Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Non jam conjugium antiquum, quod prodidit, oro;
Nec pulchro ut Latio careat, regnumque relinquat=
Tempus inane peto, requiem spatiumque furori;
Dum mea me victam doceat fortuna dolere.
Extremam hanc oro veniam (miserere sororis);
Quam mihi cum dederis, cumulatam morte remit-
tam.

439

450

Talibus orabat, talesque miserrima fletus Fertque refertque soror. Sed nullis ille movetur Fletibus, aut voces ullas tractabilis audit; Fata obstant, placidasque viri Deus obstruit aures. Ac velut, annoso validam cum robore quercum Alpini Boreæ nunc hinc nunc flatibus illinc Eruere inter se certant: it stridor; et alte Consternunt terram concusso stipite frondes; Ipsa hæret scopulis; et, quantum vertice ad auras Æthereas, tantum radice in Tartara tendit: Haud secus assiduis hinc atque hinc vocibus heros Tunditur, et magno persentit pectore curas. Mens immota manet; lacrymæ volvuntur inanes. Tum vero infelix fatis exterrita Dido Mortem orat; tædet cœli convexa tueri. Quo magis inceptum peragat, lucemque relinquat, Vidit, thuricremis cum dona imponeret aris, (Horrendum dictu) latices nigrescere sacros, Fusaque in obscænum se vertere vina cruorem. Hoc visum nulli, non ipsi effata sorori. Præterea fuit in tectis de marmore templum Conjugis antiqui, miro quod honore colebat, Velleribus niveis et festâ fronde revinctum: Hinc exaudiri voces et verba vocantis Visa viri, nox cum terras obscura teneret; Solaque culminibus ferali carmine bubo Sæpe queri, et longas in fletum ducere voces. Multaque præterea vatum prædicta piorum Terribili monitu horrificant. Agit ipse furentem In somnis ferus Æneas: semperque relinqui Sola sibi, semper longam incomitata videtur

460

471

Ire viam, et Tyrios desertâ quærere terrâ:
Eumenidum veluti demens videt agmina Pentheus,
Et solem geminum, et duplices se ostendere Thebas;
Aut Agamemnonius scenis agitatus Orestes,
Armatam facibus matrem et serpentibus atris
Cum fugit, ultricesque sedent in limine Diræ.
Ergo, ubi concepit furias evicta dolore,
Decrevitque mori, tempus secum ipsa modumque
Exigit, et, mostam dictis aggressa sororem,
Consilium vultu tegit, ac spem fronte serenat :
Inveni, germana, viam (gratare sorori),
Quæ mihi reddat eum, vel eo me solvat amantem.
Oceani finem juxta, solemque cadentem,
480
Ultimus Æthiopum locus est, ubi maximus Atlas
Axem humero torquet stellis ardentibus aptum :
Hinc mihi Massylæ gentis monstrata sacerdos,
Hesperidum templi custos, epulasque draconi
Quæ dabat, et sacros servabat in arbore ramos,
Spargens humida mella soporiferumque papaver.
Hæc se carminibus promittit solvere mentes,
Quas velit; ast aliis duras immittere curas;
Sistere aquam fluviis, et vertere sidera retro;
Nocturnosque ciet Manes; mugire videbis
Sub pedibus terram, et descendere montibus ornos.
Testor, cara, Deos, et te, germana, tuumque
Dulce caput, magicas invitam accingier artes.
Tu secreta pyram tecto interiore sub auras
Erige, et arma viri, thalamo quæ fixa reliquit
Impius, exuviasque omnes, lectumque jugalem,
Quo perii, superimponas. Abolere nefandi
Cuncta viri monimenta jubet monstratque sacerdos.
Hæc effata silet; pallor simul occupat ora.
Non tamen Anna novis prætexere funera sacris
Germanam credit, nec tantos mente furores
Concipit, aut graviora timet, quam morte Sychæi.
Ergo jussa parat.

At regina, pyrâ penetrali in sede sub auras
Erectâ ingenti tædis atque ilice sectâ,

490

501

509

Intenditque locum sertis, et fronde coronat
Funereâ; super, exuvias, ensemque relictum,
Effigiemque toro locat, haud ignara futuri.
Stant aræ circum, et crines effusa sacerdos
Ter centum tonat ore Deos, Erebumque, Chaosque,
Tergeminamque Hecaten, tria virginis ora Dianæ.
Sparserat et latices simulatos fontis Averni;
Falcibus et messæ ad lunam quæruntur aënis
Pubentes herbæ, nigri cum lacte veneni;
Quæritur et nascentis equi de fronte revulsus,
Et matri præreptus, amor.

Ipsa, molâ manibusque piis, altaria juxta,
Unum exuta pedem vinclis, in veste recinctâ,
Testatur moritura deos, et conscia fati

519

Sidera; tum, si quod non æquo fœdere amantes
Curæ numen habet justumque memorque, precatur.
Nox erat, et placidam carpebant fessa soporem
Corpora per terras, silvæque et sæva quiêrant
Equora; cum medio volvuntur sidera lapsu,
Cum tacet omnis ager, pecudes, pictæque volucres,
Quæque lacus late liquidos, quæque aspera dumis
Rura tenent, somno positæ sub nocte silenti
[Lenibant curas, et corda oblita laborum].

At non infelix animi Phoenissa; neque unquam
Solvitur in somnos, oculisve aut pectore noctem 530
Accipit: ingeminant curæ; rursusque resurgens
Sævit amor, magnoque irarum fluctuat æstu.
Sic adeo insistit, secumque ita corde volutat :
En, quid ago? rursusne procos irrisa priores
Experiar? Nomadumque petam connubia supplex,
Quos ego sim toties jam dedignata maritos?
Iliacas igitur classes, atque ultima Teucrûm
Jussa, sequar? quiane auxilio juvat ante levatos,
Aut bene apud memores veteris stat gratia facti?
Quis me autem, fac velle, sinet? ratibusve superbis
Invisam accipiet? nescis, heu! perdita, necdum 541
Laomedonteæ sentis perjuria gentis?

Quid tum? sola fugâ nautas comitabor ovantes?

An, Tyriis omnique manu stipata meorum,
Inferar? et, quos Sidoniâ vix urbe revelli,
Rursus agam pelago, et ventis dare vela jubebo?
Quin morere, ut merita es; ferroque averte dolorem.
Tu, lacrymis evicta meis, tu prima furentem
His, germana, malis oneras, atque objicis hosti. 549
Non licuit thalami expertem sine crimine vitam
Degere, more feræ, tales nec tangere curas?
Non servata fides, cineri promissa Sychæo!
Tantos illa suo rumpebat pectore questus.
Æneas celsâ in puppi, jam certus eundi,
Carpebat somnos, rebus jam rite paratis.
Huic se forma Dei vultu redeuntis eodem
Obtulit in somnis, rursusque ita visa monere est ;
Omnia Mercurio similis, vocemque, coloremque,
Et crines flavos, et membra decora juventæ :
Nate Deâ, potes hoc sub casu ducere somnos? 560
Nec, quæ te circum stent deinde pericula, cernis?
Demens! nec Zephyros audis spirare secundos?
Illa dolos dirumque nefas in pectore versat,
Certa mori, varioque irarum fluctuat æstu.
Non fugis hinc præceps, dum præcipitare potestas?
Jam mare turbari trabibus, sævasque videbis
Collucere faces, jam fervere litora flammis,
Si te his attigerit terris Aurora morantem.
Eia age, rumpe moras. Varium et mutabile semper
Femina. Sic fatus, nocti se immiscuit atræ.

570

Tum vero Æneas, subitis exterritus umbris, Corripit e somno corpus, sociosque fatigat: Præcipites vigilate, viri, et considite transtris; Solvite vela citi. Deus, æthere missus ab alto, Festinare fugam, tortosque incidere funes, Ecce iterum stimulat. Sequimur te, sancte Deorum, Quisquis es, imperioque iterum paremus ovantes. Adsis, o! placidusque juves, et sidera cœlo Dextra feras. Dixit; vaginâque eripit ensem Fulmineum, strictoque ferit retinacula ferro. Idem omnes simul ardor habet; rapiuntque ruuntque:

580

Litora deseruêre: latet sub classibus æquor;
Adnixi torquent spumas, et cœrula verrunt.

Et jam prima novo spargebat lumine terras
Tithoni croceum linquens Aurora cubile :
Regina, e speculis ut primum albescere lucem
Vidit, et æquatis classem procedere velis,
Litoraque et vacuos sensit sine remige portus ;
Terque quaterque manu pectus percussa decorum,
Flaventesque abscissa comas, Pro Jupiter! ibit 590
Hic, ait, et nostris illuserit advena regnis?
Non arma expedient, totâque ex urbe sequentur,
Deripientque rates alii navalibus? Ite,

Ferte citi flammas, date vela, impellite remos.— Quid loquor? aut ubi sum? Quæ mentem insania mutat?

Infelix Dido! nunc te facta impia tangunt? Tum decuit, cum sceptra dabas.-En dextra fidesque!

600

Quem secum patrios aiunt portare Penates!
Quem subiisse humeris confectum ætate parentem!—
Non potui abreptum divellere corpus, et undis
Spargere? non socios, non ipsum absumere ferro
Ascanium, patriisque epulandum ponere mensis?—
Verum anceps pugnæ fuerat fortuna. Fuisset ;
Quem metui moritura? Faces in castra tulissem,
Implêssemque foros flammis, natumque patremque
Cum genere exstinxêm, memet super ipsa dedissem.—
Sol, qui terrarum flammis opera omnia lustras,
Tuque harum interpres curarum et conscia Juno,
Nocturnisque Hecate triviis ululata per urbes,
Et Diræ ultrices, et Dî morientis Elissæ,
Accipite hæc, meritumque malis advertite numen,
Et nostras audite preces. Si tangere portus
Infandum caput, ac terris adnare necesse est ;
Et sic fata Jovis poscunt; hic terminus hæret:
At bello audacis populi vexatus et armis,
Finibus extorris, complexu avulsus Iuli,
Auxilium imploret, videatque indigna suorum

610

« ZurückWeiter »