant
Dardanidæ.

560
Tum breviter Dido, vultum demissa, profatur:
Solvite corde metum, Teucri ; secludite curas.
Res dura, et regni novitas, me talia cogunt
Moliri, et late fines custode tueri.
Quis genus Æneadûm, quis Troja nesciat urbem,
Virtutesque virosque, aut tanti incendia belli?
Non obtusa adeo gestamus pectora Peni;
Nec tam aversus equos Tyrià Sol jungit ab urbe.
Seu vos Hesperiam magnam Saturniaque arva,
Sive Erycis fines regemque optatis Acesten; 570
Auxilio tutos dimittam, opibusque juvabo.
Vultis et his mecum pariter considere regnis ?
Urbem quam statuo, vestra est; subducite naves;
Tros Tyriusque nrihi nullo discrimine agetur.
Atque utinam rex ipse, Noto compulsus eodem,
Afforet Æneas! equidem per litora certos
Dimittam, et Libyæ lustrare extrema jubebo;
Si quibus ejectus silvis aut urbibus errat.

His animum arrecti dictis, et fortis Achates

L

« ZurückWeiter »