Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

P. VIRGILII MARONIS

ÆNEÏDOS

LIBER OCTAVUS.

11

Ur belli signum Laurenti Turnus ab arce
Extulit, et rauco strepuerunt cornua cantu;
Utque acres concussit equos, utque impulit arma;
Extemplo turbati animi; simul omne tumultu
Conjurat trepido Latium, sævitque juventus
Effera. Ductores primi Messapus et Ufens,
Contemtorque Deûm Mezentius, undique cogunt
Auxilia, et latos vastant cultoribus agros.
Mittitur et magni Venulus Diomedis ad urbem,
Qui petat auxilium, et, Latio consistere Teucros,
Advectum Ænean classi, victosque Penates
Inferre, et fatis regem se dicere posci,
Edoceat, multasque viro se adjungere gentes
Dardanio, et late Latio increbrescere nomen.
Quid struat his cœptis, quem, si Fortuna sequatur,
Eventum pugnæ cupiat, manifestius ipsi,
Quam Turno regi, aut regi apparere Latino.
Talia per Latium; quæ Laomedontius heros
Cuncta videns, magno curarum fluctuat æstu;
Atque animum nunc huc celerem, nunc dividit illuc,
In partesque rapit varias, perque omnia versat:
Sicut aquæ tremulum labris ubi lumen aënis
Sole repercussum, aut radiantis imagine Lunæ,
Omnia pervolitat late loca, jamque sub auras
Erigitur, summique ferit laquearia tecti.

21

Nox erat; et terras animalia fessa per omnes,
Alituum pecudumque genus, sopor altus habebat;
Cum pater in ripâ gelidique sub ætheris axe
Æneas, tristi turbatus pectora bello,
Procubuit, seramque dedit per membra quietem.
Huic Deus ipse loci fluvio Tiberinus amœno
Populeas inter senior se attollere frondes
Visus; eum tenuis glauco velabat amictu
Carbasus, et crines umbrosa tegebat arundo;
Tum sic affari, et curas his demere dictis:

29

O sate gente Deûm, Trojanam ex hostibus urbem
Qui revehis nobis, æternaque Pergama servas,
Exspectate solo Laurenti arvisque Latinis,
Hic tibi certa domus; certi, ne absiste, Penates;
Neu belli terrere minis. Tumor omnis et iræ
Concessêre Deûm.

Jamque tibi, ne vana putes hæc fingere somnum,
Litoreis ingens inventa sub ilicibus sus,
Triginta capitum fetus enixa, jacebit;
Alba, solo recubans, albi circum ubera nati.
Hic locus urbis erit, requies ea certa laborum :
Ex quo ter denis urbem redeuntibus annis
Ascanius clari condet cognominis Albam.

40

50

Haud incerta cano. Nunc quâ ratione, quod instat,
Expedias victor, paucis, adverte, docebo.
Arcades his oris, genus a Pallante profectum,
Qui regem Euandrum comites, qui signa secuti,
Delegêre locum, et posuêre in montibus urbem,
Pallantis proavi de nomine Pallanteum:
Hi bellum assidue ducunt cum gente Latinâ:
Hos castris adhibe socios, et fœdera junge.,
Ipse ego te ripis et recto flumine ducam,
Adversum remis superes subvectus ut amnem,
Surge age, nate Deâ; primisque cadentibus astris,
Junoni fer rite preces, iramque minasque
Supplicibus supera votis. Mihi victor honorem
Persolves. Ego sum, pleno quem flumine cernis

60

Stringentem ripas, et pinguia culta secantem,
Coeruleus Thybris, cœlo gratissimus amnis.
Hic mihi magna domus, celsis caput urbibus, exit.
Dixit, deinde lacu Fluvius se condidit alto,
Ima petens. Nox Enean somnusque reliquit.
Surgit, et, ætherei spectans orientia Solis
Lumina, rite cavis undam de flumine palmis
Sustulit, ac tales effundit ad æthera voces:
Nymphæ, Laurentes Nymphæ, genus amnibus unde

est,

70

Tuque, o Thybri, tuo genitor cum flumine sancto,
Accipite Ænean, et tandem arcete periclis.
Quo te cumque lacus, miserantem incommoda nostra,
Fonte tenet, quocumque solo pulcherrimus exis;
Semper honore meo, semper celebrabere donis,
Corniger Hesperidum fluvius regnator aquarum.
Adsis o tantum, et propius tua numina firmes.
Sic memorat, geminasque legit de classe biremes,
Remigioque aptat; socios simul instruit armis.
Ecce autem, subitum atque oculis mirabile mon-

strum,

80

Candida per silvam cum fetu concolor albo
Procubuit, viridique in litore conspicitur sus;
Quam pius Æneas tibi enim, tibi, maxima Juno,
Mactat, sacra ferens, et cum grege sistit ad aram.
Thybris eâ fluvium, quam longa est, nocte tumen-

tem

Leniit, et tacitâ refluens ita substitit undâ,
Mitis ut in morem stagni placidæque paludis
Sterneret æquor aquis, remo ut luctamen abesset.
Ergo iter inceptum celerant; rumore secundo
Labitur uncta vadis abies: mirantur et undæ ;
Miratur nemus insuetum fulgentia longe
Scuta virûm fluvio pictasque innare carinas.
Olli remigio noctemque diemque fatigant,
Et longos superant flexus, variisque teguntur
Arboribus, viridesque secant placido æquore silvas.

90

Sol medium cœli conscenderat igneus orbem,
Cum muros arcemque procul ac rara domorum
Tecta vident; quæ nunc Romana potentia cœlo
Aquavit: tum res inopes Euandrus habebat.
Ocyus advertunt proras, urbique propinquant.
Forte die sollennem illo rex Arcas honorem
Amphitryoniadæ magno Divisque ferebat
Ante urbem in luco. Pallas huic filius unâ,
Unâ omnes juvenum primi, pauperque senatus,
Thura dabant; tepidusque cruor fumabat ad aras.
Ut celsas vidêre rates, atque inter opacum
Allabi nemus, et tacitis incumbere remis,
Terrentur visu subito, cunctique relictis
Consurgunt mensis: audax quos rumpere Pallas
Sacra vetat, raptoque volat telo obvius ipse;
Et procul e tumulo, Juvenes, quæ causa subegit
Ignotas tentare vias? quo tenditis? inquit.

100

109

Qui genus? unde domo? pacemne huc fertis, an

arma?

Tum pater Æneas puppi sic fatur ab altâ,
Paciferæque manu ramum prætendit olivæ :
Trojugenas ac tela vides inimica Latinis;
Quos illi bello profugos egêre superbo.
Euandrum petimus. Ferte hæc, et dicite lectos
Dardaniæ venisse duces, socia arma rogantes.
Obstupuit tanto percussus nomine Pallas:

120

Egredere o, quicumque es, ait, coramque parentem
Alloquere, ac nostris succede penatibus hospes.
Excepitque manu, dextramque amplexus inhæsit.
Progressi subeunt luco, fluviumque relinquunt.
Tum regem Æneas dictis affatur amicis:
Optime Graiugenûm, cui me Fortuna precari,
Et vittâ comtos voluit prætendere ramos!
Non equidem extimui, Danaûm quod ductor, et Ar-

cas,

129

Quodque ab stirpe fores geminis conjunctus Atridis; Sed mea me virtus, et sancta oracula Divûm, Cognatique patres, tua terris didita fama,

Z

139

Conjunxêre tibi, et fatis egêre volentem.
Dardanus, Iliacæ primus pater urbis et auctor,
Electrâ, ut Graii perhibent, Atlantide cretus,
Advehitur Teucros; Electram maximus Atlas
Edidit, æthereos humero qui sustinet orbes.
Vobis Mercurius pater est, quem candida Maia
Cyllenæ gelido conceptum vertice fudit;
At Maiam, auditis si quidquam eredimus, Atlas,
Idem Atlas generât, cœli qui sidera tollit.
Sic genus amborum scindit se sanguine ab uno.
His fretus, non legatos, neque prima per artem
Tentamenta tui pepigi: me, me ipse, meumque
Objeci caput, et supplex ad limina veni.
Gens eadem, quæ te, crudeli Daunia bello
Insequitur; nos si pellant, nihil abfore credunt,
Quin omnem Hesperiam penitus sua sub juga mittant,
Et mare, quod supra, teneant, quodque alluit infra.
Accipe, daque fidem. Sunt nobis fortia bello
Pectora, sunt animi, et rebus spectata juventus.
Dixerat Æneas. Ille os, oculosque loquentis
Jamdudum, et totum lustrabat lumine corpus.
Tum sic pauca refert: Ut te, fortissime Teucrûm,
Accipio agnoscoque libens! ut verba parentis,
Et vocem Anchisæ magni vultumque recordor!
Nam memini Hesionæ visentem regna sororis
Laomedontiaden Priamum, Salamina petentem,
Protenus Arcadia gelidos invisere fines.

150

Tum mihi prima genas vestibat flore juventa; 160
Mirabarque duces Teucros, mirabar et ipsum
Laomedontiaden: sed cunctis altior ibat
Anchises. Mihi mens juvenali ardebat amore
Compellare virum, et dextræ conjungere dextram.
Accessi, et cupidus Phenei sub moenia duxi.
Ille mihi insignem pharetram Lyciasque sagittas,
Discedens, chlamydemque auro dedit intertextam,
Frenaque bina, meus quæ nunc habet aurea Pallas.
Ergo et, quam petitis, juncta est mihi fœdere dextra;
Et, lux cum primum terris se crastina reddet,

170

« ZurückWeiter »