Abbildungen der Seite
PDF

DAMÆTAS.
Phyllida mitte mihi; meus est natalis, Iolla :
Cum faciam vitulâ pro frugibus, ipse venito.

MENALCAS. Phyllida amo ante alias: nam me discedere flevit; Et, Longum formose vale, vale, inquit, Iolla.

LAMETAS.
Triste lupus stabulis, maturis frugibus imbres,
Arboribus venti, nobis Amaryllidis iræ.

SO

MENALCAS.
Dulce satis humor, depulsis arbutus hædis,
Lenta salix feto pecori, mihi solus Amyntas.

DAM@TAS. Pollio amat nostram, quamvis est rustica, musam : Pierides, vitulam lectori pascite vestro.

MENALCAS. Pollio et ipse facit nova carmina: pascite taurum, Jam cornu petat, et pedibus qui spargat arenam.

DAMETAS.

Qui te, Pollio, amat, veniat, quo te quoque gaudet, Mella fluant illi, ferat et rubus asper amomum.

MENALCAS. Qui Bavium non odit, amet tua carmina, Mævi; 90 Atque idem jungat vulpes, et mulgeat hircos.

DAMETAS. Qui legitis flores et humi nascentia fraga, Frigidus, o pueri, fugite hinc, latet anguiz in herbâ.

MENALCAS.
Parcite, oves, nimium procedere; non bene ripäe
Creditur : ipse aries etiam nunc vellera siccat.

DAMCETAS.
Tityre, pascentes a flumine reice capellas;
Ipse, ubi tempus erit, omnes in fonte lavabo.

MENALCAS.
Cogite oves, pueri ; si lac præceperit æstus,
Ut nuper, frustra pressabimus ubera palmis.

DAMCETAS.

Heu! heu! quam pingui macer est mihi taurus in ervo!

100 Idem amor exitium pecori, pecorisque magistro. :

MENALCAS.

His certe neque amor causa est; vix ossibus hærent. Nescio quis teneros oculus mihi fascinat agnos.

DAMÆTAS.
Dic, quibus in terris, et eris mihi magnus Apollo,
Tres pateat cæli spatium non amplius ulnas.

MENALCAS.
Dic, quibus in terris inscripti nomina regum
Nascantur flores; et Phyllida solus habeto.

PALÆMON. Non nostrum inter vos tantas componere lites : [Et vitulâ tu dignus, et hic: et quisquis amores Aut metuet dulces, aut experietur amaros.] 110 Claudite jam rivos, pueri : sat prata biberunt.

ECLOGA IV.

Pollio.

10

SICELIDES Musæ, paulo majora canamus ;
Non omnes arbusta juvant humilesque myricæ ;
Si canimus silvas, silvæ sint consule dignæ.

Ultima Cumæi venit jam carminis a tas;
Magnus ab integro sæclorum nascitur ordo.
Jam redit et Virgo; redeunt Saturnia regna;
Jam nova progenies cælo demittitur alto.
Tu modo nascenti puero, quo ferrea primum
Desinet, ac toto surget gens aurea mundo,
Casta fave Lucina : tuus jam regnat Apollo.
Teque adeo decus hoc ævi, te consule, inibit,
Pollio; et incipient magni procedere menses.
Te duce, si qua manent sceleris vestigia nostri,
Irrita perpetuâ solvent formidine terras.
Ille deûm vitam accipiet, divisque videbit
Permixtos heroas, et ipse videbitur illis;
Pacatumque reget patriis virtutibus orbem.
At tibi prima, puer, nullo munuscula cultu,
Errantes hederas passim cum baccare, tellus,
Mixtaque ridenti colocasia fundet acantho.
Ipsæ lacte domum referent distenta capellæ
Ubera ; nec magnos metuent armenta leones.
Ipsa tibi blandos fundent cunabula flores.
Occidet et serpens, et fallax herba veneni
Occidet; Assyrium vulgo nascetur amomum.
At, simul heroum laudes et facta parentis
Jam legere, et quæ sit poteris cognoscere virtus ;
Molli paulatim Havescet campus aristâ,
Incultisque rubens pendebit sentibus uva;
Et duræ quercus sudabunt roscida mella. 30
Pauca tamen suberunt priscæ vestigia fraudis,
Quæ tentare Thetim ratibus, quæ cingere muris

20

Oppida, quæ jubeant telluri infindere sulcos.
Alter erit tum Tiphys, et altera quæ vehat Argo
Delectos heroas; erunt etiam altera bella;
Atque iterum ad Trojam magnus mittetur Achilles.
Hinc, ubi jam firmata virum te fecerit ætas,
Cedet et ipse mari vector; nec nautica pinus
Mutabit merces : omnis feret omnia tellus.
Non rastros patietur humus, non vinea falcem ; 40
Robustus quoque jam tauris juga solvet arator.
Nec varios discet mentiri lana colores :
Ipse sed in pratis aries jam suave rubenti
Murice, jam croceo mutabit vellera luto;
Sponte suâ sandyx pascentes vestiet agnos.
Talia sæcla, suis dixerunt, currite, fusis
Concordes stabili fatorum numine Parcæ.
Aggredere o magnos (aderit jam tempus) honores,
Cara deûm soboles, magnum Jovis incrementum !
Adspice convexo nutantem pondere mundum, 50
Terrasque tractusque maris cælumque profundum;
Adspice, venturo lætantur ut omnia sæclo.
O mihi tam longæ maneat pars ultima vitæ,
Spiritus et, quantum sat erit tua dicere facta !
Non me carminibus vincet nec Thracius Orpheus,
Nec Linus; huic mater quamvis, atque huic pater

adsit;
Orphei Calliopea, Lino formosus Apollo.
Pan etiam Arcadiâ mecum si judice certet,
Pan etiam Arcadiâ dicat se judice victum.
Incipe, parve puer, risu cognoscere matrem;

60
Matri longa decem tulerunt fastidia menses.
Incipe, parve puer; cui non risêre parentes,
Nec deus hunc mensâ, dea nec dignata cubili est.

ECLOGA V.

Daphnis.

MENALCAS. MOPSUS.

MENALCAS. Cur non, Mopse, boni quoniam convenimus ambo, Tu calamos inflare leves, ego dicere versus, Hîc corylis mixtas inter considimus ulmos?

MOPSUS.
Tu major ; tibi me est æquum parere, Menalca ;
Sive sub incertas Zephyris mutantibus umbras,
Sive antro potius succedimus. Adspice, ut antrum
Silvestris raris sparsit labrusca racemis.

MENALCAS.
Montibus in nostris solus tibi certet Amyntas.

MOPSUS.
Quid, si idem certet Phoebum superare canendo ?

MENALCAS.

Incipe, Mopse, prior: si quos aut Phyllidis ignes,
Aut Alconis habes laudes, aut jurgia Codri.
Incipe; pascentes servabit Tityrus hædos.

11

MOPSUS.
Immo hæc, in viridi nuper quæ cortice fagi
Carmina descripsi, et modulans alterna notavi,
Experiar: tu deinde jubeto certet Amyutas.

MENALCAS.
Lenta salix quantum pallenti cedit olivæ,

« ZurückWeiter »