Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

290

Sæva Jovis conjux, aurasque invecta tenebat;
Et lætum Æneam classemque ex æthere longo
Dardaniam Siculo prospexit ab usque Pachyno.
Moliri jam tecta videt, jam fidere terræ ;
Deseruisse rates. Stetit acri fixa dolore:
Tum quassans caput, hæc effundit pectore dicta:
Heu stirpem invisam, et fatis contraria nostris
Fata Phrygum! num Sigeis occumbere campis,
Num capti potuêre capi? num incensa cremavit
Troja viros? medias acies, mediosque per ignes
Invenêre viam. At, credo, mea numina tandem
Fessa jacent, odiis aut exsaturata quievi!—
Quin etiam patriâ excussos infesta per undas
Ausa sequi, et profugis toto me opponere ponto.
Absumtæ in Teucros vires cœlique marisque.
Quid Syrtes, aut Scylla mihi, quid vasta Charybdis
Profuit? optato conduntur Thybridis alveo,
Securi pelagi atque mei. Mars perdere gentem
Immanem Lapithûm valuit; concessit in iras
Ipse Deûm antiquam genitor Calydona Diana;
Quod scelus aut Lapithas tantum, aut Calydona me-
rentem?

301

Ast ego magna Jovis conjux nil linquere inausum
Quæ potui infelix, quæ memet in omnia verti, 309
Vincor ab Eneâ. Quod si mea numina non sunt
Magna satis, dubitem haud equidem implorare quod
usquam est.

Flectere si nequeo Superos, Acheronta movebo.
Non dabitur regnis, esto, prohibere Latinis,
Atque immota manet fatis Lavinia conjux :
At trahere, atque moras tantis licet addere rebus ;
At licet amborum populos exscindere regum.
Hac gener atque socer coëant mercede suorum.
Sanguine Trojano et Rutulo dotabere, virgo;
Et Bellona manet te pronuba. Nec face tantum
Cisseïs prægnans ignes enixa jugales;
Quin idem Veneri partus suus, et Paris alter,
Funestæque iterum recidiva in Pergama tædæ.

320

330

341

Hæc ubi dicta dedit, terras horrenda petivit. Luctificam Alecto dirarum ab sede sororum Infernisque ciet tenebris'; cui tristia bella, Iræque, insidiæque, et crimina noxia cordi. Odit et ipse pater Pluton, odêre sorores Tartarea monstrum: tot sese vertit in ora, Tam sævæ facies, tot pullulat atra colubris. Quam Juno his acuit verbis, ac talia fatur : Hunc mihi da proprium, virgo sata Nocte, laborem, Hanc operam, ne noster honos infractave cedat Fama loco: neu connubiis ambire Latinum Eneade possint, Italosve obsidere fines. Tu potes unanimos armare in prælia fratres, Atque odiis versare domos; tu verbera tectis Funereasque inferre faces; tibi nomina mille, Mille nocendi artes. Fecundum concute pectus: Disjice compositam pacem, sere crimina belli; Arma velit, poscatque simul, rapiatque juventus. Exin Gorgoneis Alecto infecta venenis Principio Latium et Laurentis tecta tyranni Celsa petît, tacitumque obsedit limen Amatæ ; Quam super adventu Teucrûm Turnique hymenæis Femineæ ardentem curæque iræque coquebant. Huic Dea cœruleis unum de crinibus anguem Conjicit, inque sinum præcordia ad intima subdit; Quo furibunda domum monstro permisceat omnem. Ille, inter vestes et levia pectora lapsus, Volvitur attactu nullo, fallitque furentem, Vipeream inspirans animam; fit tortile collo Aurum ingens coluber, fit longæ tænia vittæ, Innectitque comas, et membris lubricus errat. Ac dum prima lues udo sublapsa veneno Pertentat sensus, atque ossibus implicat ignem ; Necdum animus toto percepit pectore flammam; Mollius, et solito matrum de more, locuta est, Multa super natâ lacrymans Phrygiisque hymenæis: Exsulibusne datur ducenda Lavinia Teucris, O genitor? nec te miseret natæque tuique?

850

360

370

Nec matris miseret, quam primo Aquilone relinquet
Perfidus, alta petens abductâ virgine, prædo?
At non sic Phrygius penetrat Lacedæmona pastor,
Ledæamque Helenam Trojanas vexit ad urbes.
Quid tua sancta fides? quid cura antiqua tuorum,
Et consanguineo toties data dextera Turno?
Si gener externâ petitur de gente Latinis,
Idque sedet, Faunique premunt te jussa parentis;
Omnem equidem sceptris terram quæ libera nostris
Dissidet, externam reor, et sic dicere Divos.
Et Turno, si prima domûs repetatur origo,
Inachus Acrisiusque patres, mediæque Mycena.
His ubi nequidquam dictis experta, Latinum
Contra stare videt, penitusque in viscera lapsum
Serpentis furiale malum, totamque pererrat;
Tum vero infelix, ingentibus excita monstris,
Immensam sine more furit lymphata per urbem.
Ceu quondam torto volitans sub verbere turbo,
Quem pueri magno in gyro vacua atria circum
Intenti ludo exercent; ille actus habenâ
Curvatis fertur spatiis; stupet inscia supra
Impubesque manus, mirata volubile buxum;
Dant animos plaga: non cursu segnior illo
Per medias urbes agitur populosque feroces.
Quin etiam in silvas, simulato numine Bacchi,
Majus adorta nefas, majoremque orsa furorem,
Evolat, et natam frondosis montibus abdit;
Quo thalamum eripiat Teucris, tædasque moretur:
Euce Bacche, fremens, solum te virgine dignum,
Vociferans; etenim molles tibi sumere thyrsos, 390
Te lustrare choro, sacrum tibi pascere crinem.
Fama volat; furiisque accensas pectore matres
Idem omnes simul ardor agit, nova quærere tecta.
Deseruêre domos: ventis dant colla comasque.
Ast aliæ tremulis ululatibus æthera complent,
Pampineasque gerunt incinctæ pellibus hastas.
Ipsa inter medias flagrantem fervida pinum
Sustinet, ac natæ Turnique canit hymenæos,

380

401

Sanguineam torquens aciem; torvumque repente
Clamat: Io matres, audite, ubi quæque, Latinæ;
Si qua piis animis manet infelicis Amatæ
Gratia, si juris materni cura remordet;
Solvite crinales vittas, capite orgia mecum.
Talem inter silvas, inter deserta ferarum,
Reginam Alecto stimulis agit undique Bacchi.
Postquam visa satis primos acuisse furores,
Consiliumque omnemque domum vertisse Latini,
Protinus hinc fuscis tristis Dea tollitur alis
Audacis Rutuli ad muros; quam dicitur urbem
Acrisioneis Danaë fundâsse colonis,
Præcipiti delata Noto. Locus Ardea quondam
Dictus avis; et nunc magnum manet Ardea nomen;
Sed fortuna fuit. Tectis hîc Turnus in altis
Jam mediam nigrâ carpebat nocte quietem.
Alecto torvam faciem et furialia membra

Exuit in vultus sese transformat aniles,

:

410

421

Et frontem obscoenam rugis arat; induit albos
Cum vittâ crines; tum ramum innectit olivæ ;
Fit Calybe, Junonis anus templique sacerdos ;
Et juveni ante oculos his se cum vocibus offert:
Turne, tot incassum fusos patiêre labores,
Et tua Dardaniis transcribi sceptra colonis?
Rex tibi conjugium et quæsitas sanguine dotes
Abnegat, externusque in regnum quæritur hæres.
I nunc, ingratis offer te, irrise, periclis;
Tyrrhenas, i, sterne acies; tege pace Latinos.
Hæc adeo tibi me, placidâ cum nocte jaceres,
Ipsa palam fari omnipotens Saturnia jussit.
Quare age, et armari pubem portisque moveri
Lætus in arma para, et Phrygios, qui flumine pulchro
Consedêre, duces, pictasque exure carinas.
Cœlestûm vis magna jubet. Rex ipse Latinus,
Ni dare conjugium et dicto parere fatetur,
Sentiat, et tandem Turnum experiatur in armis.
Hîc juvenis, vatem irridens, sic orsa vicissim
Ore refert: Classes invectas Thybridis alveo,

431

Non, ut rere, meas effugit nuntius aures.
Ne tantos mihi finge metus: nec regia Juno
Immemor est nostri.

Sed te victa situ verique effeta senectus,

O mater, curis nequidquam exercet, et arma
Regum inter falsâ vatem formidine ludit.
Cura tibi, Divûm effigies et templa tueri :
Bella viri pacemque gerent, [queis bella gerenda].
Talibus Alecto dictis exarsit in iras.

440

At juveni oranti subitus tremor occupat artus;
Deriguêre oculi; tot Erinnys sibilat hydris,
Tantaque se facies aperit. Tum, flammea torquens
Lumina, cunctantem et quærentem dicere plura
Reppulit, et geminos erexit crinibus angues,
Verberaque insonuit, rabidoque hæc addidit ore:
En, ego victa situ, quam veri effeta senectus
Arma inter regum falsâ formidine ludit;

450

Respice ad hæc: adsum Dirarum ab sede sororum;
Bella manu letumque gero.

Sic effata facem juveni conjecit, et atro
Lumine fumantes fixit sub pectore tædas.

Olli somnum ingens rumpit pavor, ossaque et artus
Perfundit toto proruptus corpore sudor.

459

Arma amens fremit; arma toro tectisque requirit.
Sævit amor ferri, et scelerata insania belli;
Ira super; magno veluti cum flamma sonore
Virgea suggeritur costis undantis aëni,
Exsultantque æstu latices; furit intus aquaï
Fumidus, atque alte spumis exuberat, amnis;
Nec jam se capit unda; volat vapor ater ad auras.
Ergo iter ad regem pollutâ pace Latinum
Indicit primis juvenum, et jubet arma parari,
Tutari Italiam, detrudere finibus hostem :
Se satis ambobus Teucrisque venire Latinisque.
Hæc ubi dicta dedit, Divosque in vota vocavit,
Certatim sese Rutuli exhortantur in arma.

469

Hunc decus egregium formæ movet atque juventæ ; Hunc atayi reges; hunc claris dextera factis.

« ZurückWeiter »