Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

ECLOGA VII.

Melibaus.

MELIBCEUS. CORYDON. THYRSIS.

MELIBUS.

FORTE Sub argutâ consederat ilice Daphnis, Compulerantque greges Corydon et Thyrsis in unum; Thyrsis oves, Corydon distentas lacte capellas; Ambo florentes ætatibus, Arcades ambo,

Et cantare pares, et respondere parati.

Huc mihi, dum teneras defendo a frigore myrtos, Vir gregis ipse caper deerraverat; atque ego Daphnin

10

Adspicio; ille ubi me contra videt, Ocyus, inquit,
Huc ades, o Meliboe; caper tibi salvus, et hædi;
Et, si quid cessare potes, requiesce sub umbrâ.
Huc ipsi potum venient per prata juvenci ;
Hic virides tenerâ prætexit arundine ripas
Mincius, eque sacrâ resonant examina quercu.
Quid facerem? neque ego Alcippen, nec Phyllida,
habebam,

Depulsos a lacte domi quæ clauderet agnos;

Et certamen erat, Corydon cum Thyrside, magnum. Posthabui tamen illorum mea seria ludo.

Alternis igitur contendere versibus ambo

Copêre: alternos Musæ meminisse volebant.
Hos Corydon, illos referebat in ordine Thyrsis. 20

CORYDON.

Nymphæ, noster amor, Libeth rides, aut mihi car

men,

Quale meo Codro, concedite; proxima Phobi
Versibus ille facit; aut, si non possumus omnes,
Hic arguta sacrâ pendebit fistula pinu.

THYRSIS.

Pastores, hederâ crescentem ornate poëtam,
Arcades, invidiâ rumpantur ut ilia Codro;
Aut, si ultra placitum laudârit, baccare frontem
Cingite, ne vati noceat mala lingua futuro.

CORYDON.

Setosi caput hoc apri tibi, Delia, parvus
Et ramosa Micon vivacis cornua cervi.
Si proprium hoc fuerit, levi de marmore tota
Puniceo stabis suras evincta cothurno.

THYRSIS.

Sinum lactis, et hæc te liba, Priape, quotannis
Exspectare sat est: custos es pauperis horti.
Nunc te marmoreum pro tempore fecimus; at tu,
Si fetura gregem suppleverit, aureus esto.

CORYDON.

Nerine Galatea, thymo mihi dulcior Hyblæ,
Candidior cycnis, hederâ formosior albâ;
Cum primum pasti repetent præsepia tauri,
Si qua tui Corydonis habet te cura, venito.

THYRSIS.

Immo ego Sardois videar tibi amarior herbis,
Horridior rusco, projectâ vilior algâ;

Si mihi non hæc lux toto jam longior anno est.
Ite domum pasti, si quis pudor, ite juvenci.

CORYDON.

Muscosi fontes, et somno mollior herba,
Et quæ vos rarâ viridis tegit arbutus umbrâ,
Solstitium pecori defendite; jam venit æstas
Torrida, jam læto turgent in palmite gemmæ.

30

40

THYRSIS.

Hic focus, et tædæ pingues, hîc plurimus ignis
Semper, et assiduâ postes fuligine nigri.

Hic tantum Boreæ curamus frigora, quantum
Aut numerum lupus, aut torrentia flumina ripas.

CORYDON.

Stant et juniperi, et castanea hirsutæ ;

Strata jacent passim sua quâque sub arbore poma; Omnia nunc rident: at, si formosus Alexis Montibus his abeat, videas et flumina sicca.

THYRSIS.

Aret ager; vitio moriens sitit aëris herba;
Liber pampineas invidit collibus umbras.
Phyllidis adventu nostræ nemus omne virebit;
Jupiter et læto descendet plurimus imbri.

CORYDON.

Populus Alcidæ gratissima, vitis Iaccho,
Formosæ myrtus Veneri, sua laurea Phoebo:
Phyllis amat corylos; illas dum Phyllis amabit,
Nec myrtus vincet corylos, nec laurea Phoebi.

THYRSIS.

Fraxinus in silvis pulcherrima, pinus in hortis,
Populus in fluviis, abies in montibus altis:
Sæpius at si me, Lycida formose, revisas,
Fraxinus in silvis cedat tibi, pinus in hortis.

MELIBOEUS.

50

60

Hæc memini, et victum frustra contendere Thyrsin. [Ex illo Corydon Corydon est tempore nobis.] 70

[blocks in formation]

PASTORUM musam Damonis et Alphesibai,
Immemor herbarum quos est mirata juvenca
Certantes, quorum stupefactæ carmine lynces,
Et mutata suos requiêrunt flumina cursus;
Damonis musam dicemus et Alphesibai.

Tu mihi seu magni superas jam saxa Timavi,
Sive oram Illyrici legis æquoris; en erit unquam
Ille dies, mihi cum liceat tua dicere facta?
En erit, ut liceat totum mihi ferre per orbem
Sola Sophocleo tua carmina digna cothurno?
A te principium; tibi desinet; accipe jussis
Carmina cœpta tuis, atque hanc sine tempora cir-

cum

Inter victrices hederam tibi serpere lauros.

Frigida vix cœlo noctis decesserat umbra, Cum ros in tenerâ pecori gratissimus herbâ : Incumbens tereti Damon sic cœpit olivæ :

DAMON.

10

Nascere, præque diem veniens age, Lucifer, almum;
Conjugis indigno Nisa deceptus amore

Dum queror, et divos, quamquam nil testibus illis
Profeci, extremâ moriens tamen alloquor hora.
Incipe Mænalios mecum, mea tibia, versus.
Mænalus argutumque nemus pinosque loquentes
Semper habet; semper pastorum ille audit amores,
Panaque, qui primus calamos non passus inertes.
Incipe Mænalios mecum, mea tibia, versus.
Mopso Nisa datur: quid non speremus amantes?
Jungentur jam gryphes equis; ævoque sequenti

20

31

40

Cum canibus timidi venient ad pocula dama.
Mopse, novas incide faces: tibi ducitur uxor.
Sparge, marite, nuces: tibi deserit Hesperus Etam.
Incipe Mænalios mecum, mea tibia, versus.
O digno conjuncta viro! dum despicis omnes,
Dumque tibi est odio mea fistula, dumque capellæ,
Hirsutumque supercilium, promissaque barba;
Nec curare deum credis mortalia quemquam.
Incipe Mænalios mecum, mea tibia, versus.
Sepibus in nostris parvam te roscida mala
(Dux ego vester eram) vidi cum matre legentem;
Alter ab undecimo tum me jam ceperat annus;
Jam fragiles poteram a terrâ contingere ramos.
Ut vidi, ut perii, ut me malus abstulit error!
Incipe Mænalios mecum, mea tibia, versus.
Nunc scio, quid sit Amor: duris in cotibus illum
Aut Tmaros, aut Rhodope, aut extremi Garamantes,
Nec generis nostri puerum nec sanguinis, edunt.
Incipe Mænalios mecum, mea tibia, versus.
Sævus Amor docuit natorum sanguine matrem
Commaculare manus: crudelis tu quoque, mater;
Crudelis mater magis, an puer improbus ille?
Improbus ille puer: crudelis tu quoque, mater.
Incipe Mænalios mecum, mea tibia, versus.
Nunc et oves ultro fugiat lupus; aurea duræ
Mala ferant quercus; narcisso floreat alnus;
Pinguia corticibus sudent electra myricæ ;
Certent et cycnis ululæ; sit Tityrus Orpheus;
Orpheus in silvis, inter delphinas Arion.
Incipe Mænalios mecum, mea tibia, versus.
Omnia vel medium fiant mare. Vivite, silvæ!
Præceps aërii speculâ de montis in undas
Deferar; extremum hoc munus morientis habeto.
Desine, Mænalios jam desine, tibia, versus.

50

61

Hæc Damon: vos, quæ responderit Alphesibous, Dicite, Pierides; non omnia possumus omnes.

« ZurückWeiter »