Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

140

150

Fata mihi, ferro sceleratam exscindere gentem,
Conjuge præreptâ; nec solos tangit Atridas
1ste dolor, solisque licet capere arma Mycenis.
Sed periisse semel satis est. Peccare fuisset
Ante satis, penitus modo non genus omne perosos
Femineum. Quibus hæc medii fiducia valli,
Fossarumque moræ, leti discrimina parva,
Dant animos. At non viderunt moenia Troja
Neptuni fabricata manu considere in ignes?
Sed vos, o lecti, ferro quis scindere vallum
Apparat, et mecum invadit trepidantia castra?
Non armis mihi Vulcani, non mille carinis
Est opus in Teucros. Addant se protinus omnes
Etrusci socios. Tenebras et inertia furta
[Palladii, cæsis summæ custodibus arcis]
Ne timeant; nec equi cæcâ condemur in alvo:
Luce, palam, certum est igni circumdare muros.
Haud sibi cum Danais rem, faxo, et pube Pelasgâ
Esse putent, decimum quos distulit Hector in annum.
Nunc adeo, melior quoniam pars acta diei,
Quod superest, læti bene gestis corpora rebus
Procurate, viri; et pugnam sperate parati.
Interea vigilum excubiis obsidere portas
Cura datur Messapo, et moenia cingere flammis.
Bis septem, Rutulo muros qui milite servent,
Delecti: ast illos centeni quemque sequuntur
Purpurei cristis juvenes auroque corusci.
Discurrunt, variantque vices, fusique per herbam
Indulgent vino, et vertunt crateras aënos.
Collucent ignes: noctem custodia ducit
Insomnem ludo.

161

169

Hæc super e vallo prospectant Troës, et armis Alta tenent; necnon trepidi formidine portas Explorant, pontesque et propugnacula jungunt; Tela gerunt. Instant Mnestheus acerque Serestus; Quos pater Æneas, si quando adversa vocarent, Rectores juvenum et rerum dedit esse magistros.

Omnis per muros legio, sortita periclum,

Excubat, exercetque vices, quod cuique tuendum

est.

181

Nisus erat portæ custos, acerrimus armis, Hyrtacides, comitem Æneæ quem miserat Ida Venatrix, jaculo celerem levibusque sagittis ; Et juxta comes Euryalus, quo pulchrior alter Non fuit Æneadûm, Trojana neque induit arma; Ora puer primâ signans intonsa juventâ. His amor unus erat, pariterque in bella ruebant; Tum quoque communi portam statione tenebant. Nisus ait, Dine hunc ardorem mentibus addunt, Euryale? an sua cuique deus fit dira cupido? Aut pugnam, aut aliquid jamdudum invadere mag

num

190

Mens agitat mihi; nec placidâ contenta quiete est.
Cernis, quæ Rutulos habeat fiducia rerum.
Lumina rara micant; somno vinoque sepulti
Procubuêre; silent late loca. Percipe porro,
Quid dubitem, et quæ nunc animo sententia surgat.
Ænean acciri omnes, populusque patresque,
Exposcunt; mittique viros, qui certa reportent.
Si tibi, quæ posco, promittunt (nam mihi facti
Fama sat est) tumulo videor reperire sub illo
Posse viam ad muros et moenia Pallantea.

201

Obstupuit magno laudum percussus amore Euryalus; simul his ardentem affatur amicum: Mene igitur socium summis adjungere rebus, Nise, fugis? solum te in tanta pericula mittam? Non ita me genitor, bellis assuetus, Opheltes Argolicum terrorem inter Trojæque labores Sublatum erudiit; nec tecum talia gessi, Magnanimum Ænean, et fata extrema secutus. Est hic, est animus lucis contemtor, et istum Qui vitâ bene credat emi, quo tendis, honorem. Nisus ad hæc Equidem de te nil tale verebar; Nec fas; non, Ita me referat tibi magnus ovantem

220

Jupiter, aut quicumque oculis hæc adspicit æquis.
Sed, si quis (quæ multa vides discrimine tali), 210
Si quis in adversum rapiat, casusve, Deusve,
Te superesse velim; tua vitâ dignior ætas.
Sit, qui me raptum pugnâ, pretiove redemtum,
Mandet humo solitâ; aut, si qua id fortuna vetabit,
Absenti ferat inferias, decoretque sepulcro.
Neu matri miseræ tanti sim causa doloris ;
Quæ te, sola, puer, multis e matribus ausa,
Persequitur, magni nec moenia curat Acesta.
Ille autem: Causas nequidquam nectis inanes;
Nec mea jam mutata loco sententia cedit.
Acceleremus, ait. Vigiles simul excitat. Illi
Succedunt, servantque vices: statione relictâ,
Ipse comes Niso graditur, regemque requirunt.
Cætera per terras omnes animalia somno
Laxabant curas et corda oblita laborum :
Ductores Teucrûm primi, delecta juventus,
Consilium summis regni de rebus habebant,
Quid facerent, quisve Æneæ jam nuntius esset;
Stant longis adnixi hastis, et scuta tenentes,
Castrorum et campi medio. Tum Nisus et unâ 230
Euryalus confestim alacres admittier orant;
Rem magnam, pretiumque moræ fore. Primus Iulus
Accepit trepidos, ac Nisum dicere jussit.

240

Tum sic Hyrtacides: Audite o mentibus æquis, Æneada; neve hæc nostris spectentur ab annis, Quæ ferimus. Rutuli somno vinoque soluti Procubuêre; locum insidiis conspeximus ipsi, Qui patet in bivio portæ, quæ proxima ponto; Interrupti ignes, aterque ad sidera fumus Erigitur; si fortunâ permittitis uti, Quæsitum Ænean ad monia Pallantea, Mox hîc cum spoliis, ingenti cæde peractâ, Affore cernetis. Nec nos via fallit euntes: Vidimus obscuris primam sub vallibus urbem, Venatu assiduo et totum cognovimus amnem. Hic annis gravis atque animi maturus Aletes:

Dî patrii, quorum semper sub numine Troja est,
Non tamen omnino Teucros delere paratis,
Cum tales animos juvenum, et tam certa tulistis
Pectora. Sic memorans, humeros dextrasque tene-
bat

250

261

Amborum, et vultum lacrymis atque ora rigabat:
Quæ vobis, quæ digna, viri, pro laudibus istis,
Præmia posse rear solvi? pulcherrima primum
Dî moresque dabunt vestri; tum cætera reddet
Actutum pius Æneas, atque integer ævi
Ascanius, meriti tanti non immemor unquam.
Immo ego vos, cui sola salus genitore reducto,
Excipit Ascanius, per magnos, Nise, Penates,
Assaracique Larem, et canæ penetralia Vestæ,
Obtestor (quæcumque mihi fortuna fidesque est,
In vestris pono gremiis); revocate parentem;
Reddite conspectum; nihil illo triste recepto.
Bina dabo argento perfecta atque aspera signis
Pocula, devictâ genitor quæ cepit Arisbâ;
Et tripodas geminos; auri duo magna talenta;
Cratera antiquum, quem dat Sidonia Dido.
Si vero capere Italiam, sceptrisque potiri
Contigerit victori, et prædæ ducere sortem :
Vidisti, quo Turnus equo, quibus ibat in armis
Aureus: ipsum illum, clypeum cristasque rubentes,
Excipiam sorti, jam nunc tua præmia, Nise.
Præterea bis sex genitor lectissima matrum
Corpora, captivosque dabit, suaque omnibus arma;
Insuper his, campi quod rex habet ipse Latinus.
Te vero, mea quem spatiis propioribus ætas
Insequitur, venerande puer, jam pectore toto
Accipio, et comitem casus complector in omnes.
Nulla meis sine te quæretur gloria rebus;
Seu pacem seu bella geram: tibi maxima rerum
Verborumque fides. Contra quem talia fatur
Euryalus: Me nulla dies tam fortibus ausis
Dissimilem arguerit; tantum fortuna secunda
Aut adversa cadat. Sed te super omnia dona

271

280

Unum oro: genitrix Priami de gente vetustâ
Est mihi, quam miseram tenuit non Ilia tellus
Mecum excedentem, non mœnia regis Acesta.
Hanc ego nunc ignaram hujus quodcumque pericli

est

Inque salutatam linquo; Nox, et tua testis

290

Dextera, quod nequeam lacrymas perferre parentis.
At tu, oro, solare inopem, et succurre relictæ.
Hanc sine me spem ferre tui: audentior ibo
In casus omnes.

Percussâ mente dederunt
Dardanidæ lacrymas; ante omnes pulcher Iulus;
Atque animum patriæ strinxit pietatis imago.
Tum sic effatur:

Spondeo digna tuis ingentibus omnia cœptis;
Namque erit ista mihi genitrix, nomenque Creüsæ
Solum defuerit, nec partum gratia talem

Parva manet. Casus factum quicumque sequentur :
Per caput hoc juro, per quod pater ante solebat :
Quæ tibi polliceor reduci, rebusque secundis, 301
Hæc eadem matrique tuæ generique manebunt.
Sic ait illacrymans; humero simul exuit ensem
Auratum, mirâ quem fecerat arte Lycaon
Gnossius, atque habilem vaginâ aptârat eburnâ ;
Dat Niso Mnestheus pellem horrentisque leonis
Exuvias; galeam fidus permutat Aletes.
Protinus armati incedunt; quos omnis euntes
Primorum manus ad portas juvenumque senumque
Prosequitur votis. Necnon et pulcher Iulus,
Ante annos animumque gerens curamque virilem,
Multa patri portanda dabat mandata: sed auræ
Omnia discerpunt, et nubibus irrita donant.

310

Egressi superant fossas, noctisque per umbram Castra inimica petunt, multis tamen ante futuri Exitio. Passim somno vinoque per herbam Corpora fusa vident, arrectos litore currus, Inter lora rotasque viros, simul arma, jacere, Vina simul. Prior Hyrtacides sic ore locutus: 319

« ZurückWeiter »