Sudor iit; terque ipsa solo (mirabile dictu) Emicuit, parmamque ferens hastamque trementem. Extemplo tentanda fugâ canit æquora Calchas; Nec posse Argolicis exscindi Pergama telis, Omina ni repetant Argis, numenque reducant, Quod pelago et curvis secum avexêre carinis. Et nunc, quod patrias vento petiêre Mycenas, Arma Deosque parant comites; pelagoque remenso, Improvisi aderunt. Ita digerit omina Calchas. Hanc pro Palladio, moniti, pro numine læso Effigiem statuêre ; nefas quæ triste piaret. Hanc tamen immensam Calchas attollere molem Roboribus textis, coloque educere, jussit, Ne recipi portis, aut duci in monia possit, Neu populum antiquâ sub relligione tueri. Nam si vestra manus violâsset dona Minervæ, Tum magnum exitium (quod Dî prius omen in ip-
Convertant!) Priami imperio Phrygibusque futu
Sin manibus vestris vestram adscendisset in urbem, Ultro Asiam magno Pelopea ad moenia bello Venturam, et nostros ea fata manere nepotes. Talibus insidiis perjurique arte Sinonis Credita res; captique dolis lacrymisque coactis, Quos neque Tydides, nec Larissæus Achilles, Non anni domuêre decem, non mille carinæ.
Hic aliud majus miseris multoque tremendum Objicitur magis, atque improvida pectora turbat. Laocoon, ductus Neptuno sorte sacerdos, Sollennes taurum ingentem mactabat ad aras. Ecce autem gemini a Tenedo tranquilla per alta (Horresco referens) immensis orbibus angues Incumbunt pelago, pariterque ad litora tendunt; Pectora quorum inter fluctus arrecta, jubæque Sanguineæ exsuperant undas; pars cætera pontum Pone legit, sinuantque immensa volumine terga. Fit sonitus, spumante salo: jamque arva tenebant ;
Ardentesque oculos suffecti sanguine et igni, Sibila lambebant linguis vibrantibus ora. Diffugimus visu exsangues. Illi agmine certo Laocoonta petunt. Et primum parva duorum Corpora natorum serpens amplexus uterque Implicat, et miseros morsu depascitur artus ; Post ipsum, auxilio subeuntem ac tela ferentem, Corripiunt, spirisque ligant ingentibus; et jam Bis medium amplexi, bis collo squamea circum Terga dati, superant capite et cervicibus altis. Ille simul manibus tendit divellere nodos, Perfusus sanie vittas atroque veneno; Clamores simul horrendos ad sidera tollit; Quales mugitus, fugit cum saucius aram Taurus, et incertam excussit cervice securim. At gemini lapsu delubra ad summa dracones Effugiunt, sævæque petunt Tritonidis arcem; Sub pedibusque Deæ clypeique sub orbe teguntur. Tum vero tremefacta novus per pectora cunctis Insinuat pavor; et scelus expendisse merentem Laocoonta ferunt, sacrum qui cuspide robur Læserit, et tergo sceleratam intorserit hastam. Ducendum ad sedes simulacrum, orandaque Divæ Numina conclamant.
Dividimus muros, et moenia pandimus urbis. Accingunt omnes operi, pedibusque rotarum Subjiciunt lapsus, et stuppea vincula_collo Intendunt. Scandit fatalis machina muros, Feta armis. Pueri circum innuptæque puellæ Sacra canunt, funemque manu contingere gaudent. Illa subit, mediæque minans illabitur urbi.
O patria! o Divûm domus Ilium, et inclyta bello Moenia Dardanidûm! quater ipso in limine portæ Substitit, atque utero sonitum quater arma dedêre. Instamus tamen immemores cæcique furore, Et monstrum infelix sacratâ sistimus arce. Tunc etiam fatis aperit Cassandra futuris Ora, Dei jussu non unquam credita Teucris,
Nos delubra Deûm miseri, quibus ultimus esset Ille dies, festâ velamus fronde per urbem. Vertitur interea cœlum, et ruit Oceano Nox, Involvens umbrâ magnâ terramque polumque, Myrmidonumque dolos: fusi per moenia Teucri Conticuêre; sopor fessos complectitur artus.
Et jam Argiva phalanx instructis navibus ibat A Tenedo, tacitæ per amica silentia lunæ, Litora nota petens; flammas cum regia puppis Extulerat; fatisque Deûm defensus iniquis, Inclusos utero Danaos et pinea furtim
Laxat claustra Sinon: illos patefactus ad auras Reddit equus; lætique cavo se robore promunt 260 Thessandrus Sthenelusque duces, et dirus Ulysses, Demissum lapsi per funem, Acamasque, Thoasque, Pelidesque Neoptolemus, primusque Machaon, Et Menelaüs, et ipse doli fabricator Epeos. Invadunt urbem somno vinoque sepultam ; Cæduntur vigiles, portisque patentibus omnes Accipiunt socios, atque agmina conscia jungunt. Tempus erat, quo prima quies mortalibus ægris Incipit, et dono Divûm gratissima serpit.
In somnis, ecce, ante oculos moestissimus Hector Visus adesse mihi, largosque effundere fletus; 271 Raptatus bigis ut quondam, aterque cruento Pulvere, perque pedes trajectus lora tumentes. Hei mihi! qualis erat! quantum mutatus ab illo Hectore, qui redit exuvias indutus Achillei, Vel Danaûm Phrygios jaculatus puppibus ignes! Squalentem barbam, et concretos sanguine crines, Vulneraque illa gerens, quæ circum plurima muros Accepit patrios. Ultro flens ipse videbar Compellare virum, et mostas expromere voces: O lux Dardaniæ, spes o fidissima Teucrûm, Quæ tantæ tenuêre moræ ? quibus Hector ab oris Exspectate venis? ut te, post multa tuorum Funera, post varios hominumque urbisque labores, Defessi adspicimus! quæ causa indigna serenos
Fœdavit vultus? aut cur hæc vulnera cerno? Ille nihil; nec me quærentem vana moratur ; Sed graviter gemitus imo de pectore ducens, Heu! fuge, nate Deâ, teque his, ait, eripe flammis. Hostis habet muros; ruit alto a culmine Troja. 290 Sat patriæ Priamoque datum. Si Pergama dextrâ Defendi possent, etiam hac defensa fuissent. Sacra suosque tibi commendat Troja Penates: Hos cape fatorum comites; his mœnia quære, Magna pererrato statues quæ denique ponto. Sic ait; et manibus vittas, Vestamque potentem, Æternumque adytis effert penetralibus ignem.
Diverso interea miscentur monia luctu; Et magis atque magis, quamquam secreta parentis Anchisæ domus arboribusque obtecta recessit, 300 Clarescunt sonitus, armorumque ingruit horror. Excutior somno, et summi fastigia tecti Adscensu supero, atque arrectis auribus adsto: In segetem veluti cum flamma furentibus Austris Incidit, aut rapidus montano flumine torrens Sternit agros, sternit sata læta, boûmque labores, Præcipitesque trahit silvas; stupet inscius alto Accipiens sonitum saxi de vertice pastor. Tum vero manifesta fides, Danaûmque patescunt Insidiæ. Jam Deïphobi dedit ampla ruinam, Vulcano superante, domus; jam proximus ardet Ucalegon; Sigea igni freta lata relucent. Exoritur clamorque virûm clangorque tubarum. Arma amens capio; nec sat rationis in armis : Sed glomerare manum bello, et concurrere in arcem Cum sociis ardent animi. Furor iraque mentem Præcipitant; pulchrumque mori succurrit in armis. Ecce autem telis Panthus elapsus Achivûm, Panthus Othryades, arcis Phœbique sacerdos, Sacra manu, victosque Deos, parvumque nepotem Ipse trahit, cursuque amens ad limina tendit. Quo res summa loco, Panthu? quam prendimus
Vix ea fatus eram, gemitu cum talia reddit: Venit summa dies et ineluctabile tempus Dardaniæ. Fuimus Troës; fuit Ilium, et ingens Gloria Teucrorum. Ferus omnia Jupiter Argos Transtulit. Incensâ Danai dominantur in urbe. Arduus armatos mediis in moenibus adstans Fundit equus, victorque Sinon incendia miscet, Insultans. Portis alii bipatentibus adsunt, Millia quot magnis unquam venêre Mycenis. Obsedêre alii telis angusta viarum Oppositi; stat ferri acies mucrone corusco Stricta, parata neci; vix primi prælia tentant Portarum vigiles, et cæco Marte resistunt. Talibus Othryadæ dictis et numine Divûm In flammas et in arma feror, quo tristis Erinnys, Quo fremitus vocat, et sublatus ad æthera clamor. Addunt se socios Rhipeus, et maximus armis Epytus; oblati per lunam Hypanisque Dymasque, Et lateri agglomerant nostro; juvenisque Corœbus Mygdonides. Illis ad Trojam forte diebus Venerat, insano Cassandra incensus amore; Et gener auxilium Priamo Phrygibusque ferebat; Infelix, qui non sponsæ præcepta furentis Audierit!
Quos ubi confertos audere in prælia vidi, Incipio super his: Juvenes, fortissima frustra Pectora, si vobis audentem extrema cupido Certa sequi; quæ sit rebus fortuna videtis: Excessêre omnes adytis arisque relictis Dî, quibus imperium hoc steterat; succurritis urbi Incensæ moriamur, et in media arma ruamus. Una salus victis, nullam sperare salutem.
Sic animis juvenum furor additus. Inde, lupi ceu Raptores atrâ in nebulâ, quos improba ventris Exegit cæcos rabies, catulique relicti
Faucibus exspectant siccis; per tela, per hostes, Vadimus haud dubiam in mortem, med æque te-
« ZurückWeiter » |